Obrazy na stronie
PDF
ePub

tis; diligentiusque urbem religione, quam ipsis moenibus, cingitis: quæ deseri a me, dum quidem spirare potero, nefas judico. 95. Tum Cotta, Ego vero et opto redargui me, Balbe et ea, quæ disputavi, disserere malui, quam judicare et facile me a te vinci posse, certo scio. Quippe," inquit Velleius, qui etiam somnia putet ad nos mitti ab Jove. Quæ ipsa tamen tam levia non sunt, quam est Stoicorum de natura Deorum oratio. Hæc cum essent dicta, ita discessimus, ut Velleio Cotta disputatio verior, mihi Balbi ad veritatis similitudinem videretur esse propensior.

[ocr errors]

Mosero.-5 Glog. Heindorf. diligentius enim urbem.-6 Heindorf. et Schutz. ratio, de Walkeri conjectura, probante Nobb.

NOTE

Quippe] Ironice dictum, et sensus est: Quasi vero,' inquit Velleius, 'te, Cotta, facile sit vinci a Balbo, qui etiam somnia putat esse vera, et mitti a Diis.'

• Veritatis similitudinem] Oratio conveniens homini ex Academicorum schola profecto, nihil verum, omnia dubia, aliqua aliis verisimiliora esse, docentium.

[blocks in formation]

Cum Cicero, reipublicæ libertate sublata, se ad philosophia studium retulisset, multosque illustres ejus locos Latinis literis illustrasset; suscepit ad filium, Athenis studiis literarum operam dantem, de officiis scribere, non modo, ut hic quoque locus, qui latissime patet, Latinis literis illustraretur, sed etiam, quod esset ætati Ciceronis filii et auctoritati parentis aptissimas. Quanquam autem hæc quæstio communis est omnium philosopho

NOTE

a De Officiis] Tria hic primum exponenda: 1. quando libros De Officiis scripserit Tullius: 2. cur ita inscripserit: 3. a quibus similes scripti. 1. Mortuum an. U. C. 709. Cæsarem cum Antonius in funere laudasset, plebem ita concitavit, ut ad ædes Bruti et Cassii aliorumque cum facibus telisque discursum sit. Diffugientibus qui partibus Antonianis infensi erant, Tullius, nrbe quoque relicta, initio Aprilis in villas suas abiit: ibi libros De Nat. Deor. tres, duos De Divinat. De Senect. unum, ut suo loco dictum est, scripsit. Extremo Maio, cum resp. composita videretur, Romam versus proficiscens ut Kalendis

Junii, in senatu, sicut Antonius edixerat, adesset, audit Antonium armatum urbem ingressum esse; quare, dilapsis senatoribus ab urbe, et ipse abfuit usque ad Kal. Sept. Eo tempore libros De Officiis aggressus, (Epist. ad Att. xv. 13.) eosdem absolvit post reditum e cursu Achaico. In Achaiam enim, cum jus legationis liberæ haberet, navigaverat; Romam nonnisi Kal. Jan. quibus Hirtius et Pausa consulatum erant inituri, redire cogitans; ea navigatione ad filium Athenas, ut scribit lib. III. venisset, nisi, mutatis temporibus, factaque spe pacis cum Antonio, illum' de medio cursu clara voce patria revocas

rum, tamen his pæne propria est, qui summum bonum honestate metiuntur, nempe Academicorum, Peripateticorum, et Stoicorum, qui in constituendo summo bono verbis magis quam re discrepabant. Secutus ergo Cicero est in hac quæstione potissimum Stoicos, et ex eorum fontibus, judicio arbitratuque suo, quantum quoque modo visum est, hausit. Tradita officii et definitione et divisione, quinque facit genera deliberationis in consilio capiendo: primum, honestumne factu sit an turpe, quod in deliberationem cadit; alterum, conducatne an noceat; reliqua vero, ubi cum honesto pugnat id quod videtur utile, et cum aliud alio honestius aut utilius videtur, utrum alteri sit præponendum. In tres igitur partes totam disputationem distribuit, quarum prima est de honesto, altera de utili, sed dupliciter utraque; et tertia de comparatione eorum. cap. 3. Primum formam quandam honesti exhibet a natura humana ductam, ejusque quatuor partes facit, sapientiam, justitiam, temperantiam, et fortitudinem seu magnitudinem animi, ex quibus singulis certa quædam officia nascuntur. cap. 4. Ac de his quatuor partibus accurate disputat, et quomodo ab iis officia ducantur, ostendit. cap. 5-42. Huic disputationi subjicit de comparatione honesti, de duobus honestis utrum honestius. cap. 43. s. 1. 1. [Ed. Ald. p. 1.] QUANQUAM te, Marce fili, annum

