Obrazy na stronie
PDF
ePub

mannus 6o), Iacobsius 61), Huschkius 62), Beckerus 63), Zanderus 64), Badenius 65), Hellerus 66), Forbigerus ), Wolffius 8) aliique, quos enumerare longum est, brevius fusiusve commentati sunt, 69) emendarent atque explicarent. Neque tamen enixo et maxime laudabili horum virorum studio effectum est, ut omnes, qui Livii Historiarum libros obsident, librariorum errores sive codicum auxilio, sive coniecturarum ope corrigerentur, omnesque locorum intellectu difficilium obscuritates clarissima doctrinae atque eruditionis luce illustrarentur,sed multae etiamnum restant operis egre

60) Fr. Lachmanni Comm. de die Alliensi aliisque diebus religiosis veterum Romanorum. Gotting. 1822.

61) Fr. Jacobsii Notae in T. Livii Patavini Historiarum Lib. XXXIII. in Goelleri libro supra not. 10. laudato p. 385. sqq. 62) Ph. Ed. Huschkii Diss. de privilegiis Feceniae Hispalae senatus consulto concessis. (Liv. XXXIX, 19.) Gotting. 1822. 63) U. Becker, Ueber Livius XXX, 25. und 29. oder: Entwickelung der Begebenheiten, welche zwischen Hannibals Rückkehr nach Afrika und der Schlacht bei Zama liegen. Ratzeburg, 1822. et eiusdem Vorarbeiten zu einer Geschichte des zweiten Punischen Krieges. Altona, 1823.

64) Der Heerzug Hannibals über die Alpen nach den neuesten Untersuchungen dargestellt von C.L.E.Zander.Hamburg, 1823. in quo libello p. 22. sqq. ceteri scriptores enumerantur, qui de eadem re exposuerunt.

65) Tork. Badenii Emendationes Livianae, in Seebodii Neuer Kritischer Bibliothek, a. 1823. No. 2. p. 172. sqq.

66) L. Helleri Observationes Livianae. Erlangae, 1824.

67) Th. Sam. Forbigeri Prolus. Animadversiones ad quaedam Livii loca continens. Lips. 1825.

68) Fr. C. Wolffii Observationes et Emendationes Livianae, Part. I. II. Flenopoli, 1826. 27.

69) Libris libellisque, quorum titulos apposui, adde nostrum Specimen Observationum in auctores Romanorum classicos. Schneeberg. 1810. et cf. Acta Seminarii Regii et Societatis Philologicae Lipsiensis, Vol. II. Part. II. p. 443. sqq.

gii partes, quae artis criticae et hermeneuticae beneficio in integrum restitui ac diligentius explanari debeant.

Quum igitur Tauchnitius, typographus ac bibliopola celeberrimus et de re libraria meritissimus, mihi significasset, se id agere, ut, quemadmodum nuperrime Ciceronis opera, ita Livii quoque libros uno volumine comprehensos emittat et simul minorem eiusdem scriptoris editionem in sex tomos divisam adornet, 70) meque in huius consilii societatem vocasset, oblatam mihi textus iterum recognoscendi provinciam eo lubentius suscepi, quo aegrius ferebam, maiorem illam Livii editionem ante hos quinque annos a me inchoatam, necdum absolutam, qua Tafelium perverse abusum esse supra dixi, supina eorum, qui typothetarum specimina corrigenda accepissent, negligentia permultis iisque gravissimis operarum peccatis esse deformatam. Haco ut emendarem, prima quidem cura fuit: sed maior altera, ut, quum in re critica neque turpe sit errorem fateri, neque verum videre quovis tempore contingat, lectionem vulgatam aliis locis, quos olim temere sollicitassem, in orationis contextum restituerem, aliis autem, quos olim intactos reliquissem, vel codicum auctoritate fretus, vel conie

70) Triginta quinque, qui supersunt, Livii Historiarum libri nescio an rectius cum Lallemando in septem tomos dividantur, quum Livium non primo tantum libro, sed etiam sexto, vigesimo primo et tricesimo primo praefatum esse constet, eumque idem alibi etiam fecisse appareat ex loco Plinii, qui in Praefatione ad Vespasianum Imperatorem, Historiae Naturali praemissa, hace scripsit: Profiteor, mirari me T. Livium, auctorem cele,,berrimum, in Historiarum suarum, quas repetit ab origine urbis, ,quodam volumine sic orsum: Satis iam sibi gloriae quaesitum, et potuisse se desinere, ni animus inquies pasceretur opere."

