Obrazy na stronie
PDF
ePub

rem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum. Ubi obstinatam videbat, et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua iugulatum servum nudum positurum, ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. Quo terrore quum vicisset obstinatam pudicitiam velut victrix libido, profectusque inde Tarquinius, ferox expugnato decore muliebri, esset; Lucretia, maesta tanto malo, nuntium Romam eundem ad patrem, Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant: ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto venit; cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. Adventu suorum lacrimae obortae: quaerentique viro, Satin' salvae? Minime, inquit; quid enim salvi est mulieri, amissa pudicitia? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo. Ceterum corpus est tantum violatum, animus insons: mors testis erit. Sed date dextras fidemque, haud impune adultero fo

re.

Sex. est Tarquinius, qui hostis pro hospite priore nocte vi armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium. Dant ordine omnes fidem: consolantur aegram animi, avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus: et, unde consilium afuerit, culpam abesse. Vos, inquit, videritis, quid illi debeatur: ego me, etsi peccato absolvo, supplicio non libero. Nec ulla deinde impudica Lucretiae exemplo vivet. Cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit: prolapsaque in vulnus, moribunda cecidit. Conclamant vir paterque.

LIX. Brutus, illis luctu occupatis, cultrum, ex vulnere Lucretiae extractum, manantem cruore prae se tenens, Per hunc, inquit, castissimum ante regiam

iniuriam sanguinem iuro, vosque, dii, testes facio, me L. Tarquinium Superbum, cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe, ferro, igni, quacunque dehinc vi possim, exsecuturum: nec illos, nec alium quemquam regnare Romae passurum. Cultrum deinde Collatino tradit; inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. Ut praeceptum erat, iurant: totique ab luctu versi in iram, Brutum, iam inde ad expugnandum regnum vocantem, sequuntur ducem. Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novae atque indignitate homines: pro se quisque scelus regium ac vim queruntur. Movet tum patris maestitia, tum Brutus, castigator lacrimarum atque inertium querelarum, auctorque, quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos. Ferocissimus quisque iuvenum cum armis voluntarius adest: sequitur et cetera iuventus. Inde, pari praesidio relicto Collatiae ad portas, custodibusque datis, ne quis eum motum re. gibus nuntiaret, ceteri armati, duce Bruto, Romam profecti. Ubi eo ventum est, quacunque incedit, armata multitudo pavorem ac tumultum facit. Rursus, ubi anteire primores civitatis vident, quicquid sit, haud temere esse rentur. Nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit, quam Collatiae fecerat. Ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul ventum est, praeco ad tribunum Celerum, in quo tum magistratu förte Brutus erat, populum advocavit. Ibi oratio habita, nequaquam eius pectoris ingeniique, quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquinii, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini, cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset. Addita superbia ipsius regis, miseriaeque et labores plebis, in fossas cloacasque exhaurien

das demersae. Romanos homines, victores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. Indigna Ser. Tullii regis memorata caedes, et invecta corpori patris nefando vehiculo filia; invocatique ultores parentum dii. His atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subiicit, memoratis incensam multitudinem perpulit, ut imperium regi abrogaret, exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis. Ipse, iunioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque, ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus; imperium in urbe Lucretio, praefecto urbis iam ante ab rege instituto, relinquit. Inter hunc tumultum Tullia domo profugit, exsecrantibus, quacunque incedebat, invocantibusque parentum furias viris mulieribusque.

LX. Harum rerum nuntiis in castra perlatis, quum re nova trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus, (senserat enim adventum) ne obvius fieret; eodemque fere tempore, diversis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam, venerunt. Tarquinio clausae portae, exsiliumque indictum: liberatorem urbis laeta castra accepere: exactique inde liberi regis. Duo patrem secuti sunt, qui exsulatum Caere in Etruscos ierunt. Sex. Tarquinius, Gabios, tanquam in suum regnum, profectus, ab ultoribus veterum simultatum, quas sibi ipse caedibus rapinisque conciverat, est interfectus. L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Romae ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor. Duo consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex commentariis Ser. Tullii creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

EPITOME LIBRI II.

