Obrazy na stronie
PDF
ePub

Gallorum, datur responsum: Etsi novum nomen audiant Romanorum, tamen credere viros fortes esse, quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit imploratum. Et, quoniam legatione adversus se maluerint, quam armis, tueri socios, ne se quidem pacem, quam illi afferant, aspernari, si Gallis, egentibus agro, quem latius possideant, quam colant, Clusini, partem finium concedant: aliter pacem impetrari non posse. Et responsum coram Romanis accipere velle: et, si negetur ager, coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nuntiare domum possent, quantum Galli virtute ceteros mortales praestarent. Quodnam id ius esset, agrum a possessoribus petere, aut minariarma? Romanis quaerentibus, et, quid in Etruria rei Gallis esset? quum illi se in armis ius ferre: et omnia fortium virorum esse, ferociter dicerent, accensis utrimque animis ad arma discurritur, et proelium conseritur. Ibi, iam urgen. tibus Romanam urbem fatis, legati contra ius gentium arma capiunt: nec id clam esse potuit, quum ante signa Etruscorum tres nobilissimi fortissimique Romanae iuventutis pugnarent. Tantum eminebat peregrina virtus. Quin etiam Q. Fabius, evectus extra aciem equo, ducem Gallorum, ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem, per latus transfixum hasta, occidit: spoliaque eius legentem Galli agnovere, perque totam aciem, Romanum legatum esse, signum datum est. Omissa inde in Clusinos ira, receptui canunt, minantes Romanis. Erant, qui extemplo Romam eundum censerent. Vicere seniores, ut legati prius mitterentur questum iniurias postulatumque, ut pro iure gentium violato Fabii dederentur. Legati Gallorum quum ea, sicut erant mandata, exposuissent, senatui nec factum placebat Fabiorum, et ius postulare barbari videbantur: sed, ne id, quod placebat, decerneret in tantae nobilitatis viris, ambitio obstabat. Itaque, ne penes ipsos culpa esset

cladis forte Gallico bello acceptae, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum reiiciunt: ubi tanto plus gratia átque opes valuere, ut, quorum de poena agebatur, tribuni militum consulari potestate in insequentem annum crearentur. Quo facto, haud secus quam dignum erat, infensi Galli bellum propalam minantes, ad suos redeunt. Tribuni militum cum tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus, Q. Servilius quartum, Ser. Cornelius Maluginensis.

1

XXXVII. Quum tanta moles mali instaret, (adeo occaecat animos fortuna, ubi vim suam ingruentem refringi non vult) civitas, quae adversus Fidenatem ac Veientem hostem aliosque finitimos populos, ultima experiens auxilia, dictatorem multis tempestatibus dixisset; ea tunc, invisitato atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente, nihil extraordinarii imperii aut auxilii quaesivit. Tribuni, quorum temeritate bellum contractum erat, summae rerum praeerant: delectumque nihilo accuratiorem, quam ad media bella haberi solitus erat, (extenuantes etiam famam belli) habebant. Interim Galli, postquam accepere, ultro honorem habitum violatoribus iuris humani, elusamque legationem suam esse, flagrantes ira, cuius impotens est gens, confestim signis convulsis, citato agmine iter ingrediuntur. Ad quorum praetereuntium raptim tumultum quum exterritae urbes ad arma concurrerent, fugaque agrestium fieret, Romam se ire, magno clamore significabant; quacunque ibant, equis virisque longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci. Sed, antecedente fama nuntiisque Clusinorum, deinceps inde aliorum populorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit: quippe quibus, velut tumultuario exercitu raptim ducto, aegre ad undecimum lapidem occursum est, qua flumen Allia, Crustuminis montibus praealto defluens alveo, haud

multum infra viam Tiberino amni miscetur. Iam omnia contra circaque hostium plena erant, et nata in vanos tumultus gens, truci cantu clamoribusque variis, horrendo cuncta compleverant sono.

