Obrazy na stronie
PDF
ePub

evertere potuerunt Romam, quam Romani restituere non videbuntur potuisse? Quid restat, nisi ut, si iam novis copiis veniant, (constat enim vix credibilem multitudinem esse) et habitare in capta ab se, deserta a vobis, hac urbe velint, sinatis? Quid? si non Galli hoc, sed veteres hostes vestri, Aequi Volscive, faciant, ut commigrent Romam velitisne illos Romanos, vos Veientes esse? An malitis hanc solitudinem vestram, quam urbem hostium, esse? non equidem video, quid magis nefas sit. Haec scelera, quia piget aedificare, haec dedecora pati parati estis? Si tota urbe nullum melius ampliusve tectum fieri possit, quam casa illa conditoris est nostri; non in casis, ritu pastorum agrestiumque, habitare est satius inter sacra penatesque vestros, quam exsulatum publice ire? Maiores nostri, convenae pastoresque, quum in his locis nihil, praeter silvas paludesque, esset, novam urbem tam brevi aedificarunt: nos, Capitolio, arce incolumi, stantibus templis deorum, aedificare incensa piget? et, quod singuli facturi fuimus, si aedes nostrae deflagrassent, hoc in publico incendio universi recusamus facere?

LIV. Quid tandem? si fraude, si casu Veiis incendium ortum sit, ventoque (ut fieri potest) diffusa flamma magnam partem urbis absumat; Fidenas inde, aut Gabios, aliamve quam urbem quaesituri sumus, quo transmigremus? Adeo nihil tenet solum patriae, nec haec terra, quam matrem appellamus; sed in superficie tignisque caritas nobis patriae pendet? Equidem, fatebor vobis, etsi minus iniuriae vestrae, quam meae calamitatis, meminisse iuvat, quum abessem, quotiescunque patria in mentem veniret, haec omnia occurrebant, colles, campique, et Tiberis, et assueta oculis regio, et hoc coelum, sub quo natus educatusque essem: quae vos, Quirites, nunc moveant potius caritate sua, ut maneatis in sede vestra, quam postea, quum reliqueritis ea, macerent desiderio. Non sine causa dii hominesque

hunc urbi condendae locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur: mari vicinum ad commoditates, nec expositum nimia propinquitate ad pericula classium externarum; regionum Italiae medium, ad incrementum urbis natum unice locum. Argumento est ipsa magnitudo tam novae urbis. Trecentesimus sexagesimus quintus annus urbis, Quirites, agitur: inter tot veterrimos populos tam diu bella geritis; quum interea, ne singalas loquar urbes, non coniuncti cum Aequis Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etruria, tantum terra marique pollens, atque inter duo maria latitudinem obtinens Italiae, bello vobis par est. Quod quum ita sit, quae (malum) ratio est, expertis alia experiri, quum, iam ut virtus vestra transire alio possit, fortuna certe loci huius transferri non possit? Hic Capitolium est, ubi quondam capite humano invento responsum est, eo loco caput rerum summamque imperii fore. Hic, quum augurato liberaretur Capitolium, Iuventas Terminusque maximo gaudio patrum nostrorum moveri se non passi: hic Vestae ignes, hic ancilia coelo demissa, hic omnes propitii manentibus vobis dii.

LV. Movisse eos Camillus quum alia oratione, tum ea, quae ad religiones pertinebat, maxime dicitur. Sed rem dubiam decrevit vox opportune emissa; quod, quum senatus post paullo de his rebus in curia Hostilia haberetur, cohortesque, ex praesidiis revertentes, forte agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit: Signifer, statue signum: hic manebimus optime. Qua voce audita, et senatus, accipere se omen, ex curia egressus, conclamavit, et plebs circumfusa approbavit. Antiquata deinde lege, promiscue urbs aedificari coepta. Tegula publice praebita est: saxi materiaeque caedendae, unde quisque vellet, ius factum; praedibus acceptis, eo anno

aedificia perfecturos. Festinatio curam exemit vicos dirigendi, dum, omisso sui alienique discrimine, in vacuo aedificant. Ea est causa, ut veteres cloacae, primo per publicum ductae, nunc privata passim subeant tecta; formaque urbis sit occupatae magis, quam divisae, similis.

EPITOME LIBRI V1.

