Obrazy na stronie
PDF
ePub

facta strages est: qui urbis, iam prope quadringen tesimum annum vicinae, oppressae ab hoste invisitato inauditoque, adeo nihil miseriti sunt, ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent, plenique praedae Veios etiam, praesidiumque et spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare. Viderant eos milites Romani, vagantes per agros et congregatos agmine, praedam prae se agentes, et castra cernebant haud procul Veiis posita. Inde primum miseratio sui, deinde indignitas, atque ex ea ira animos cepit, Etruscisne etiam, a quibus bellum Gallicum in se avertissent, ludibrio esse clades suas? Vix temperavere animis, quin extemplo impetum facerent: compressique a Caedicio centurione, quem sibimet ipsi praefecerant, rem in noctem sustinuere. Tantum par Camillo defuit auctor: cetera eodem ordine eodemque fortunae eventu gesta. Quin etiam, ducibus captivis, qui caedi nocturnae superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad Salinas profecti, nocte insequenti ex improviso maiorem caedem edidere, duplicique victoria ovantes Veios redeunt.

XLVI. Romae interim plerumque obsidio segnis et utrimque silentium esse, ad id tantum intentis Gallis, ne quis hostium evadere inter stationes posset: quum repente iuvenis Romanus admiratione in se cives hostesque convertit, Sacrificium crat statum in Quirinali colle genti Fabiae. Ad id faciendum C. Fabius Dorso, Gabino cinctu, sacra manibus gerens, quum de Capitolio descendisset, per medias hostium stationes egressus, nihil ad vocem cuiusquam terroremve motus, in Quirinalem collem pervenit: ibique omnibus sollenniter peractis, cadem revertens similiter constanti vultu graduque, satis sperans propitios esse deos, quorum cultum ne mortis quidem metu prohibitus deseruisset, in Capitolium ad suos red

iit, seu attonitis Gallis miraculo audaciae, seu religione etiam motis, cuius haudquaquam negligens est gens. Veiis interim non animi tantum in dies, sed etiam vires, crescebant: nec Romanis solum eo convenientibus ex agris, qui a proelio adverso aut clade captae urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio voluntariis confluentibus, ut in parte praedae essent. Maturum iam videbatur, repeti patriam eripique ex hostium manibus: sed corpori valido caput decrat. Locus ipse admonebat Camilli, et magna pars militum erat, qui ductu auspicioque eius res prospere gesserant: et Caedicius negare, se commissurum, cur sibi aut deorum aut hominum quisquam imperium finiret potius, quam ipse memor ordinis sui posceret imperatorem. Consensu omnium placuit, ab Ardea Camillum acciri; sed antea consulto senatu, qui Romae esset: adeo regebat omnia pudor, discriminaque rerum prope perditis rebus servabant. Ingenti periculo transeundum per hostium custodias erat. Ad cam rem Pontius Cominius, impiger iuvenis, operam pollicitus, incubans cortici, secundo Tiberi ad urbem defertur. Inde, qua proximum fuit a ripa, per praeruptum, eoque neglectum hostium custodiae, saxum in Capitolium evadit: et, ad magistratus ductus, mandata exercitus edit. Accepto inde senatus decreto, ut et, comitiis curiatis revocatus de exsilio, iussu populi Camillus dictator extemplo diceretur, militesque haberent imperatorem, quem vellent, eadem degressus nuntius Veios contendit: missique Ardeam legati ad Camillum, Veios eum perduxere: seu (quod magis credere libet, non prius profectum ab Ardea, quam comperit legem latam; quod nec iniussu populi mutari finibus posset, nec, nisi dictator dictus, auspicia in exercitu habere) lex curiata lata est, dictatorque absens dictus.

