Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

PRAEF ATIO.

:!uum abhinc annis amplius octoginta Drakenbor^aius, absoluta Livii editione, quae Stutgardiae ante hos octo annos laudabili sane consilio repeti coepta est, de antiquioribus Livii editoribus atque intérpretibus docte et copiose disseruerit*), mihi quoqüe, oblata praefandi opportunitate, de iis, qui inde a Drakenborchii aetate Livii Historiarum libris pro virili parte consultum voluerunt, breviter

saltem strictimque exponere placuit *).

Ac primum quidem satis constat, Crevierium non solum eodem fere tempore, quo Drakenborcbius ad Livium emendandum atque explicandum opyram cgnferret, maiorem adornasse Livii editionem, codicum Parisinorum opibus instructam, sed

. etiam paullo post minorem comparasse,quae textum,

quem vocant, passim reiictum et novas aliquot coniecturas exhibet, atque ab aliis sine ulla mutatione repetita, ab aliis ad Lallemandi editionem, de qua deinceps dicam, tacite conformata est. Crevierium excepit Ruddimannus, qui in edendis Livii i. »ris ita versatus est, ut in compluribus locis, partim auctoritatem codicum a Drakenborchio aliisque collatorum, partim Kennethi Mackenzie aliofumque coniecturas secutus, ab recensione Drakenborchiana discederet. Post hunc ad evulgandos Livii libros accessit Ernestius, qui, licet textum immutatum ex Drakenborchii recensione exscribcndum curaret, optime tamen de Livii interpretatione meruit concinnando Glossario Liviano, quod primum ab editore Oxoniensi, deinde a Schaefero èx ipsius Ermestii schedis, denique a memet ipso ex Mülleri et Gersdorfii adversariis emendatum plurimisque accessionibus locupletatum esse con$tat. _Nitidissimam porro eamdemque accuratissimam Livii editionemIallemandus paravit et, quum locos permultos, aliorum plerumque coniecturis obsecutus, in integrum restituissct, mutationum omnium rationem in notis adicctis bona fide reddidit. Saluberrimo deinde consilio, dum Livii Historiarum libri cum Freinshemii Supplementis Mannhemii pariter ac Biponti eduntur, Strothius Divii interpretationem suscepit, sed morte praematura absumptus, id quod magnopere dolendum est, ultra librum quintum decimum progredi non potuit. In eius locum invita, ut aiunt, Minerva successit Doeringius, qui Livii editionem a Strothio inchoatam ita continuavit et circumactis demum tribus et viginti annis absolvit, ut, quum doctrinae alioquin spectatae copiam hac in re desiderari passus sit, utrum Livii ipsius vicem gravius doleas, an cditoris megligentiam vehementius indigneris, vix apud animum statuere possis. Atque in eamilem fere doctorum reprehénsionem incurrit Ru

1) In Praefatione, editionis Drakenborchianae tomo septimo et ultimo praefixa, p. 2. sqq.

2) Editionum receutiorüm titulos cum brevi de singulis iudicio , temporis ordinem secutus, adieci Drakenborchii Syllabo editionum praecipuarum T. Livii, Tom. I. p. 62. sqq. editiouis nostrae maioris.

[graphic]
[merged small][ocr errors]

pertius, qui, licet magno hiatu promisisset*), sej* effecturum, ut, qui suâ editione utatur, quacunque alia facile possit carere, praepropera tamen festinatione et temeraria comiectamdi libidine tot ac tantis implicitus est erroribus, ut commentarius, quem ex Drakenborchii et ceterorum Livii interpretum annotationibus consarcimavit, vix ac ne vix quidem dignus esset, qui Lutetiae Parisiorum recoqueretur. T Lemariu8 enim, quemadmodum in edendis aliorum scriptorum Romanorum libris editorum Germanorum scrinia compilavit, ita etiam splendidae, quam nuperrime parávit, Livii editioni integrum Rupertii commentarium cum selcctis aliorum interpretum annotationibus inseruit; melius haud dubie de Livio meriturus, si textum ad codices Parisinos, quibus in speciem magis quam re vera usus est, diligentius exegissct. Multo maiores igitur laudes et gratiae sunt habendae Strothio *), Iungio 3), JVernsdorfio °), Osiandro *) et Seebodio *), qui varias, quas vocant, lectiones ex codicibus Veithiano, Hafniensi, Helmstadiensibus, Stutgardiensi et Cracoviensi excerpserunt*), ac prae ceteris Goellero, qui non solum Livii librum tricesimum tertium multo, quam olim a Carbachio ex codice Moguntino evulgatus erat, integriorem atque emendatiorem ex praestantissimo codice Bambergensi edidit, sed etiam omnem lectionum diversitatem in ceteris, quos ille contimet, Livii libris repertam ex eodem enotavit 10). Quod quum Goellerus, sive tempore exclusus, siye necessitate coactus, raptim nec satis accurate fecisse videretur, ut mihi, epistola de nonnullis libri tricesimi tertii locis ad Goellerum perscripta, codicis Bambergensis denuo inspiciendi copia daretur, a Iaeckio, bibliothecae Bambergensis praefecto, qui, qua ratione codicibus ipsi in custodiam comcreditis uti sive potius abuti consueverit, editis nuper Horatii et Virgilii carminibus publice declafavit, verecunde quidem, sed frustra contendi. Nihilo minus tamen, quum editionis Livii, quam ab Ernestio adornatam esse supra dixi, recognoscendae provincia ultro mihi deferretur, frui paratis malui, quam oblatam de Livii libris benemerendi occasionem dimittere; praesertim quum Blümmerus diuturnum codicis Lipsiensis, ex quo Longolius olim Drakenborchio quattuor priorum librorum excerpta submisit et quem postea Ermestius penitus excussurus erat, usum mihi benignissime concede* ret, atque praeter alia minoris momenti praesidia eximium plane et vere unicum necopinanti mihi aliunde subministraretur. Kopitarius enim, supremus bibliothecae Vindobonensis custos, Boettigeri precibus commotus codicem olim Laurishamensem, nunc Vindobonensem, ex quo Grynaeum quinque postremos, qui supersunt, Livii libros primum evulgasse constat, denuo perscrutatus est at

