Obrazy na stronie
PDF
ePub

Romam nuntiatum, tribunis militum de morte collegae per senatum quaestiones decernentibus, tribuni plebis intercedebant. Sed ea contentio ex certamine alio pendebat; quod cura incesserat Patres, ne metu quaestionum plebs iraque tribunos militum ex plebe crearet: tendebantque summa ope, ut consules crearentur. Quum senatusconsultum fieri tribuni plebis non paterentur, iidem intercederent consularibus comitiis, res ad interregnum rediit. Victoria deinde penes Patres fuit.

LI. Q. Fabio Vibulano interrege comitia habente, consules creati sunt A. Cornelius Cossus, L. Furius Medullinus. His consulibus principio anni senatusconsultum factum est, ut de quaestione Postumianae caedis tribuni primo quoque tempore ad plebem ferrent; plebesque praeficeret quaestioni, quem vellet. A plebe consensu populi consulibus nego. tium mandatur: qui, summa moderatione ac lenitate per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscisse mortem satis creditum est, transacta re, ne. quivere tamen consequi, ut non aegerrime id plebs ferret. lacere tam diu irritas sanctiones, quae de suis commodis ferrentur: quum interim de sanguine et supplicio suo latam legem confestim exerceri, et tantam vim habere. Aptissimum tempus erat, vindicatis seditionibus, delinimentum animis Bolani agri divisionem obiici: quo facto minuissent desiderium agrariae legis, quae possesso per iniuriam agro publico Patres pellebat. Tunc haec ipsa indignitas angebat animos, non in retinendis modo publicis agris, quos vi teneret, pertinacem nobilitatem esse; sed ne vacuum quidem agrum, nuper ex hostibus captum, plebi dividere; mox paucis, ut cetera, futurum prae dae. Eodem anno adversus Volscos, populantes Hernicorum fines, legiones ductae a Furio consule, quum hostem ibi non invenissent, Ferentinum, quo magna

multitudo Volscorum se contulerat, cepere. Minus praedae, quam speraverant, fuit: quod Volsci, postquam spes tuendi exigua erat, sublatis rebus, nocte oppidum reliquerunt. Postero die prope desertum capitur. Hernicis ipse ager dono datus.

LII. Annum modestia tribunorum quietum excepit tribunus plebis L. Icilius, Q. Fabio Ambusto, C. Furio Pacilo consulibus. Is quum principio statim anni, velut pensum nominis familiaeque, seditiones agrariis legibus promulgandis cieret; pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior, cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad domum curamque corporum nutriendorum avertit: minusque eam damnosam fuisse, quam seditio futura fuerit, credunt. Defuncta civitate plurimorum morbis, perpaucis funeribus, pestilentem annum inopia frugum, neglecto cultu agrorum, ut plerumque fit, excepit, M. Papirio Atratino, C. Nautio Rutilo consulibus. Iam fames, quam pestilentia, tristior erat: ni, dimissis circa omnes populos legatis, qui Etruscum mare, quique Tiberim accolunt, ad frumentum mercandum, annonae foret subventum. Superbe ab Samnitibus, qui Capuam habebant Cumasque, legati prohibiti commercio sunt: contra ea benigne ab Siculorum tyrannis adiuti. Maximos commeatus summo Etruriae studio Tiberis devexit. Solitudinem in civitate aegra experti consules sunt: quum, in legationes non plus singulis senatoribus invenientes, coacti sunt binos equites adiicere. Praeterquam ab morbo annonaque nihil eo biennio intestini externive incommodi fuit. At ubi hae sollicitudines discessere, omnia, quibus turbari solita erat civitas, domi discordia, foris bellum exortum.

LIII. M'. Aemilio, C. Valerio Potito consulibus, bellum Aequi parabant: Volscis, quanquam non publico consilio, capessentibus arma, voluntariis mer

cede secutis militiam. Ad quorum famam hostium (iam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrum) delectum habentem Valerium consulem M. Macnius tribunus plebis, legis agrariae lator, quum impediret, auxilioque tribuni nemo invitus sacramento diceret; repente nuntiatur, arcem Carventanam ab hostibus occupatam esse. Ea ignominia accepta quum apud Patres invidiae Maenio fuit, tum ceteris tribunis, iam ante praeparatis intercessoribus legis agrariae, praebuit iustiorem causam resistendi collegae. Itaque quum res diu ducta per altercationem esset, consulibus deos hominesque testantibus, quicquid ab hostibus cladis ignominiaeque aut iam acceptum esset, aut immineret, culpam penes Maenium fore, qui delectum impediret; Maenio contra vociferante, si iniusti domini possessione agri publici cederent, se moram delectui non facere; decreto interposito, novem tribuni sustulerunt certamen; pronuntiaveruntque ex collegii sententia, C. Valerio consuli se, damnum aliamque coercitionem, adversus intercessionem collegae, delectus causa detrectantibus militiam inhibenti, auxilio futuros esse. Hoc decreto consul armatus quum paucis, appellantibus tribunum, collum torsisset, metu ceteri sacramento dixere. Ductus exercitus ad Carventanam arcem, quanquam invisus infestusque consuli erat, impigre primo statim adventu, deiectis qui in praesidio erant, arcem recipit : praedatores, ex praesidio per negligentiam dilapsi, occasionem aperuere ad invadendum. Praedae ex assiduis populationibus, quod omnia in locum tutum congesta erant, fuit aliquantum. Venditum sub hasta consul in aerarium redigere quaestores iussit; tum praedicans participem praedae fore exercitum, quum militiam non abnuisset. Auctae inde plebis ac militum in consulem irae. Itaque, quum ex senatusconsulto urbem ovans introiret, alternis inconditi

