Obrazy na stronie
PDF
ePub

nomine Bossueti celeberrimi in Gallia Episcopi proferri. Huic vero hanc esse solummodo suppositam, et affictam, docui Dissertationis meæ XVI. §. 5. in Selecta Argum. Hist. Eccl. Ex hoc igitur Rescripto Defensor Declarationis arguit Innocentium, quasi docuisset sigillum Confessionis Sacramentalis non esse semper servandum. Non hoc autem est in verbis Innocentii, verum, id, quod ille monachus, quamvis in Confessione indicaverat, non fuisse Confessionem, sed blasphemiam, ideoque nec cadere sub sigillum Confessionis: siquidem illud, quod non sic allatum esset in Confessione ab illo monacho, ut hujus ipsum pœniteret, utque vellet absolvi, negans se hoc omissurnm, non possit haberi pro Confessione Sacramentali, potiusque blasphemiam esse, et ludificationem Sacramenti Poenitentiæ.

§. 3.

Concilium Lateranense IV. Oecumenicum.

Dum res Christianorum, qui ad recuperandam Terram sanctam expeditionem in Orientem susceperant, valde nutare coepissent, nova autem lux affulgere visa esset rei bene gerendæ a. 1204. capta Constantinopoli, et sub Latinorum potestatem redacta, atque Constantinopolitanus Orientis Imperator factus esset Balduinus Comes Flandriæ atque sic iter etiam in Orientem factum esset multo facilius, cui non favebant priores Imperatores Græci; Innocentius III. indixit Concilium generale, omnibus etiam Principibus Secularibus ad hoc Concilium invitatis novæ expeditionis adornandæ causa, et mittendæ in Orientem.

Ha

Habuit et illud Innocentius, cur instituerit hoc concilium, ut errores Fidei orthodoxæ contrarii exstirparentur, morumque disciplina, facta langvidior, instauraretur. Coepit hoc Concilium die 11. Novemb. a. 1215. fuitque Lateranense IV. inter œcumenica duodecimum. Præsedit ipse Pontifex. Episcopi interfuerunt concilio 412. In his Jerosolymitanus quoque, et Constantinopolitanus, Antiochenus, suo etiam nomine, et pro se misit Episcopum Antheradensem infirmitate impeditus, omnes tres Latini ritus. Alexandrinus quoque Patriarcha legatum suum misit Germanum Diaconum, quamvis non Latinus. Neque enim Alexandriam Latini in Oriente, ut alias urbes, sui aliquando juris fecerant. Etiam Patriarcha Maronitarum venit ad hoc Concilium, sub Lucio III. Papa reconciliatus cum Romana Ecclesia. Præter hos octingenti etiam Concilio interfuerunt Coenobiarchæ. Legatos, et Oratores suos miserunt Fridericus Rex Siciliæ, jamque eodem anno Rex Germaniæ inauguratus, Imperator Constantinopolitanus, Rex Galliæ, Angliæ, Hungaria (is fuit Andreas II.) Jerosolymorum, Cypri, et Aragoniæ.

Tractatus de Fide institutus est propter Albigenses, Joachimum Abbatem, et Almaricum. Albigensium absurdissimi errores jam expositi sunt superiore parte. Joachimus Abbas Florensis monasterii in Calabria insurgens adversus Petrum Lombardum, ejusque hanc assertionem lib. 1. Sententiar. Distinct. 5. Catholicis Tractatoribus consentientes dicimus, quod nec Pater divinam essentiam genuit, nec divina essentia genuit Filium, nec divina essentia genuit essentiam. Ipse vero nomine essentia intelligens divinam natuTomulus IV.

ram,

ram, quæ communis est tribus personis, et tota in singulis, negabat tres divinas personas, esse re, et substantia unum, talemque solummodo harum trium personarum unitatem posuit, qualis intelligatur in his Scripturæ locis: Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una. Act. 4. v. 52. Qui plantat, et qui rigat, unum sunt. 1. Cor. 5. v. 8. Multi unum corpus sumus in Christo. Rom. 12. v. 5. Parisius ad An. 1179. Joachimus in suo errore pertinax non fuit, sed hunc deposuit, et insuper morti vicinus scripta sua omnia Apostolica Sedis judicio subjecit. Quamobrem Honorius III. successor Innocentii III. prohibuit dicere hæreticum.

