Obrazy na stronie
PDF
ePub

cordibus suffragiis elegerunt Jacobum Elusanum Cardinalem, et Episcopum Portuensem, natione Gallum, Cadurci in Aquitania natum, qui quamvis admodum humili loco natus ingenio, et doctrina evaserat ad amplissimas jam ante Pontificatum dignitates. Joannes Villanus, lib. 9. cap. 79. et post hunc S. Antoninus 3. P. Chron. Tit. 21. cap. 3. dicunt illum per compromissum sibi delatum seipsum elegisse. Quod vero falsum cognoscitur ex ejus literis, quibus se electum promulgavit, in quibus testatur, se timore, ac tremore Concussum vehementer hæsitasse, suscipere ne deberet munus Pastoralis officii. Sed nec Ludovicus Bavarus Imperator hoc ei omisisset objicere, cum omnia conquisivisset, ad ejus oppugnandum Pontificatum, ut brevi uberius hoc visuri sumus. Joannem XXII. se in, Pontificatu nominavit.

A Friderici morte, quæ contigit a. 1250. usque ad a. 1273. quo Rudolphus Habsburgicus Germaniæ Rex et Romanorum Imperator eleetus est, etsi numquam defuerint, qui sibi Regiam in Germania dignitatem asserere vellent, sed quæ certa, atque firma non esset, impetita ab æmulis, et competitoribus. Insigni pietate, et religione fuit Princeps, cujus illud etiam est, quod cum incidisset in Sacerdotem, Sanctissimum Christi corpus ad moribundum deferentem, atque via lutosa esset, equum, quo ipse vehebatur, Sacerdoti præbuerit, et quem pedes ipse secutus sit. Aquisgrani autem dum Regiis insignibus inaugu

raretur,

et Proceres morarentur jus jurandum de fide ei servanda dare, eo quod sceptrum non ad→ esset, Crucem arripuerit, atque hanc pie osculatus, sumpserit pro sceptro dicens: Ecce signum, in quo nos, et totus mundus est redemptus:

plus: et hoc signo utamur loco sceptri. Hic Ru: dolphus est conditor Imperii Austriaci, dum Ottocaro Bohemiæ Rege devicto, Austriam Imperio Germanico assertam Alberto filio contulisset. Stero in Chronol. Serrarius lib. 5. Histor. Mogunt. Rudolpho successit in Imperio Adolphus Comes Nassoviæ a. 1292. Celeriter vero se invisum omnibus fecerat populos insolitis tributis premendo, prædones fovendo, a quibus pauperes indigne vexabantur, et ad incitas redigebantur, sed et ipsos Imperii magnates contemptui habendo. Itaque ab Electoribus Imperii a. 1297. exauctoratus, Albertusque Rudolphi filius suffectus in ejus locum. est. Conatus est Adolphus armis sibi Imperium asse rere, sed altero anno ad Wormatiam collatis signis cm Alberto in prælio occubuit. Albertum occidit Joannes ejus ex fratre nepos a. 1503. Imperii decimo, quod bona, quæ tutoris nomine tene bat, nondum ei tradidisset. Henricus Luxembur giens Alberto successit in Imperio quod annis quia que tenuit, mortuus a. 1313. Boncoventi in Hetruria prope Senas.

Veneno sublatum esse Henricum, quod ei Bernardus Politianus, eidem Henrico a Confes sionibus ex Ordine S. Dominici, in hostia consecrata præbuerit, erat omnino rumore sparsum, idque velut sic tantum modo acceptum ex ru more literis prodiderunt, Ptolemæus Lucensis in Vita Clementis V. Ferretus Vicentinus, Joannes. Vitoduranus: qui insuper dicit, Bernardum promissione Episcopatus a Florentinis esse inductum ad hoc facinus, qui cum Imperatore dissidebant, nec non Henricum, cum sensisset, sibi ab hoc venenam esse datum, hunc monuerit, ut raptim haberet, sunt verba ejusdem Ferveti, ne post ohi