versus militari licentia iactati: quibus consul increpitus, Maenii celebre nomen laudibus fuit, quum ad omnem mentionem tribuni favor circumstantis populi plausuque et assensu cum vocibus militum certaret. Plusque ea res, quam prope sollennis militum lascivia in consulem, curae Patribus iniecit: et tanquam haud dubius inter tribunos militum honos Maenii, si peteret, consularibus comitiis est exclusus.

LIV. Creati consules sunt Cn. Cornelius Cossus, L. Furius Medullinus iterum. Non alias aegrius plebs tulit, tribunicia sibi comitia non commissa. Eum dolorem quaestoriis comitiis simul ostendit, et ulta est, tunc primum plebeiis quaestoribus creatis: ita ut, in quattuor creandis, uni patricio K. Fabio Ambusto relinqueretur locus; tres plebeii, Q. Silius, P. Aelius, P. Pupius clarissimarum familiarum iuvenibus praeferrentur. Auctores fuisse tam liberi populo suffragii Icilios accipio, ex familia infestissima Patribus tres in eum annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque rerum molem avidissimo adeo populo ostentantes: quum affirmassent, nihil se moturos, si ne quaestoriis quidem comitiis, quae sola promiscua plebi Patribusque reliquisset senatus, satis animi populo esset ad id, quod tam diu vellent, et per leges liceret. Pro ingenti itaque victoria id fuit plebi: quaesturamque eam non honoris ipsius fine aestimabant; sed patefactus ad consulatum ac triumphos locus novis hominibus videbatur. Patres contra, non pro communicatis, sed pro amissis honoribus, fremere: negare, Si ea ita sint, liberos tollendos esse: qui pulsi maiorum loco, cernentesque alios in possessione dignitatis suae, salii flaminesque nusquam alio, quam ad sacrificandum pro populo, sine imperiis ac potestatibus relinquantur. Irritatis utriusque partis animis, quum et spiritus plebes sumpsisset, et tres ad popularem causam celeberrimi nomi.

nis haberet duces; Patres omnia quaestoriis comitiis, ubi utrumque plebi liceret, similia fore cernentes, tendere ad consulum comitia, quae nondum promiscua essent. Icilii contra tribunos militum creandos dicere, et tandem aliquando impartiendos plebi honores.

LV. Sed nulla erat consularis actio, quam impediendo id, quod petebant, exprimerent; quum mira opportunitate, Volscos et Aequos praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicumque, affertur. Ad quod bellum ubi ex senatusconsulto consules delectum habere occipiunt; obstare tunc enixe tribuni, sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes. Tres erant, et omnes acerrimi viri, generosique iam, ut inter plebeios. Duo, singuli singulos, sibi consules asservandos assidua opera desumunt: uni concionibus data nunc detinenda, nunc concienda, plebs. Nec delectum consules, nec comitia, quae petebant, tribuni expediebant. Inclinante deinde se fortuna ad causam plebis, nuntii veniunt, arcem Carventanam, dilapsis ad praedam militibus, qui in praesidio erant, Aequos, interfectis paucis custodibus arcis, invasisse: alios recurrentes in arcem, alios palantes in agris caesos. Ea adversa civitati res vires tribuniciae actioni adiecit. Nequicquam enim tentati, ut tum denique desisterent impediendo bello, postquam non cessere nec publicae tempestati, nec suae invidiae, pervincunt, ut senatusconsultum fiat de tribunis militum creandis: certo tamen pacto, ne cuius ratio haberetur, qui eo anno tribunus plebis esset: neve quis reficeretur in annum tribunus plebis; haud dubie Icilios denotante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatus petere consulatum insimulabant. Tum delectus haberi, bellumque omnium ordinum consensu apparari coeptum. Consules ambo profecti sint ad arcem Carventanam, an alter ad comitia haT. LIV. TOM. I.

T

« PoprzedniaDalej »