Obrazy na stronie
PDF
ePub

tas iuvaret, rem familiarem saltem acquiescere eo tempore, quo corpus addictum atque operatum reipublicae esset; tum, quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei. Tribuni plebis, communis ordinum lactitiae concordiaeque soli expertes, negare, Tam id laetum Patribus universis, nec prosperum fore, quam ipsi crederent: consilium specie prima melius fuisse, quam usu appariturum. Unde enim eam pecuniam confici posse, nisi tributo populo indicto? Ex alieno igitur aliis largitos: neque, id etiamsi ceteri ferant, passuros eos, quibus iam emerita stipendia essent, meliore conditione alios militare, quam ipsi militassent; et eosdem in sua stipendia impensas fecisse, et in aliorum facere. His vocibus moverunt partem plebis. Postremo, indicto iam tributo, edixerunt etiam tribuni, auxilio se futuros, si quis in militare stipendium tributum non contulisset. Patres bene coeptam rem perseveranter tueri: conferre ipsi primi: et, quia nondum argentum signatum erat, aes grave plaustris quidam ad aerarium convehentes, speciosam etiam collationem faciebant. Quum senatus summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex composito conferre incipiunt. Quos quum et a Patribus collaudari, et a militari aetate tanquam bonos cives conspici vulgus hominum vidit, repente, spreto tribunicio auxilio, certamen conferendi est ortum. Et, lege perlata de indicendo Veientibus bello, exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni militum consulari potestate Veios duxere.

LXI. Fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus, Q. Quinctius Cincinnatus, C. Iulius Iulus iterum, A. Manlius, L. Furius Medullinus tertium, M'. Aemilius Mamercinus. Ab his primum circumsessi Veii sunt. Sub cuius initium obsidionis quum Etrusco

rum concilium ad fanum Voltumnae frequenter habitum esset, parum constitit, bellone publico gentis universae tuendi Veientes essent. Ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum. Tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium, M'. Sergium Fidenatem, P. Cornelium Maluginensem, Cn. Cornelium Cossum, K. Fabium Ambustum, Sp. Nautium Rutilum iterum. Cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis collatis dimicatum. Romanis secunda fortuna pugnae fuit. Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta. Inde inter eruptionem tentatam, compulso in urbem hoste, occasio data est Romanis irrumpendi: praeterque arcem cetera capta. In arcem munitam natura globus armatorum concessit: infra arcem caesi captique multi mortales. Arx deinde obsidebatur: nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat; aut spem dabat deditionis, ómni publico frumento, priusquam urbs caperetur, in arcem convecto: taedioque recessum inde foret, ni servus arcem Romanis prodidisset: ab eo milites per locum arduum accepti cepere. A quibus quum custodes trucidarentur, cetera multitudo, repentino pavore oppressa, in deditionem venit. Diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis; omnisque vis Romana Veios conversa est. Proditori, praeter libertatem, duarum familiarum bona in praemium data. Servius Romanus vocitatus. Sunt, qui Artenam Veientium, non Volscorum, fuisse credant. Pracbet errorem, quod eiusdem nominis urbs inter Caere atque Veios fuit: sed eam reges Romani delevere, Cacretumque, non Veientium, fuerat. Altera haec nomine codem in Volsco agro fuit, cuius excidium est dictum.

EPITOME LIBRI V.

