Obrazy na stronie
PDF
ePub

domicilioque ibi comparato, L. Tarquinium Priscum edidere nomen. Romanis conspicuum eum novitas divitiaeque faciebant: et ipse fortunam benigno alloquio, comitate invitandi, beneficiisque, quos poterat, sibi conciliando, adiuvabat; donec in regiam quoque de eo fama perlata est: notitiamque eam brevi, apud regem liberaliter dextreque obeundo officia, in familiaris amicitiae adduxerat iura, ut publicis pariter ac privatis consiliis belli domique in teresset: et, per omnia expertus, postremo tutor etiam liberis regis testamento institueretur.

sub

XXXV. Regnavit Ancus annos quattuor et viginti, cuilibet superiorum regum belli pacisque et artibus et gloria par. Iam filii prope puberem aetatem erant: eo magis Tarquinius instare, ut quam primum comitia regi creando fierent. Quibus indictis, tempus pueros venatum ablegavit: isque primus et petisse ambitiose regnum, et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam: Quum se non rem novam petere: quippe qui non_primus, quod quisquam indignari mirarive posset, sed tertius Romae peregrinus regnum affectet: et Tatium non ex peregrino solum, sed etiam ex hoste, regem factum: et Numam, ignarum urbis, non petentem, in regnum ultro accitum: tum se, ex quo sui potens fuerit, Romam cum coniuge ac fortunis omnibus commi grasse: maiorem partem aetatis eius, qua civilibus officiis fungantur homines, Romae se, quam in vetere patria, vixisse: domi militiaeque sub haud poenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se iura, Romanos ritus didicisse: obsequio et observantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certasse. Haec eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus regnare iussit. Ergo virum, cetera egregium, secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est. Nec minus regni sui

firmandi, quam augendae reipublicae, memor, centum in Patres legit; qui deinde minorum gentium sunt appellati: factio haud dubia regis, cuius beneficio in curiam venerant. Bellum primum cum Latinis gessit, et oppidum ibi Apiolas vi cepit: praedaque inde maiore, quam quanta belli fama fuerat, revecta, ludos opulentius instructiusque, quam priores reges, fecit. Tum primum circo, qui nunc maximus dicitur, designatus locus est: loca divisa Patribus equitibusque, ubi spectacula sibi quisque facerent; fori appellati. Spectavere furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes. Ludicrum fuit: equi pugilesque ex Etruria maxime acciti. Sollennes deinde annui mansere ludi, Romani Magnique varie appellati. Ab eodem rege et circa forum privatis aedificanda divisa sunt loca; porticus tabernaeque factae.

XXXVI. Muro quoque lapideo circumdare urbem parabat, quum Sabinum bellum coeptis intervenit: adeoque ea subita res furt, ut prius Anienem transirent hostes, quam obviam ire ac prohibere exercitus Romanus posset. Itaque trepidatum Romae est: et primo dubia victoria magna utrimque caede pugnatum est. Reductis deinde in castra hostium copiis, datoque spatio Romanis, ad comparandum de integro bellum, Tarquinius, equitem maxime suis deesse viribus ratus, ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit, suoque insignes relinquere nomine. Id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclutus ea tempestate augur, neque mutari, neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse. Ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, Agedum, inquit, divine tu, inaugura, fierine possit, quod nunc ego mente concipio. Quum ille, in augurio rem expertus, profecto futuram dixisset; Atqui hoc animo

agitavi, inquit, te novacula cotem discissurum. Cape haec, et perage, quod aves tuae fieri posse portendunt. Tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. Statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio, in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit: cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum. Auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique postea, nisi auspicato, gereretur: concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur. Neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit: numero alterum tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent. Posteriores modo sub iisdem nominibus, qui additi erant, appellati sunt: quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant centurias.

XXXVII. Hac parte copiarum aucta, iterum cum Sabinis confligitur. Sed praeterquam quod viribus creverat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis, qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa iacentem, ardentem in flumen coniicerent: ventoque iuvante accensa ligna, et pleraque in ratibus, impacta sublicis quum haererent, pontem incendunt, Ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis. Effusis eadem fugam impediit: multique mortales, quum hostem effugissent, in flumine ipso periere: quorum fluitantia arma ad urbem cognita in Tiberi prius paene, quam nuntiari posset, insignem victoriam fecere. Eo proelio praecipua equitum gloria fuit: utrimque ab cornibus positos, quum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones, ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent. Montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere; maxima pars, ut

ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt. Tarquinius, instandum perterritis ratus, praeda captivisque Romam missis, spoliis hostium (votum id Vulcano erat) ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere. Et, quanquam male gesta res erat, nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, iere obviam Sabini tumultuario milite: iterumque ibi fusi, perditis iam prope rebus, pacem petiere.

XXXVIII. Collatia, et quicquid circa Collatiam agri erat, Sabinis ademptum. Egerius (fratris hic filius erat regis) Collatiae in praesidio relictus: deditosque Collatinos ita accipio, eamque deditionis formulam esse. Rex interrogavit: Estisne vos legati oratoresque missi a populo Collatino, ut vos populumque Collatinum dederetis? Sumus. Estne populus Collatinus in sua potestate? Est. Deditisne vos, populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina, humanaque omnia, in meam populique Romani ditionem? Dedimus. At ego recipio. Bello Sabino perfecto, Tarquinius triumphans Romam rediit. Inde priscis Latinis bellum fecit: ubi nusquam ad universae rei dimicationem ventum est. Ad singula oppida circumferendo arma, omne nomen Latinum domuit. Corniculum, Ficulea vetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, No-. mentum, haec de priscis Latinis, aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida. Pax deinde est facta. Maiore inde animo pacis opera inchoata, quam quanta mole gesserat bella: ut non quietior populus domi esset, quam militiae fuisset. Nam et muro lapideo, cuius exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem, qua nondum munierat, cingere parat: et infima urbis loca circa forum aliasque interiectas collibus convalles, quia ex planis locis haud facile evehe

bant aquas, cloacis e fastigio in Tiberim ductis siccat: et arcam ad aedem în Capitolio Iovis, quam voverat bello Sabino, iam praeasgiente animo futuram olim amplitudinem loci, occupat fundamentis.

XXXIX. Eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit. Puero dormienti, cui Ser. Tullio nomen fuit, caput arsisse ferunt multorum in conspectu. Plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum orto excitos reges: et quum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum: sedatoque cam tumultu, moveri vetuisse puerum; donec sua sponte experrectus esset. Mox cum somno et flammam abiisse. Tum abducto in secretum viro Tanaquil, Viden' tu puerum hunc, inquit, quem tam humili cultu educamus? Scire licet, hunc lumen quondam rebus nostris dubiis futurum, praesidiumque regiae afflictae: proinde materiem ingentis publice privatimque decoris omni indulgentia nostra nutriamus. Inde puerum liberum loco coeptum haberi, erudirique artibus, quibus ingenia ad magnae fortunae cultum excitantur. Evenit facile, quod diis cordi esset. Iuvenis evasit vere indolis regiae: nec, quum quaereretur gener Tarquinio, quisquam Romanae iuventutis ulla arte conferri potuit: filiamque ei suam rex despondit. Hic quacunque de causa tantus illi honos habitus credere prohibet, scr va natum eum, parvumque ipsum servisse. Eorum magis sententiae sum, qui, Corniculo capto, Ser. Tullii, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro occiso uxorem, quum inter reliquas captivas cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt servitio partum Romae edidisse, Prisci Tarquinii domo. Înde tanto beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam, et puerum, ut in domo a parvo eductum, in caritate atque honore fuisT. LIV. TOM. I. D

« PoprzedniaDalej »