XXXVIII. Ibi tribuni militum, non loco castris ante capto, non praemunito vallo, quo receptus esset, non deorum saltem, si non hominum, memores, nec auspicato, nec litato, instruunt aciem diductam in cornua, ne circumveniri multitudine hostium possent. Nec tamen aequari frontes poterant, quum extenuando infirmam et vix cohaerentem mediam aciem haberent. Paullum erat ab dextra editi loci, quem subsidiariis repleri placuit; eaque res, ut initium pavoris ac fugae, sic una salus fugientibus fuit. Nam Brennus, regulus Gallorum, in paucitate hostium artem maxime timens, ratus ad id captum superiorem locum, ut, ubi Galli cum acie legionum recta fronte concucurrissent, subsidia in aversos transversosque impetum darent, ad subsidiarios signa convertit: si eos loco depulisset, haud dubius, facilem in aequo campi tantum superanti multitudini victoriam fore: adeo non fortuna modo, sed ratio etiam, cum barbaris stabat. In altera acie nihil simile Romanis, non apud duces, non apud milites erat. Pavor fugaque occupaverat animos, et tanta omnium oblivio, ut multo maior pars Veios, in hostium urbem, quum Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad coniuges ac liberos fugerent. Parumper subsidiarios tutatus est locus: in reliqua acie simul est clamor, proximis ab latere, ultimis ab tergo, auditus, ignotum hostem prius paene quam viderent, non modo non tentato certamine, sed ne clamore quidem reddito, integri intactique fugerunt. Nec ulla caedes puguantium fuit: terga caesa suomet ipsorum certamine in turba impedientium fugam. Circa ripam Tiberis, quo armis abiectis totum sinistrum cornu defu

git, magna strages facta est: multosque, imperitos nandi aut invalidos, graves loricis aliisque tegminibus hausere gurgites. Maxima tamen pars incolumis Veios perfugit; unde non modo praesidii quicquam, sed ne nuntius quidem cladis, Romam est missus. Ab dextro cornu, quod procul a flumine et magis sub monte steterat, Romam omnes petiere, et, ne clausis quidem portis urbis, in arcem confugerunt.

coacervare.

XXXIX. Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriae tam repentinae tenuit. Et ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari, quid accidisset: deinde insidias vereri: postremo caesorum spolia legere, armorumque cumulos, ut mos iis est, Tum demum, postquam nihil usquam hostile cernebatur, viam ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. Ubi quum praegressi equites, non portas clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos esse in muris, retulissent: aliud priori simile miraculum eos sustinuit; noctemque veriti et ignotae situm urbis, inter Romam atque Anienem consedere, exploratoribus missis circa moenia aliasque portas, quaenam hostibus in perdita re consilia essent. Romani, quum pars maior ex acie Veios petisset, nemo superesse quemquam praeter eos, qui Romam refugerant, crederet, complorati omnes, pariter vivi mortuique, totam prope urbem lamentis impleverunt. Privatos deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nuntiatum est. Mox ululatus cantusque dissonos, vagantibus circa moenia turmatim barbaris, audiebant. Omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem alteram, ut identidem iam in urbem futurus videretur impetus: primo adventu, quo accesserant ad urbem; mansuros enim ad Alliam fuisse, nisi hoc consilii foret: deinde sub occasum solis, quia haud multum diei supererat, ante

noctem rati se invasuros: tum in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris inferrent. Postremo lux appropinquans exanimare: timorique perpetuo ipsum malum continens fuit, quum signa infesta portis sunt illata. Nequaquam tamen ea nocte, neque insequenti die similis illi, quae ad Alliam tam pavide fugerat, civitas fuit. Nam quum defendi urbem posse, tam parva relicta manu, spes nulla esset, placuit, cum coniugibus ac liberis iuventutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere, armisque et frumento collatis, ex loco inde munito deos hominesque et Romanum nomen defendere: flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a caede, ab incendiis procul auferre: nec ante deseri cultum eorum, quam non superessent, qui colerent. Si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuventus superfuerit imminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse seniorum, relictae in urbe utique periturae turbae. Et, quo id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros; nec his corporibus, quibus non arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.

XL. Haec inter seniores morti destinatos iactata solatia. Versae inde adhortationes ad agmen iuvenum, quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum iuventaeque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis, quaecunque reliqua esset, fortunam. Digredientibus, qui spem omnem atque opem secum ferebant, ab iis, qui captae urbis non superesse statuerant exitio; quum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta, nunc hos nunc illos sequentium, rogitantiumque viros natosque, cui se fato darent nihil, quod humanis su

« PoprzedniaDalej »