Obrazy na stronie
PDF
ePub

solum, sed honorata etiam, virtus fuit: laudatamque virginem parte obsidum se donare dixit: ipsa, quos vellet, legeret. Productis omnibus, elegisse impubes dicitur: quod et virginitati decorum, et consensu obsidum ipsorum probabile erat, eam aetatem potissimum liberari ab hoste, quae maxime opportuna iniuriae esset. Pace redintegrata, Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donaverc. In summa Sacra via fuit posita virgo insidens equo.

XIV. Huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci abhorrens mos, traditus ab antiquis, usque ad nostram aetatem inter cetera sollennia manet bonis vendendis, bona Porsenae regis vendendi. Cuius originem moris, necesse est, aut inter bellum natam esse, neque omissam in pace; aut a mitiore crevisse principio, quam hic prae se ferat titulus bona hostiliter vendendi. Proximum vero est ex iis, quae traduntur, Porsenam, discedentem ab laniculo, castra opulenta, convecto ex propinquis ac fertilibus Etruriae arvis commeatu, Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab longinqua obsidione: ca deinde, ne populo immisso diriperentur hostiliter, venisse, bonaque Porsenac appellata, gratiam muneris magis significante titulo, quam auctionem fortunae regiae, quae ne in potestatem quidem populi Romani esset. Omisso Romano bello, Porsena, ne frustra in ca loca exercitus adductus videretur, cum parte copiarum filium Aruntem Ariciam oppugnatum mittit. Primo Aricinos res necopinata perculerat: arcessita deinde auxilia, et a Latinis populis, et a Cumis, tantum spei fecere, ut acie decernere auderent. Proelio inito, adeo concitato impetu se intulerant Etrusci, ut funderent ipso incursu Aricinos. Cumanae cohortes, arte adversus vim usae, declinavere paullulum; effuseque praclatos hostes conversis signis ab tergo

adortae sunt. Ita in medio prope iam victores caesi Etrusci: pars perexigua, duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati sunt. Ibi benigne excepti divisique in hospitia. Curatis vulneribus, alii profecti domos, nuntii hospitalium beneficiorum: multos Romae hospitum urbisque caritas tenuit, His locus ad habitandum datus, quem deinde Tuscum vicum appellarunt,

XV. P. Lucretius inde et P. Valerius Publicola consules facti. Eo anno postremum legati a Porsena de reducendo in regnum Tarquinio venerunt. Quibus quum responsum esset, missurum ad regem senatum legatos; missi confestim honoratissimus quisque ex Patribus. Non, quin breviter reddi responsum potuerit, non recipi reges, ideo potius delectos Patrum ad eum missos, quam legatis eius Romae daretur responsum: sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur: quum ille peteret, quod contra libertatem populi Romani esset; Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent. Non in regno populum Romanum, sed in libertate esse. Ita induxisse in animum, hostibus potius, quam regibus, portas patefacere. Eam esse voluntatem omnium, ut, qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. Proinde, si salvam esse vellet Romam, ut patiatur liberam esse, orare. Rex verecundia victus, Quando id certum atque obstinatum est, inquit, neque ego obtundam saepius eadem nequicquam agendo; nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. Alium hinc, seu bello opus est, seu quiete, exsilio quaerant locum, ne quid meam vobiscum pacem distineat. Dictis facta amiciora adiecit. Obsidum quod reliquum erat, reddidit: agrum Veientem, foedere ad Janiculum icto ademptum, restituit. Tarquinius, spe

omni reditus incisa, exsulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit. Romanis pax fida ita cum Porsena fuit.