NOTE

set: 2. De Officiis' libros inscripsit, non 'De Officio,' ut videntur Calcagnino inscribi debuisse, exemplo Panatii, qui snos Пeрì тоû Kathкovтos inscripserat. Secus cur fecerit Tullius, scribit ad Att. 1. xvI. ' Quid de inscriptione quæris? non dubito quin TO кalnкov officium sit, sed inscriptio plenior' De Officiis." Sic libros quoque 'De Finibus,' non ' De Fine,' in scripsit, quos Zeno Пeрì Тéλous suos inscripserat: 3. De Officiis ante Tullium scripserunt Zeno Cittiæus, ex Laërt. et Suida; Panætius Rhodius, et Chrysippus, ex Plut. Cleanthes, et Posidonius, ex Laërt. Brutus, ex Se

neca.

b Ad M. filium] Cicero, ex Terentia, quam senex repudiavit, geminam prolem suscepit, Marcum et Tulliolam, quæ ter nupsit: 1. Pisoni Frugi: 2. Furio Crassipedi : 3. Dolabellæ. Marcus, antequam Athenas peteret, bello Pharsalico admodum juvenis interfuit, præfectus etiam alæ alteri a Pompeio; in quo munere summam laudem, uti 1. 11. videbitur,

consecutus est. Occiso Pompeio, Tullius cum se a rep. ad studia literarum contulisset, filium quoque ab armis ad eadem studia traductum, Athenas, ut moris erat id temporis, misit. Ibi commoratum anno uno, et aliquanto plus eo, Brutus ex Italia in Græciam, vel metu ut aliqui scripsere, vel alia de causa profectus, Marcum Ciceronem sibi adjunxit, aliosque multos adolescentes nobiles, quorum magna multitudo illic bonarum artium causa erat. In Macedoniam transgressus, M. Cicerone legato usus multa feliciter gessit: Plut. in Bruto; et Brutus in ep. ad Cic. quæ est quarta ep. ad Brutum. Cicero mox, defuncto patre, domesticæ virtutis oblitus, gulosus et bibax habitus est, auctore Plinio. Subinde tamen ad meliorem frugem receptus, (ut ipse ad Tironem scribit) collegam in consulatu Octavianum Cæsarem habuit an. U. C. 723. obtinuitque ut ex S. C. statuæ Antonii dejicerentur, memoria aboleretur, ac ne quis ex gente Antonia Marci præ

d

jam audientem Cratippum, idque Athenis, abundare oportet præceptis institutisque philosophiæ, propter summam et doctoris auctoritatem, et urbis ; quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis ; tamen, ut ipse, ad meam utilitatem, semper cum Græcis Latina conjunxi, neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci; idem tibi censeo faciendum, ut par sis in utriusque orationis facultate. Quam quidem ad rem, nos (ut videmur 3) magnum attulimus adjumentum hominibus nostris, ut non modo Græcarum literarum rudes, sed etiam docti, aliquantum se arbitrentur adeptos et ad dicendum, et ad judicandum. 2. Quamobrem disces tu quidem a principe hujus ætatis philosophorum; et disces, quamdiu voles: tamdiu autem velle debebis, quoad te, quantum proficias, non pœnitebit. Sed tamen nostra legens, non multum a

4

CAP. I. 1 Bern. 4. scientia te augere. Statim, alter exemplis Bern. 2. Tum, ad meam utilitatem omittit Cur. probante Ernestio. cum Græcis semper Bern. 4.-2 Facciol. cum uno cod. omittit feci. Actutum, id tibi Bern. 5. Heusing. item tibi Lamb. in marg. ed. 1584. probante Heusing. identidem tibi Basil. itidem tibi codd. aliquot, probante Gulielm. ita idem tibi conj. Ernesti. faciendum censeo Facciol. Deinde, rationis facultate conj. Gernh.-3 Erf. ut videtur; Ernesti conj. ut videmur nobis. Statim, adjumentum altulimus Victor. literarum Græcarum Basil. aliquantulum se arb. Basil. Manut. arb. se aliquantulum Bern. 5. et ad discendum Bern. 1. 3. 4. 5. Basil.-4 Quam ob rem disce Bern. 4. Quamobrem addisces Basil. Mox, autem omittit ed. Petri an. 1568. Pro quoad te Erl. habet quousque.-5 Basil, et Pearc. leges; Facciol. et nostra leges. Tum, non multum Peripat. Bern. 1. quoniam utrumque Gronov. suspic. probante Græv. quoniam utique codd. aliquot, probante Ernesti. Actutum et omittunt Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Lamb. uncis inclusit Orell. volumus esse Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Lamb. Orell. judicio tuo Bern. 4. Deinde efficies profecto legendis nostris pleniorem Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Erf. Victor. Lamb.