Almaricus Clericus Parisiensis, e territorio Carnotensi oriundus, cum a Dialectica ad Sacras literas interpretandas transiisset, docere instituit, et defendere, Christianum quemlibet debere credere, se membrum Christi esse, nec absque hac persvasione posse salutem adipisci æternam, tantumque esse, atque si non crederet, Christum natum esse, et passum, vel alios Fidei articulos. Quæ ejus doctrina cum damnata fuisset in hoc Concilio Lateranensi, et Facultas Theologica Parisiensis hominem adegisset ad hanc retractandam, idque fecisset, sed non sincere, et ex animo, ex moerore hine concepto paulo post mortuus est. Ejus vero discipuli non tantum non resipuerunt, sed ad magistri doctrinam plura adhuc, et absurdiora addiderunt: Dei Patris potestatem pertinuisse solummodo ad tempus, quo lex obtinuit Mosaica. Legem novam a Christo conditam habuisse vim tantum ad suam usque ætatem, qua cessante, et desinente desiisse etiam, atque vim amisisse omnia Sacramenta, a Christo instituta,

ad

adeoque nihil jam ponendum esse in Baptismo, Eucharistia, Poenitentia, ceterisque Sacramentis. A sua vero ætate Spiritus sancti regnum coepisse, et cujus sola gratia, hominibus infusa, absque ullo opere externo, quod vel agendum, vel omittendum esset, dicebant tribui æternam salutem: Deique bonitatem ita prædicabant, ut negarent quidquam esse, propter quod poena aliqua metuenda esset a Deo. Etiam Prophetiæ Spiritu afflatos se jactabant, multaque ineptissima, et convitiosa in Romanum Pontificem, et Episcopos 1- effutiebant, illum Antichristum vocando, hos Antichristi membra, omnesque hos post quinquennium igne perdendos esse, et consumendos. In sectam hanc non tantum mulierculæ, et viri laici, sed Clerici etiam, et Sacerdotes permulti se se dederunt. Philippo antem Regi Galliæ, quamvis suo prophetico spiritu promisissent omnia mundi regna, imperiumque in ista, quin ne moriturum quidem; tamen hic omnes, qui ex hac secta detecti sunt, ad rogum condemnavit præter quatuor viros, quos carceri mancipavit, et feminas, quibus etiam vitæ gratiam dedit. gordus ad An. 1208. Cæsarius Heisterbacensis. lib. 5. cap. 22. Robertus Antisiodorens. in Chron.

Ri

Definitiones, et decreta hujus Concilii Capitibus 70 continentur. Capite primo Concilium per modum Symboli proponit, et docet, quid de Divinæ essentiæ unitate, et æternitate fide Catholíca tenendum sit, deque Personarum divinarum distinctione, deinde de creatione mundi, de ejus redemptione per Christum, de una Christi Ecclesia, de Sacramentis, horumque efficacitate. Credimus, et confitemur, sunt verba Concilii, quod una quædam summa res est, et incomprehensibi* 2

lis

lis simul, et ineffabilis, quae veraciter est Pater, Filius, et Spiritus sanctus tres simul personce, et singillatim quælibet earumdem. -- Licet igitur alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus, non tamen aliud: sed id, quod est Pater, est Filius, et Spiritus Sanctus, idem omnino, ut secundum Catholicam, et orthodoxam fidem Consubstantiales esse credantur. Esse æque potentes, æque æternos, unum et unicum rerum omnium principium, invisibilium, et invisibilium, spiritualium, et corporalium rerum creatorem Deum, qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque condidit creaturam, spiritualem, et corpoream; ac dæmones quoque, quos ipse bonos creaverat, quique se malos ipsi fecerant; hominem vero diabolo instigante peccasse. Unigenitum Dei Filium a tota Trinitate communiter esse incarnatum ex Maria Virgine Spiritus sancti cooperatione conceptum. Omnes homines cum suis propriis corporibus resurrecturos, ut recipiant pro suis bonis, vel malis meritis mali quidem poenam æternam cum diabolo, boni cum Christo gloriam sempiterUnam tantum, et unicam esse fidlium universalem Ecclesiam, extra quam nemo salvus esse possit. - Ferum Christi corpus, et sangvinem in Sacramento Altaris sub speciebus panis, et vini veraciter contineri, pane transubstantiato in corpus, et vino in sangvinem Jesu Christi divina potestate. Sacramentum Baptismi, quod per individuæ Trinitatis, Patris, Filii, et Spiritus sancti invocationem super aquam consecratur, tam parvulis, quam adultis, a quocumque ex forma Ecclesiae collatum fuerit, proficere ad salutem. Si quis autem eo suscepto in peccatum labatur, per veram pœni

nam.

[ocr errors]
[ocr errors]

ten

« PoprzedniaDalej »