Obrazy na stronie
PDF
ePub

migraverint: nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit: adeo, quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiae avaritiam, et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. Sed querelae, ne tum quidem gratae futurae, quum forsitan et necessariae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint. Cum bonis potius ominibus votisque ac precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tanti operis successus prosperos darent.

Iam

T. LIVII PATAVINI

LIBER I.

primum omnium satis constat, Troia capta, in ceteros saevitum esse Troianos; duobus, Aenea Antenoreque, et vetusti iure hospitii, et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne ius belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetum, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylaemene ad Troiam amisso, quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum: Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Troianosque eas tenuisse terras: et in quem primum egressi sunt locum, Troia vocatur, pagoque inde Troiano nomen est: gens universa Veneti appellati. Aenean, ab simili clade domo profugum, sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse: inde in Siciliam quaerentem sedes delatum: ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse: Troiae

et huic loco nomen est. Ibi egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil, praeter arma et naves, superesset, quum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est. Alii proelio victum Latinum pacem cum Aenea, deinde affinitatem iunxisse tradunt: alii, quum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores, ducemque advenarum evocasse ad colloquium. Percunctatum deinde, qui mortales essent, unde, aut quo casu profecti domo, quidve quaerentes in agrum Laurentem exissent; postquam audierit, multitudinem Troianos esse, ducem Aenean, filium Anchisae et Veneris, cremata patria et domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Aenean apud Latinum fuisse in hospitio: ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus, filia Aeneae in matrimonium data. Ea res utique Troianis spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit; cui Ascanium parentes dixere nomen.

II. Bello deinde Aborigines Troianique simul petiti. Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens, simul Aeneae Latinoque bellum intulerat. Neutra acies laeta ex eo certamine abiit. Victi Rutuli: victores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique, diffìsi rebus, ad florentes Etruscorum opes Mezentiumque,

eorum regem, confugiunt: qui, Caere, opulento tum oppido, imperitans, iam inde ab initio minime lactus novae origine urbis, et tum nimio plus, quam satis tutum esset accolis, rem Troianam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis iunxit. Aeneas, adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, ne sub eodem iure solum, sed etiam nomine, omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Troianis studio ac fide erga regem Aenean cessere: fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Aencas, quanquam tanta opibus Etruria crat, ut iam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiae longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nominis sui implesset, tamen, quum moenibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum mortalium fuit. Situs est, quemcunque eum dici ius fasque est, super Numicium flumen. Iovem indigetem appellant.

III. Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat: tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit. Tantisper tutela muliebri (tanta indoles in Lavinia erat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud nihil ambigam, (quis enim rem tam veterem pro certo affirmet?) hiccine fuerit Ascanius, an maior, quam hic, Creusa matrellio incolumi natus, comesque inde paternae fugae, quem lulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicunque et quacunque matre genitus, (certe natum Aenca constat) abundante Lavinii multitudine, florentem iam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri, seu novercae, reliquit: novam ipse aliam sub Albano monte condidit; quae, ab situ porrectae in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albanı

Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni. Tantum tamen opes creverant, maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae, nec deinde, inter mulicbrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezentius Etruscique, aut ulli alii accolae ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. Is Aenean Silvium creat: is deinde Latinum Silvium.

Ab

eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albac regnarunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus; qui, in traiectu Albulae amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius; post Agrippam Romulus Silvius, a patre accepto imperio, regnat. Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit: is, sepultus in eo colle, qui nunc est pars Romanae urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat: is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit, quam voluntas patris aut verecundia actatis. Pulso fratre, Amulius regnat: addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interimit: fratris filiae Rheae Silviae per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis, maximique secundum deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis pa trem nuncupat. Sed nec dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a crudelitate regia vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur; pueros in profluentem

aquam mitti iubet. Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis; et, posse quamvis languida mergi aqua infantes, spem ferentibus dabat. Ita velut defuncti regis imperio, in proxima alluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est, (Romularem vocatam ferunt) pueros exponunt. Vastae tum in iis locis solitudines erant. Tenet fama, quum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse: eam summissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt: ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos latos. Sunt, qui Larentiam, vulgato corpore, lupam inter pastores vocatam putent; inde locum fabulae ac miraculo datum. Ita geniti, itaque educati, quum primum adolevit aetas, nec in stabulis, nec ad pecora segnes, venando peragrare circa saltus. Hinc, robore corporibus animisque sumpto, iam non feras tantum subsistere, sed in latrones, praeda onustos, impetus facere, pastoribusque raptà dividere, et cum his, crescente in dies grege iuvenum, seria ac iocos celebrare.

V. Iam tum in Palatino monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium, montem appellatum. Ibi Euandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus tenuerat loca, sollenne allatum ex Arcadia instituisse, ut nudi iuvenes, Lyceum Pana venerantes, per lusum atque lasciviam currerent; quem Romani deinde vocarunt Inuum. Huic deditis ludicro, quum sollenne notum esset, insidiatos ob iram praedae amissae latrones, quum Romulus vi se defendisset, Remum cepisse; captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes. Crimini maxime dabant,

« PoprzedniaDalej »