NOTE

nomine (quod Tullii prænomen fuisset) uteretur. Itaque ultima paternæ mortis ultio facta filio consule.

с

c Cratippum] Patria Mitylenæum, secta Peripateticum, qui ut civitate Romana donaretur, apud Cæsarem; ut Atheniensi juventuti instituendæ præficeretur, apud Areopagitas egit Marcus Tullius. De M. filii cum Cratippo conjunctione extat illius ad Tironem epistola: alio quoque magistro usus est, nomine Gorgia; a quo

luxu et voluptate fractus est; quare Cicero pater Græca, ut Plut. refert, epistola, Gorgiæ nati consuetudine interdixit.

d Cum Græcis Latina] Se præter ceteros piλéλλnva et esse et haberi testatur ad Att. 1. 1. Cum apud Rhodum Græce declamaret, Apollonius exclamasse fertur, 'Te quidem, o Cicero, et laudo et admiror,' &c. Vide Plut. in Cicer.

8

Peripateticis dissidentia (quoniam utrique, et Socratici et Platonici, esse volumus), de rebus ipsis utere tuo judicio : nihil enim impedio: orationem autem Latinam profecto, legendis nostris, efficies pleniorem. Nec vero arroganter hoc dictum existimari velim. Nam philosophandi scientiam concedens multis ; quod est oratoris proprium, apte, distincte, ornateque dicere, quoniam in eo studio ætatem consumsi, si id mihi assumo, videor id meo jure quodam modo vindicare. 3. Quamobrem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solum orationes meas, sed hos etiam de philosophia libros, qui jam illas fere æquarunt," studiose legas. Vis enim dicendi major est in illis : sed hoc quoque colendum est æquabile et temperatum orationis genus. Et id quidem 1° nemini video Græcorum contigisse, ut idem utroque in genere laboraret, sequereturque et illud forense dicendi, et hoc quietum disputandi genus; nisi forte Demetrius Phalereus in hoc numero haberi potest, disputator subtilis, orator parum vehemens; dulcis tamen; ut Theophrasti discipulum possis agnoscere. Nos autem Qui jam tam multi sunt, quam multæ sunt orationes.

[ocr errors]

Beier. Orell. profecto efficies legendis nostris pleniorem Schutz.-6 Bern. 1. 3. 4. Basil. Erf. Magnol. Manut. Lamb. hoc arroganter.-7 Bern. 5. concedens scientiam multis. Pro apte Cur. habet aperte, probante Ernesti. Tum, ornate dicere Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Erf. Victor. Lamb. Pearc. Heusing. Beier. Orell. ætatem consumsimus Bern. 5. modo delendum putat Ernesti, vel legendum mihi.-8 Heusing. Gernh. Schutz. Orell. magno opere. Paulo post, qui jam illis fere æquarunt Bern. 1. 2. 4. 5. Heusing. Geruh. Beier. Olshausen. Orell. qui se jam illis, &c. Erf. Victor. Lamb. Lall. qui jam se illis, &c. Magnol. Manut. Facciol. qui jam illis fere se æq. Bern. 3. Basil. qui jam illis f. æquantur ed. Petri an. 1568.-9 Vis enim major in illis dicendi Bern. 2. Erf. Lamb. Gernh. Schutz. Beier. Orell. Vis enim major in illis dicendi est Bern. 4. Vis enim major in illis est dicendi Basil. Vis enim major est in illis dicendi Bern. 1. Vis enim in illis major dicendi Bern. 3. Statim, est et æquabile Bern. 5. Basil. genus orationis Bern. 3.-10 Et quidem Facciol. Græcorum video adhuc contigisse Victor. Lamb. video Gr. adhuc contigisse edd. vett. Facciol. Heusing. Orell. elaboraret Gud. 2. Lamb. 1584. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. consequereturque cod. Cur. probante Ernesti. et illud genus fo

NOTE

e Demetrius] Bibliothecarius eximiæ illius Ptolemæi Philadelphi bibliothecæ, teste Du Ryer. Phalereus dictus and aλhpov, Atticæ portu.

Ex vita ejus apud Laërt.

Theophrasti] Aristotelis discipuli, qui, quo pacto delectus sit a magistro successor, refert Gellius. Aristoteles,

« PoprzedniaDalej »