XVI. Consules M. Valerius, P. Postumius. Eo anno bene pugnatum cum Sabinis: consules triumpharunt. Maiore inde mole Sabini bellum parabant. Adversus eos, et ne quid simul ab Tusculo, unde, etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini periculi oriretur, P. Valerius quartum, T. Lucretius iterum consules facti. Seditio, inter belli pacisque auctores orta in Sabinis; aliquantum inde virium transtulit ad Romanos. Namque Attus Clausus, cui postea Ap. Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur, nec par factioni esset, ab Regillo, magna clientium comitatus manu, Romam transfugit. His civitas data agerque trans Anienem: vetus Claudia tribus, additis postea novis tribulibus, qui ex eo venirent agro, appellata. Appius, inter Patres lectus, haud ita multo post in principum dignationem pervenit. Consules, infesto exercitu in agrum Sabinum profecti, quum ita vastatione, dein proelio, afflixissent opes hostium, ut diu nihil inde rebellionis timere possent, triumphantes Romam redierunt. P. Valerius, omnium consensu princeps belli pacisque artibus, anno post, Agrippa Menenio, P. Postumio consulibus, moritur, gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis, ut funeri sumptus deesset. De publico est elatus. Luxere matronae, ut Brutum. Eodem anno duae coloniae Latinae, Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt, Cum Auruncis bellum initum: fusoque ingenti exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est. Nec magis post proelium, quam in proelio, caedibus temperatum est: et caesi aliquanto plures erant, quam capti; et captos passim trucida

verunt. Ne ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant, iram belli hostis abstinuit. anno Romae triumphatum.

Et hoc

XVII. Secuti consules, Opiter Virginius et Sp. Cassius, Pometiam primo vi, deinde víneis aliisque operibus, oppugnaverunt. In quos Aurunci, magis iam inexpiabili odio, quam spe aliqua aut occasione, coorti, quum plures igni, quam ferro, armati excucurrissent, caede incendioque cuncta complent. Vineis incensis, multis hostium vulneratis et occisis, consulum quoque alterum, (sed utrum, nomen auctores non adiiciunt) gravi vulnere ex equo deiectum, prope interfecerunt. Romam inde, male gesta re, reditum: inter multos saucios consul spc incerta vitae relictus. Interiecto deinde haud magno spatio, quod vulneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, tum ira maiore belli, tum viribus etiam auctis, Pometiae arma illata: et quum, vineis refectis aliaque mole belli, iam in eo esset, ut in muros evaderet miles, deditio est facta. Ceterum nihilo minus foede, dedita urbe, quam si capta foret, Aurunci passim principes securi percussi, sub corona venierunt coloni alii; oppidum dirutum, ager veniit. Consules, magis ob iras graviter ultas, quam ob magnitudinem perfecti belli, triumpharunt.

XVIII. Insequens annus Postumum Cominium et T. Lartium consules habuit. Eo anno Romae, quum per ludos ab Sabinorum iuventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit; parvaque ex re ad rebellionem spectare res videbatur. Supra belli Latini metum id quoque accesserat, quod triginta iam coniurasse populos, con citante Octavio Mamilio, satis constabat. In hac tantarum exspectatione rerum sollicita civitate, dictatoris primum creandi mentio orta: sed nec quo anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquinia es

sent, (id quoque enim traditur) parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat. Apud veterrimos tamen auctores T. Lartium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum, creatos invenio. Consulares legere: ita lex iubebat, de dictatore creando lata. Eo magis adducor, ut credam, Lartium, qui consularis erat, potius, quam M'. Valerium, M. filium, Volesi nepotem, qui non» dum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum. Qui, si maxime ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multo potius M. Va lerium, spectatae virtutis et consularem virum, legissent. Creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum. Neque enim, ut in consulibus, qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat; neque allum usquam, nisi in cura parendi, auxilium. Sabinis etiam creatus Romae dictator (co magis quod propter se creatum crediderant) metum incussit. Itaque legatos de pace mittunt: quibus, orantibus dictato rem senatumque, ut veniam erroris hominibus adolescentibus darent, responsum: Ignosci adolescentibus posse, senibus non posse, qui bella ex bellis sererent. Actum tamen est de pace: impetrataque foret, si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini (id enim postulatum erat) in animum induxissent. Bellum indictum: tacitae indutiae quietum

annum tenuere.

XIX. Consules Ser. Sulpicius, M. Tullius. Nihil dignum memoria actum. T. Aebutius deinde et C. Vetusius. His consulibus Fidenac obsessae, Crustumeria capta, Praeneste ab Latinis ad Romanos descivit: nec ultra bellum Latinum, gliscens iam per aliquot annos, dilatum. A. Postumius dictator, T. Aebutius magister equitum, magnis copiis peditum equi

« PoprzedniaDalej »