tum

tum suum ipse nécis hujus auctor teneretur, et poenas lueret: cumque medici svasissent, ut pharmacum sumeret ad evomendum cum hostia venenum, non paruisse ex reverentia erga Eucharistiam. Idem traditum est a Martino Fuldensi, qui a. 1378. historiam suam absolvit, et a Martino Minorita apud Eccardum, qui hos tres ultimos Tom. 2. inter Historicos medii ævi vulgavit. Attamen nullus hoc tradit ex certa scientia, et certo auctore. Quin Joannes Canonicus Parisiensis S. Victoris in Vita Clementis V. quam Baluzius vulgavit Papar. Avenionens. Tom. 1. pag. 1. docet, id quidem per ora hominum volitasse, at vero medicos coram Papa testatos esse, se nullum vestigium veneni in ejus corpore, quod post mortem aperuerunt, reperisse. Idem refert Jacobus Susatus in Chronico, Hermannus Cornerus Scriptor ex Ordine Prædicatorum in Chronico, qued Eccardus similiter vulgavit in Historicis medii ævi; utque refelleret calumniam, produxit literas Bohemiæ Regis, ejusdem Henrici Imperatoris filii, quibus testatus publice sit, se in rem hanc inquisivisse, atque falsam reperisse. Has literas exhibet etiam Natalis Alexander Hist. Eccl. Sec. XIV. cap. 9. art. 4. Quod scripturierat aliquis (sunt verba Natalis modo citato loco) ob sacrilegum, et paricidiale Bernardi facinus Prædicatores omnes a Romano Pontifice hac pœna damnatos, ut Sacrum facientes manu sinistra Corpus Christi sumant, jure confictum censet Trithemius Abbas, cum ritus ille ab Ordinis exordio invaluerit, ut colligitur ex antiquo Rituali, quod in hoc Parisiensi Conventu, et collegio S. Jacobi habemus, et quod anno Christi 1256. ma▪ nu scriptum est, in quo statuitur, ut Sacerdos Hostiam sinistra usque ad communionem teneat.

Qua

Qua ex rubrica manasse consvetudinem sinistra quoque manu sumendi palam est, cum hostia sic fracia commode, ac decenter a sinistra in dextram non possit transferri.

S. 23.

Ludovicus Bavarus Imp. Unde inter hunc, et Pontificem Joannem XXII. exortum sit dissidium. Fratrum Minorum controversia de Paupertate. De Michaele Cæsenate Marsilio, et Joanne Jarduno.

Post mortem Henrici a septem Electoribus Imperii Ludovicus Bavarus suffragia quinque, Fridericus Austriacus duo tulit. Tamen non solum ille, verum et iste pro Imperatore voluit habe ri. Hinc exortum civile bellum in Germania, quod octo annos duravit, donec Fridericus quinto prælio ad Müldorfium superatus, captusque fuisset. Etsi bellum sic erat exstinctum, Friderico etiam spondente, se abstenturum ab omni ulteriore conatu Imperii sibi asserendi, ut ad libertatem poneretur, quam ista conditione post triennii captivitatem obtinuerat, tamen exorta est hinc discordia inter Imperatorem Ludovicum, et Joannem XXII. P. nimis iterum tetra. Ad bellum inter duos Imperatores præcavendum cum concilia nulla successissent ad hos de Imperio contendentes pacificandos, controversiam Pontifex ad se revocaverat. Qua vero conditione neuter illorum uti volebat. Ludovicus autem, postquam devicisset Fridericum, factus elatior se Gibellinæ etiam

factioni, et Galeatio qui hoc tempore factionis erat præcipuus dux, et Vicecomes Mediolani, quod

no

1

nomen dignitatis illo ævo fuit, ei datum, qui præsidebat urbi, se addixerat, atque adeo hostibus Romani Pontificis junctus satis declaraverat, quo etiam ipse animo esset erga eumdem Pontificem. Galeatius ab Inquisitoribus, velut hæretica labe affectus erat etiam comprehensus, et in custodiam datus: sed dimitti debuit ad minas, et terrores incussos a Matthæo ejus patre: tamque in hunc, quam in Galeatium, hujusque quatuor fratres non tantum excommunicatio fuit lata, sed et expeditio talis instituta, qualis fiebat adversus Saracenos hostes Terræ sanctæ, et Christianorum in Oriente. Præter alia, quæ violenter adversus Ecclesiam egerant, carnis resurrectionem negasse, testatur Joannes XXII. in epistola, quam exhibet Raynaldus ad a. 1324. num. 9. Hac conspiratione cum Galeatio idem Joannes permotus, Ludovico Imp. menses tres præstituit, intra quos nisi a Galeatio se sejunxisset, et ab administratione Imperii cessasset eousque, donec de ejus electione factum judicium esset, excommunicationem ipso facto incurreret. Scripsit Ludovicus apologiam pro se (Exstat apud Herwart ad a. 1325. quam etiam Raynaldus ad hunc eumdem a. exhibet) utpote, cujus Regia dignitas nullam controversiam habeat, quam assecutus sit majore Suffragiorum numero, qui jam etiam Aquisgrani Rex coronatus sit. Itaque se in possessione regni esse, neque aliud sibi restare, quam ut infulis Imperialibus exornetur: Papam tunc nonnisi hoc posse exercere judicium, si per querelam, vel per viam supplicationis, vel appellationis, vel alio modo hoc negotium devolutum esset ad Sedem Apostolicam, quod vero in præsenti locum non habeat. Si rebus studeret Galeatii, et ejus fratrum, se ignorare, num hæretici sint, et re

bel

« PoprzedniaDalej »