XLVII. Dum haec Veiis agebantur, interim arx

Romae Capitoliumque in ingenti periculo fuit. Namque Galli, seu vestigio notato humano, qua nuntius a Veiis pervenerat, seu sua sponte animadverso ad Carmentis saxo ascensu aequc, nocte sublustri, quum primo inermem, qui tentaret viam, praemisissent, tradentes inde arma, ubi quid iniqui esset, alterni innisi, sublevantesque in vicem et trahentes alii alios, prout postularet locus; tanto silentio in summum evasere, ut non custodes solum fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent. Anseres non fefellere, quibus sacris Junoni in summa inopia cibi tamen abstinebatur. Quae res saluti fuit. Namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius, qui triennio ante consul fuerat, vir bello egregius, armis arreptis, simul ad arma ceteros ciens, vadit; et, dum ceteri trepidant, Gallum, qui iam in summo constiterat, umbone ictum deturbat. Cuius casus prolapsi quum proximos sterneret, trepidantes alios, armisque omissis saxa, quibus adhaerebant, manibus amplexos, trucidat. Iamque et alii congregati telis missilibusque saxis proturbare hostes, ruinaque tota prolapsa acies in praeceps deferri. Sedato deinde tumultu, reliquum noctis (quantum in turbatis mentibus poterat, quum praeteritum quoque periculum sollicitaret) quieti datum est. Luce orta, vocatis classico ad concilium militibus ad tribunos, quum et recte et perperam facto pretium deberetur; Manlius primum ob virtutem laudatus donatusque, non ab tribunis solum militum, sed consensu etiam militari: cui universi selibras farris et quartarios vini ad aedes eius, quae in arce erant, contulerunt: rem dictu parvam, ceterum inopia fecerat eam argumentum ingens caritatis, quum, se quisque victu suo fraudans, detractum corpori atque usibus necessariis ad honorem unius viri conferret. Tum vigiles eius loci, qua fefellerat

ascendens hostis, citati: et quum in omnes more militari se animadversurum Q. Sulpicius tribunus militum pronuntiasset; consentiente clamore militum, in unum vigilem coniicientium culpam, deterritus, a ceteris abstinuit: reum haud dubium eius noxae, approbantibus cunctis, de saxo deiecit. Inde intentiores utrimque custodiae esse; et apud Gallos, quia vulgatum erat, inter Veios Romamque nuntios commeare; et apud Romanos, ab nocturni periculi memoria.

XLVIII. Sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrumque exercitum urgebat: Gallos pestilentia etiam, quum loco iacente inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et vaporis pleno, cineremque, non pulverem modo, ferente, quum quid venti motum esset: quorum intolerantissima gens, humorique ac frigori assueta, quum aestu et angore vexata, vulgatis velut in pecua morbis moreretur, iam pigritia singulos sepeliendi promiscue acervatos cumulos hominum urebant: bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum fecere. Indutiae deinde cum Romanis factae, et colloquia permissu imperatorum habita: in quibus quum identidem Galli famem obiicerent, eaque necessitate ad deditionem vocarent, dicitur avertendae eius opinionis causa multis locis panis de Capitolio iactatus esse in hostium stationes. Sed iam neque dissimulari, neque ferri ultra fames poterat. Itaque, dum dictator delectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L.. Valerium a Veiis abducere exercitum iubet, parat, instruitque, quibus haud impar adoriatur hostes: interim Capitolinus exercitus, stationibus vigiliisque fessus, superatis tamen humanis omnibus malis, quum famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans, ecquod auxilium ab dictatore appareret; postremo spe quoque iam, non solum cibo, de. T. LIV. TOM. 1.

ficiente, et, quum stationes procederent, prope obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi, vel redimi se, quacunque pactione possent, iussit; iactantibus non obscure Gallis, haud magna mercede se adduci posse, ut obsidionem relinquant. Tum senatus habitus, tribunisque militum negotium datum, ut paciscerentur. Inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum regulum Gallorum colloquio transacta res est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum. Rei, foedissimae per se, adiecta indignitas est. Pondera ab Gallis allata iniqua, et, tribuno recusante, additus ab insolente Gallo ponderi gladius: auditaque intoleranda Romanis vox, Vae victis esse.

XLIX. Sed diique et homines prohibuere redemptos vivere Romanos: nam forte quadam, priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso, dictator intervenit; auferrique aurum de medio, et Gallos summoveri iubet. Quum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse, quae, postquam ipse dictator creatus esset, iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset: denuntiatque Gallis, ut se ad proelium expediant. Suos in acervum coniicere sarcinas, et arma aptare, ferroque, non auro, recuperare patriam iubet, in conspectu habentes fana deum, et coniuges et liberos, et solum patriae deforme belli malis, et omnia, quae defendi repetique et ulcisci fas sit. Instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in sem gutae solo urbis etnatura inaequali; et omnia, quae arte belli secunda suis eligi praepararive poterant, providit. Galli, nova re trepidi, arma capiunt, iraque magis, quam consilio, in Romanos incurrunt. lam verterat fortuna, iam deorum opes humanaque consilia rem Romanam adiuvabant. Igitur primo concursu haud maiore momento fusi Galli sunt, quam

« PoprzedniaDalej »