cturae probabilitate ductus corrigerem; harum quoque mutationum, ut ceterarum omnium, rationem redditurus in annotationibus, quae, simul atque eas per otium absolvere licuerit, quarto editionis maioris tomo subiicientur. In praesentia enim, ut lectores, quibus in locis a Drakenborchii recensione discesserim71), uno in conspectu viderent, pro huius editionis consilio satis habui, varietatem lectionum editionis Drakenborchianae adiungere, in qua, quum Liv. II, 12. ira infensus atque lib. XLII, 48. quinquereme, pro quo in editione minore quinqueremi legitur, non mutandum esse, ex Liv. I, 53. et lib. XXVI, 51. sero intellexerim, notas ad locos illos pertinentes: Cap. 12. ira incensus] ira infensus, atque: Ibid. quinquer emi] quinquereme, inducendas esse moneo, ne malevoli iudices, ut fit, editoris negligentiam carpant. Praeterea utrique editioni accesserunt deperditorum Livii librorum fragmenta, quibus auctore et suasoreNiebuhrio secundumEpitomarum seriem in iustum ordinem redactis non solum addidi pretiosissimas illas libri nonagesimi primi reliquias, quas ante hos quinque et quinquaginta annos a Brunsio ac Iuvenatio et nostra aetate a Niebuhrio ac memet ipso ex codice Vaticano, eoque palimpsesto, editas esse constat72), sed etiam inserui locum Tacit. Agric. cap. 10. de forma Britanniae, ab omnibus omnino ho

71) In mutanda verborum Latinorum scriptura, de qua Gram matici certant, et adhuc sub iudice lis est, ea plerumque secutus sum, quae Grotefendus et Schneiderus in Grammaticis Latinis atque Lindemannus in Praefatione libelli: Selecta e poetis Latinis carmina. Lips. 1823. p. 5. sqq. hac de re praeceperunt. 72) De hoc fragmento cf. nostra Adumbratio notitiae literariae de T. Livii Patavini Historiarum Lib. XCI. fragmento, Romae in bibliotheca Vaticana reperto. Lips. 1813. et Elenchus editio

rum fragmentorum editoribus practermissum, qui ad Livii librum centesimum quintum referendus esse videtur. Denique, ne quid in hoc opere desideraretur, index rerum memorabilium, quac Livii Historiarum libris continentur, iussu Tauchnitzii, redemptoris honestissimi, ex editione Bipontina adiectus est; ita tamen, ut, omissis iis, quae ad Freinshemii Supplementa pertinent, non solum plerisque Livii locis a me vel correctis vel suppletis accommodaretur, sed etiam, quum multis ille laboret vitiis, passim emendaretur.

Ceterum insigne maioris editionis ornamentum est Livii imago, de qua Boettigerus elegantissimus, cui illam referimus acceptam, haec docte, ut solet, et copiose commentatus est atque praefationi nostrae subiungi iussit:

,,Livii imago num exstet adhuc ab antiquitate ,,nobis tradita, iure in dubium vocatum est a saga,,cissimis antiquorum monumentorum indagatori,,bus. Nec egregius talium rerum arbiter, Viscon,,tius, et qui Iconologiam Romanam eius operi ad,,didit, quum fatis interceptus telam inchoatam per,,texere non potuisset Ennius Quirinus Viscon,,tius, Mongez, in his dignoscendis et explorandis ,,acutissimus, ausi sunt in splendidissimo opere, ,,cui titulus praefigitur: Iconologie Grecque et Ro„maine, Livii caput aere exprimere. Sed figura,,tur tamen ubique, nec Patavii, ubi in curia monu,,mentum illi exstructum est multa arte et caclatu„ra affabre compositum, vultus eius marmorc ex„pressus desideratur. Imminet cenotaphio, quod

num Fragmenti Liviani ex codice Vaticano eruti, Tom. I..p 66. sqq. editionis nostrae maioris.

,,aere expressum cum orbe erudito communicavit „Drakenborchius in Tomo septimo et ultimo edi„tionis Drakenborchianae, qui complexus est ap„paratum Livianum, p. 12. Scilicet saeviit iam olim ,,Caius Imperator in scripta et imagines magni hi,,storici, Suetonio teste in vita Calig. c. 34. Nil mi,,rum igitur, vera vultus eius lineamenta illo iam ,,tempore abolita paullatim intercidisse. Caput Li„vii, quod vulgo editionibus eius praefigitur, e Pa,,tavino illo prodiisse, consentaneum est; id quod ,,facile apparebit omnibus, quibus haec inter se com,,parare otium est. Enimvero fabulosa esse et com,,mentitia, quae de corpore Livii ad aedem sacram ,,St. Iustinae ineunte saeculo quinto decimo in capsa plumbea reperto et de inscriptionibus Romae ,,repertis passim commemorantur, nemo emunctioris naris hodie dubitat et dubium movit iam Ursa,,tus in Monumentis Patavinis p. 29. Venditent Pa„tavini civem suum et magnifica de monumentis ,,eius verba faciant. Sed haec omnia in controver,,siam vocari posse, monuit iam Keysslerus noster ,,ineunte saeculo octavo decimo in descriptione pe,,regrinationis suae bonae frugis plenissima, Neue,,ste Reisen durch Deutschland Italien u. s. w. ,,(editionis novae a Schützio adornatae Hannove„rae, 1751.) p. 1066. ut recentiores peregrinatores ,,usque ad Thierschium V. C. silentio praetermit,,tam. Circumspiciendum tamen nobis fuit caput ,,qualecunque Livii, quum Tauchritius, redemptor ,,huius editionis honestissimus et de re libraria per ,,universam Germaniam immobilibus literarum for,,mis meritissimus, editionem pararet uno volumi„ne formis quaternis omnes magni historici libros,

« PoprzedniaDalej »