Obrazy na stronie
PDF
ePub

seu iuvenali ioco, Visne Romam ire Iuno? dixisset, annuisse ceteri deam conclamaverunt: inde fabulae adiectum est, vocem quoque dicentis, Velle, auditam. Motam certe sede sua parvi molimenti adminiculis, sequentis modo accepimus levem ac facilem translatu fuisse: integramque in Aventinum, aeternam sedem suam, quo vota Romani dictatoris vocaverant, perlatam; ubi templum ei postea idem, qui voverat, Camillus dedicavit Hic Veiorum occasus fuit, urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis: quod decem aestates hiemesque continuas circumsessa, quum plus aliquanto cladium intulisset, quam accepisset, postre mo, iam fato tum denique urgente, operibus tamen, non vi, expugnata est.

XXIII. Romam ut nuntiatum est, Veios captos, quanquam et prodigia procurata fuerant, et vatum responsa, et Pythicae sortes notae; et, quantum humanis adiuvari consiliis potuerat res, ducem M. Furium, maximum imperatorum omnium, legerant; tamen, quia tot annis varie ibi bellatum erat, multaeque clades acceptae, velut ex insperato immensum gaudium fuit: et, priusquam senatus decerneret, plena omnia templa Romanarum matrum, grates diis agentium, erant. Senatus in quatriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit. Adventus quoque dictatoris, omnibus ordinibus obviam effusis, celebratior, quam ullius unquam antea fuit: triumphusque omnem consuetum honorandi diei illius modum aliquantum excessit. Maxime conspectus ipse est, curru equis albis iuncto urbem invectus: parumque id non civile modo, sed humanum etiam, visum, Iovis Solisque equis aequiparari dictatorem, in religionem etiam trahebant: triumphusque ob eam unam maxime rem clarior, quam gratior, fuit. Tum Iunoni Reginae templum in Aventino lo

cavit, dedicavitque Matutae Matri: atque, his divinis humanisque rebus gestis, dictatura se abdicavit. Agi deinde de Apollinis dono coeptum: cui se decimam vovisse praedae partem quum diceret Camillus, pontifices solvendum religione populum censerent; haud facile inibatur ratio iubendi referre praedam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur. Tandem eo, quod levissimum videbatur, decursum est, ut, qui se domumque religione exsolvere vellet, quum sibimet ipse praedam aestimasset suam, decimae pretium partis in publicum deferret: ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei, ex dignitate populi Romani fieret. Ea quoque collatio plebis animos a Camillo alienavit. Inter haec pacificatum legati a Volscis et Aequis venerunt: impetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello acquiesceret civitas, quam quod digni peterent.

XXIV. Veiis captis, sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum, K. Fabium Âmbustum tertium, L. Furium Medullinum quintum, Q. Servilium tertium. Corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas sorte evenit. Ab iis non urbes vi aut operibus ten tatae, sed ager est depopulatus, praedaeque rerum agrestium actae: nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum. Ea clades Capenatem populum subegit. Pax petentibus data. In Faliscis bellum restabat. Romae interim multiplex seditio erat: cuius leniendae causa coloniam in Volscos, quo tria millia civium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant: triumvirique ad id creati terna iugera et septunces viritim diviserant. Ea largitio sperni coepta; quia spei maioris avertendae solatium obie ctum censebant. Cur enim relegari plebem in Volscos, quum pulcherrima urbs Veii agerque Veienta

nus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro? Urbem quoque urbi Romae, vel situ, vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum, praeponebant. Quin illa quoque actio movebatur, quae post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Veios. Ceterum, partim plebi, partim senatui destinabant habitandos Veios; duasque urbes communis reipublicae incoli a populo Romano posse.