In obsidione Veiorum hibernacula militibus facta sunt. Ea res quum esset nova, indignationem tribunorum plebis movit, querentium, non dari plebi nec per hiemem militiae requiem. Equites tum primum equis suis merere coeperunt. Quum inundatio ex lacu Albano facta esset, vates, qui eam rem interpretaretur, de hostibus captus est. Furius Camillus dictator decem annos obsessos Veios cepit: simulacrum Iunonis Romam transtulit: decimam partem praedae Delphos Apollini misit. Idem tribunus militum, quum Faliscos obsideret, proditos hostium filios parentibus remisit: statimque deditione facta, Faliscorum victoriam iustitia consecutus est. Quum alter ex censoribus C. Iulius decessisset, in locum eius M. Cornelius suffectus est. Nec id postea factum est: quoniam eo lustro a Gallis Roma capta est. Furius Camillus, quum ei dies a L. Appuleio tribuno plebis dicta esset, in exsilium abiit. Quum Senones Galli Clusium obsiderent, et legati, a senatu missi ad componendam inter eos et Clusinos pacem, pugnantes contra Gallos in acie Clusinorum stetissent; hoc facto eorum concitati Senones urbem infesto exercitu petierunt, fusisque ad Alliam flumen Romanis, cepere urbem praeter Capitolium, in quod se iuventus contulerat: maiores natu, cum insignibus honorum, quos quisque gesserat, in vestibulis aedium sedentes, occiderunt. Et quum per aversam partem Capitolii iam in summum evasissent, proditi clangore anserum, M. Manlii praecipue opera deiecti sunt. Coactis deinde propter famem Romanis descendere, ut mille pondo auri darent, et hoc pretio finem obsidionis emerent; Furius Camillus, dictator

absens creatus, inter pendendum aurum cum exercitu venit, et Gallos post sextum mensem urbe expulit, ceciditque. Aedes Aio Locutio facta, quo loco ante urbem captam vox audita erat, adventare Gallos. Dictum est, ad Veios migrandum esse propter incensam et dirutam urbem: quod consilium Camillo auctore discussum est. Movit populum vocis quoque omen ex centurione auditae, qui, quum in forum venisset, manipulariis suis dixerat: Sta miles; hic optime ma

nebimus.

T. LIVII PATAVINI

LIBER V.

Pace alibi parta, Romani Veiique in armis erant tanta ira odioque, ut victis finem adesse appareret. Comitia utriusque populi longe diversa ratione facta sunt. Romani auxere tribunorum militum consulari potestate numerum. Octo, quot nunquam antea, creati, M'. Aemilius Mamercinus iterum, L. Valerius Potitus tertium, Ap. Claudius Crassus, M. Quinctilius Varus, L. Iulius Julus, M. Postumius, M. Furius Camillus, M. Postumius Albinus. Veientes contra taedio annuae ambitionis, quae interdum discordiarum causa erat, regem creavere. Offendit ea res populorum Etruriae animos, non maiore odio regni, quam ipsius regis. Gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollennia ludorum, quos intermitti nefas est, violenter diremisset: quum ob iram repul sae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit. Gens itaque, ante omnes alias eo magis dedita reli

gionibus, quod excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus negandum, donec sub rege essent, decrevit. Cuius decreti suppressa fama est Veiis propter metum regis; qui, a quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum principe, non vani sermonis auctorem, habebat. Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen, quia omnibus conciliis eam rem agitari afferebatur, ita muniebant, ut ancipitia munimenta essent: alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones versa: aliis frons in Etruriam spectans auxiliis, si qua forte inde venirent, obstruebatur.

II. Quum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione, quam in oppugnatione, esset; hibernacula etiam, res nova militi Romano, aedificari coepta: consiliumque erat, hiemando continuare bellum. Quod postquam tribunis plebis, iam diu nullam novandi res causam invenientibus, Romam est allatum, in concionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, Hoc illud esse dictitantes, quod aera militibus sint constituta: nec se fefellisse, id donum inimicorum veneno illitum fore. Venisse libertatem plebis: remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab republica iuventutem, iam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere, ac domos et res invisere suas. Quam putarent continuatae militiae causam esse? nullam profecto aliam inventuros, quam ne quid per frequentiam iuvenum eorum, in quibus vires omnes plebis essent, agi de commodis eorum posset. Vexari praeterea et subigi multo acrius, quam Veientes: quippe illos hiemem sub tectis suis agere, egregiis muris situque naturali urbem tutantes; militem Romanum in opere ac labore, nivibus pruinisque obrutum, sub pellibus durare, ne Liemis quidem spatio, quae omnium bellorum terra ma rique sit quies, arma deponentem. Hoc neque reges, neque ante tribuniciam potestatem creatam superbos

« PoprzedniaDalej »