Res adversus Volscos et Aequos et Praenestinos prospere gestas continet. Quattuor tribus additae sunt, Stellatina, Sabatina, Tromentina, Arniensis. M. Manlius, qui Capitolium a Gallis defenderat, quum obstrictos aere alieno liberaret, nexos exsolveret, crimine affectati regni damnatus, de saxo Tarpeio deiectus est: in cuius notam senatusconsultum factum est, ne cui de Manlia gente Marco cognomen esset. C. Licinius et L. Sextius tribuni plebis legem promulgarunt, ut consules etiam ex plebe fierent, qui ex Patribus creabantur: eamque legem cum magna contentione, repugnantibus Patribus, quum iidem tribuni plebis per quinquennium soli magistratus fuissent, pertulerunt ; et primus ex plebe consul L. Sextius creatus est. Lala est et altera lex, ne cui plus quingentis iugeribus agri liceret possidere.

T. LIVII PATAVINI

LIBER VI.

Quae ab condita urbe Roma ad captam eandem urbem Romani sub regibus primum, consulibus deinde ac dictatoribus, decemvirisque ac tribunis consularibus gessere, foris bella, domi seditiones, quinque li

bris exposui; res quum vetustate nimia obscuras, velut quae magno ex intervallo loci vix cernuntur; tum quod parvae et rarae per eadem tempora literae fuere, una custodia fidelis memoriae rerum gestarum: et quod, etiamsi quae in commentariis pontificum aliisque publicis privatisque erant monumentis, incensa urbe pleraeque interiere. Clariora deinceps certioraque ab secunda origine, velut ab stirpibus laetius feraciusque renatae urbis, gesta domi militiaeque exponentur. Ceterum quo primo adminiculo erecta erat, eodem innisa M. Furio principe stetit: neque eum abdicare se dictatura, nisi anno circumacto, passi sunt. Comitia in insequentem annum tribunos habere, quorum in magistratu capta urbs esset, non placuit: res ad interregnum rediit. Quum civitas in opere ac labore assiduo reficiendae urbis teneretur, interim Q. Fabio, simul primum magistratu abiit, ab C. Marcio tribuno plebis dicta dies est, quod legatus in Gallos, ad quos missus erat orator, contra ius gentium pugnasset: cui iudicio eum mors, adeo opportuna, ut voluntariam magna pars crederet, subtraxit. Interregnum initum. P. Cornelius Scipio interrex, et post eum M. Furius Camillus. Is tribunos militum consulari potestate creat, L. Valerium Publicolam iterum, L. Virginium, P. Cornelium, A. Manlium, L. Aemilium, L. Postumium. Hi ex interregno quum extemplo magistratum inissent, nulla de re prius, quam de religionibus, senatum consuluere. In primis foedera ac leges (erant autem eae duodecim tabulae et quaedam regiae leges) conquiri, quae comparerent, iusserunt: alia ex iis edita etiam in vulgus: quae autem ad sacra perti. nebant, a pontificibus maxime, ut religione obstrictos haberent multitudinis animos, suppressa. Tum de diebus religiosis agitari coeptum, diemque ante diem xv Kalendas Sextiles, duplici clade insignem, (quo

die ad Cremeram Fabii caesi, quo deinde ad Alliam cum exitio urbis foede pugnatum) a posteriore clade Alliensem appellarunt, insignemque rei nulli publice privatimque agendae fecerunt. Quidam, quod postridie Idus Quintiles non litasset Sulpicius tribunus militum, neque inventa pace deum post diem tertium obiectus hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie Idus rebus divinis 'supersederi iussum: inde, ut postridie Kalendas quoque ac Nonas eadem reli gio esset, traditum putant.

II. Nec diu licuit quietis consilia erigendac ex tam gravi casu reipublicae secum agitare. Hinc Volsci, veteres hostes, ad exstinguendum nomen Romanum arma ceperant; hinc Etruriae principum ex omnibus populis coniurationem de bello, ad fanum Voltumnae factam, mercatores afferebant. Novus quoque terror accesserat defectione Latinorum Hernicorumque, qui, post pugnam ad lacum Regillum factam, per annos prope centum nunquam ambigua fide in amicitia populi Romani fuerant. Itaque quum tanti undique terrores circumstarent, appareretque omnibus, non odio solum apud hostes, sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum laborare; placuit iisdem auspiciis defendi rempublicam, quibus recuperata esset, dictatoremque dici M. Furium Camillum. Is dictator C. Servilium Ahalam magistrum equitum dixit: iustitioque indicto, delectum iuniorum habuit, ita ut seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in verba sua iuratos centuriaret. Exercitum conscriptum armatumque trifariam divisit. Partem unam in agro Veiente Etruriae opposuit: alteram ante urbem castra locare iussit. Tribunus militum his A. Manlius; illis, qui adversus Etruscos mittebantur, L. Aemilius praepositus: tertiam partem ipse ad Volscos duxit, nec procul ab Lanuvio (ad Maecium is locus dicitur) castra oppugnare est

« PoprzedniaDalej »