3) In Prooemio de Livii vita et Historia Romana p. 70. 4)Varietatem lectionis ex codiceVeithiano,qui primamLivii de eada eontinet,aStrothio excerptam, a Doeringio autem in editionc recentissima omissam, KWaiberws cditioni Stutgardiensi inseruit. 5) Ioach. Iungii Specimen lectionum variantium codicis membranacei Liviani seculo undecimo exarati, qui in bibliotheca CoJlegii Medici adservatur. Part. I. II. Hafniae, 1783. 84. Hunc codicem postea in bibliothecam Academiae Hafniensis translatum esse, compertum habeo. 6) Chr. Theoph. Wernsdorf de Livii aliquot codicibus Helmstadiensibus, in Novis Actis Societatis Latinae Ienensis, Vol. 1 p. 99. sqq. Utriusque codicis lectiones Klaiberus editioni Stutgardiensi addidit. 7) Variae lectioncs e codice Livii membranaceo Stutgardiensi ab 0s#andro enotatae, in Friedemanni et Seebodii Miscellaneis iuaximam partem criticis, Vol. I. Part. I. p. 168. sqq. 8) Variae lectiones e coilice Livii Cracoviensi a Scelcdio cxcerptae, in iisdem Miscellaneis eriticis, Vol.II. Part. IV. p. 634. sqq. 9) %äae mostram Diss. de codicis membranacei T. Livii Pata

vini Historiarum libros olim complexi fragmento, Norimbergae in bibliotheca Murriana reperto. Lips. 1812. et cf. Acta Seminarii Regii et Societatis Philologicae Lipsiensis, Vol. II. Part. II. p. 440. sqq. Ex hac codicis lacinia locus Liv. XXVII, 16. emendatus est. , 10) T. Livii Patavini Historiarum Liber tertius trigesimus, auctius atque emendatius cum Fr. Iacobsii suisque notis ex codice Bambergensi edidit Franc. Goeller. Accessit Epistola I. Th. Kreyssigii ad editorem et varietas lectionum in libris XXXI — XXXVIII ex eodem codice excerpta. Francofurt. ad Moen. 1822.

[graphic]

ue,non sólum omnem lectionum varietatem, a Dra

enborchio cupidissime expetitam, diligenter enotavit, sed etiam subinde per epistolas a me rogatus de locis compluribus, qui aliquam haberent dubitationem, codicem lectu difficillimum iterum iterumque consuluit et singulos literarum apices rimatus est **). His igitur praesidiis adiutüs effeci, ut, quum textum a Drakenborchio ad rationes criticas constitutum im prima tertiaque decade ex aliorum plerumque sententia passim correxerim, in quarta autem decade, libro potissimum tricesimo

11) Quo magis autem Kopitarius, licet iterata codicis antiquissimi collatio non plane süpervacanea esse videatur, hoc officio non me solum , sed omnes omnino Livii amatores obstrinxit, eo lubentius profiteor, verba: mercedem haudquaquam spernendam cum bibliopola liberalissimo pactus, quae in editionis maioris praefatione p. 9. leguntur, non ad eius vitupcrationem, id quod se suspicari per Graefium meum, optimum gratiae reconciliatorem, mihi significavit, sed ad librariae Weidmanniae, quae octoginta septem imperialcs in huius rei sumptum erogavit, praedicationem pertinere.

« PoprzedniaDalej »