Brutus iureiurando populum astrinxit, neminem regnare Romae passuros: Tarquinium Collatinum, collegam suum, propter affinitatem Tarquiniorum suspectum, coegit consulatu se abdicare, et civitate cedere: bona regum diripi iussit: agrum Marti consecravit, qui Campus Martius nominatus est. Adolescentes nobiles, in quibus suos quoque et sororis filios, quia coniuraverant de recipiendis regibus, securi percussit: servo indici, cui Vindicio nomen fuit, libertatem dedit: ex cuius nomine vindicta est appellata. Quum adversus reges, qui, contractis Veientium et Tarquiniensium copiis, bellum intulerant, exercitum duxisset, in acie cum Arunte, filio Superbi, commortuus est: eumque matronae annum luxerunt. P. Valerius consul legem de provocatione ad populum tulit. Capitolium dedicatum est. Porsena, rex Clusinorum, bello pro Tarquiniis suscepto, quum ad Ianiculum venisset, ne Tiberim transiret, virtute Coclitis Horatii prohibitus est; qui, dum alii pontem sublicium rescindunt, solus Etruscos sustinuit; et, ponte rupto, armatus se in flumen misit, et ad suos tranavit. Alterum accessit virtutis exemplum a Mucio: qui, quum ad feriendum Porsenam castra hostium intrasset, occiso scriba, quem regem esse putabat, comprehensus, impositam altaribus manum, in quibus sacrificatum erat, exuri passus est; dixitque, tales trecentos esse coniuratos in mortem ipsius regis. Quorum admiratione coactus Porsena pacis conditiones ferre, bellum omisit, acceptis obsidibus: ex quibus virgo una Cloelia, deceptis custodibus, per Tiberim ad suos tranavit: et, quum reddita esset, a Porsena honorifice remissa, equestri statua donata est. Ap. Claudius ex Sabinis Romam transfu

git: ob hoc Claudia tribus adiecta est. Numerus tribuum ampliatus est, ut essent viginti una. Adversus Tarquinium Superbum, cum Latinorum exercitu bellum inferentem, A. Postumius dictator prospere pu gnavit apud lacum Regillum. Plebs, quum propter nexos ob aes alienum in Sacrum montem secessisset, consilio Menenii Agrippae a seditione revocata est. Idem Agrippa, quum decessisset, propter paupertatem publico impendio elatus est. Tribuni plebis quinque creati sunt. Oppidum Volscorum Corioli captum est virtute et opera C. Marcii, qui ob hoc Coriolanus vocatus est. Ti. Atinius, vir de plebe, quum in visu admonitus esset, ut de quibusdam religionibus adsenatum perferret, et neglexisset, amisso filio, debilis factus, postquam, delatus ad senatum lectica, eadem illa indicaverat, usu pedum recepto, domum reversus est. Quum C. Marcius Coriolanus, qui in exsilium erat pulsus, dux Volscorum factus, exercitum hostium urbi Romae admovisset, et missi ad eum primum legati, postea sacerdotes frustra deprecati essent, ne bellum patriae inferret; Veturia mater et Volumnia uxor impetraverunt ab eo, ut recederet. Lex agraria primum lata est. Sp. Cassius consularis regni crimine damnatus est necatusque. Oppia, virgo Vestalis, ob incestum viva defossa est. Quum vicini hostes Veientes incommodi magis, quam graves, essent, familia Fabiorum id bellum gerendum depoposcit; misitque in id trecentos sex armatos, qui ad Cremeram ad unum ab hostibus caesi sunt, uno impubere domirelicto. Ap. Claudius consul, quum adversus Volscos contumacia exercitus male pugnatum esset, decimum quemque militum fuste percussit. Res praeterea adversum Volscos, et Aequos, et Veientes, et seditiones inter Patres plebemque continet.

« PoprzedniaDalej »