XXV. Adversus quae quum optimates ita tenderent, ut morituros se citius dicerent in conspectu populi Romani, quam quicquam earum rerum rogaretur: quippe nunc in una urbe tantum dissensionum esse, quid in duabus fore? Victamne ut quisquam victrici patriae praeferret? sineretque, maiorem fortunam captis esse Veiis, quam incolumibus fuerit? Postremo, se relinqui a civibus in patria posse: ut relinquant patriam atque cives, nullam vim unquam subacturam ; et T. Sicinium (is enim ex tribunis plebis rogationis eius lator erat) conditorem Veios sequantur, relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae ; haec quum foedis certaminibus agerentur, (nam partem tribunorum plebis Patres in suam sententiam traxerant) nulla res alia manibus temperare plebem cogebat, quam quod, ubi rixae committendae causa clamor ortus esset, principes senatus, primi turbae offerentes se, peti, feriri, atque occidi iubebant. Ab horum aetatibus dignitatibusque et honoribus violandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes conatus verecundia irae obstabat; Camillus identidem omnibus locis concionabatur: Haud mirum id quidem esse, furere civitatem, quae, damnata voti, omnium rerum potiorem curam, quam religione se exsolvendi, habeat. Nihil de collatione dicere, stipis verius, quam decimae; quando ea se quisque privatim obligaverit, liberatus sit populus. - Enimvero, illud se tacere, suam

conscientiam non pati: quod ex ea tantum praeda, quae rerum moventium sit, decima designetur: urbis atque agri capti, quae et ipsa voto contineatur, mentionem nullam fieri. Quum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontifices esset; adhibito Camillo, visum collegio, quod eius ante conceptum rotum Veientium fuisset, et post votum in potestatem populi Romani venisset, eius partem decimam Apollini sacram_esse. Ita in aestimationem urbs agerque venit. Pecunia ex aerario prompta, et tribunis militum consularibus, ut aurum ex ea coemerent, negotium datum. Cuius quum copia non esset, matronae, coetibus ad cam rem consultandam habitis et communi decreto pollicitae tribunis militum aurum et omnia ornamenta sua, in aerarium detulerunt. Grata ea res, ut quae maxime senatui unquam, fuit: honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum, ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur. Pondere ab singulis auri accepto aestimatoque, ut pecuniae solverentur, crateram auream fieri placuit, quae donum Apollini Delphos portaretur. Simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem tribuni plebis: incitatur multitudo in omnes principes, ante alios in Camillum. Eum praedam Veientanam publicando sacrandoque ad nihilum redegisse. Absentes ferociter increpant: praesentium, quum se ultro iratis offerrent, verecundiam habent. Simul extrahi

rem ex eo anno viderunt, tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt: et Patres hoc idem de intercessoribus legis annisi. Ita tribuni plebis magna ex parte iidem refecti.

XXVI. Comitiis tribunorum militum Patres summa ope evicerunt, ut M. Furius Camillus crearetur. Propter bella simulabant parari ducem; sed largitioni tribuniciae adversarius quaerebatur. Cum Ca.

milio creati tribuni militum consulari potestate L. Furius Medullinus sextum, C. Aemilius, L. Valerius Publicola, Sp. Postumius, P. Cornelius iterum. Principio anni tribuni plebis nihil moverunt, donec M. Furius Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum erat, proficisceretur. Differendo deinde elanguit res: et Camillo, quem adversarium maxime metuebant, gloria in Faliscis crevit. Nam, quum primo moenibus se hostes tenerent, tutissimum id rati, populatione agrorum atque incendiis villarum coegit eos egredi urbe; sed timor longius progredi prohibuit. Mille fere passuum ab oppido castra locant; nulla re alia fidentes ea satis tuta esse, quam difficultate aditus, asperis confragosisque circa, et partim artis, partim arduis viis. Ceterum Camillus, captivum indicem ex agris secutus ducem, castris multa nocte motis, prima luce aliquanto superioribus locis se ostendit. Trifariam Romani muniebant: alius exercitus proelio intentus stabat. Ibi impedire opus conatos hostes fundit fugatque; tantumque inde pavoris Faliscis iniectum est, ut, effusa fuga castra sua, quae propiora erant, praelati, urbem peterent. Multi caesi vulneratique, priusquam paventes portis inciderent. Castra capta; praeda ad quaestores redacta cum magna militum ira; sed, severitate imperii victi, eandem virtutem et oderant, et mirabantur. Obsidio inde urbis, et munitiones, et interdum per occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes, proeliaque parva fieri: et teri tempus, neutro inclinata spe; quum frumentum copiaeque aliae ex ante convecto largius obsessis, quam obsidentibus, suppeterent. Videbaturque aeque diuturnus futurus labor, ac Veiis fuisset; ni fortuna imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis virtutis specimen et maturam victoriam dedisset.

XXVII. Mos erat Faliscis, eodem magistro libe

« PoprzedniaDalej »