Obrazy na stronie
PDF
ePub

vinculis. Itaque se dictatorem L. Quinctium dicturum: ibi animum parem tantae potestati esse. Approbantibus cunctis, primo Quinctius abnuere: et, quid sibi vellent, rogitare, qui se aetate exacta tantae dimicationi obiicerent. Dein, quum undique plus in illo senili animo non consilii modo, sed etiam virtutis esse, quam in omnibus aliis dicerent, laudibusque haud immeritis onerarent, et consul nihil remitteret; precatus tandem deos immortales Cincinnatus, ne senectus sua in tam trepidis rebus damno dedecorive reipublicae esset, dictator a consule dicitur: ipse deinde C. Servilium Ahalam magistrum equitum dicit.

XIV. Postero die, dispositis praesidiis, quum in forum descendisset, conversaque in eum plebs novitate rei ac miraculo esset, et Maeliani atque ipse dux eorum in se intentam vim tanti imperii cernerent; expertes consiliorum regni, qui tumultus, quod bellum repens, aut dictatoriam maiestatem, aut Quinctium post octogesimum annum rectorem reipublicae quaesisset, rogitarent; missus ab dictatore Servilius magister equitum ad Maelium, Vocat te, inquit, dictator. Quum pavidus ille, quid vellet, quaereret; Serviliusque causam dicendam esse proponeret, crimenque, a Minucio delatum ad senatum, diluendum; tunc Maelius recipere se in catervam suorum, et primum circumspectans tergiversari: postremo, quum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus, fugiensque, fidem plebis Romanae implorare, et opprimi se consensu Patrum dicere, quod plebi benigne fecisset: orare, ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent, neve ante oculos suos trucidari sinerent. Haec eum vociferantem assecutus Ahala Servilius obtruncat: respersusque cruore obtruncati, stipatus caterva patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat, vocatum ad eum Maelium, repulso apparitore concitantem multitudinem, poenam meritam ha

bere. Tum dictator, Macte virtute, inquit, C, Servili, esto, liberata republica.

XV. Tumultuantem deinde multitudinem incerta existimatione facti ad concionem vocari iussit; et, Maelium iure caesum, pronuntiavit, etiamsi regni crimine insons fuerit; qui vocatus a magistro equitum ad dictatorem non venisset. Se ad causam cognoscendam consedisse; qua cognita, habiturum fuisse Maelium similem causae fortunam. Vim parantem, ne iudicio se committeret, vi coercitum esse. Nec cum eo,

tanquam cum cive, agendum fuisse; qui natus in libero populo inter iura legesque, ex qua urbe reges exaetos sciret, eodemque anno sororis filios regis, et liberos consulis liberatoris patriae, propter pactionem indicatam recipiendorum in urbem regum, a patre secu ri esse percussos; ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis odio abdicare se magistratu atque exsulare iussum; in qua de Sp. Cassio, post aliquot annos, propter consilia inita de regno supplicium sumptum; in qua nuper decemviros bonis, exsilio, capite multatos ob superbiam regiam, in ea Sp. Maelius spem regni conceperit. Et quis homo? quanquam nullam nobilitatem, nullos honores, nulla merita cuiquam ad dominationem pandere viam; sed tamen Claudios, Cassios, consulatibus, decemviratibus, suis maiorumque honoribus, splendore familiarum sustulisse animos, quo nefas fuerit: Sp. Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus, quam sperandus, fuerit, frumentarium divitem, bilibris farris sperasse libertatem se civium suorum emisse, ciboque obiiciendo ratum victorem finitimorum omnium populum in servitutem pellici posse: ut, quem senatorem concoquere civitas vix posset, regem ferret, Romuli conditoris, ab diis orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem. Non pro scelere id magis, quam prò monstro, habendum. Nec satis esse sanguine eius expiatum, nisi

tecta parietesque, intra quae tantum amentiae conceptum esset, dissiparentur; bonaque, contacta pretiis regni mercandi, publicarentur. Iubere itaque, quaestores vendere ea bona, atque in publicum redigere.

XVI. Domum deinde, ut monumento area esset oppressae nefariae spei, dirui extemplo iussit: id Aequimaelium appellatum est. L. Minucius bove aurato extra portam Trigeminam est donatas, ne plebe quidem invita, quia frumentum Maelianum, assibus in modios aestimatum, plebi divisit. Hunc Minucium, apud quosdam auctores, transisse a Patribus ad plebem, undecimumque tribunum plebis cooptatum seditionem, motam ex Maeliana caede, sedasse, invenio. Ceterum vix credibile est, numerum tribunorum Patres augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum; nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse, aut certe tentasse. Sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante annis lege cautum, ne tribunis collegam cooptare liceret. Q. Caecilius, Q. Iunius,- Sext. Titinius, soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minucii legem; et criminari nunc Minucium, nunc Servilium apud plebem, querique indignam necem Maelii non destiterant. Pervicerunt igitur, ut tribunorum militum potius, quam consulum, comitia haberentur; haud dubii, quin sex locis (tot enim iam creari licebat) et plebeii aliqui, profitendo se ultores fore Maelianae caedis, crearentur. Plebs, quanquam agitata multis eo anno et variis motibus erat, nec plures, quam tres, tribunos consulari potestate creavit, et in iis L. Quinctium Cincinnati filium: ex cuius dictaturae invidia tumultus quaerebatur. Praelatus suffragiis Quinctio Mam. Aemilius, vir summae dignitatis. L. Iulium tertium

creant.

XVII. In horum magistratu Fidenae, colonia Ro

mana, ad Lartem Tolumnium Veientium regem ac Veientes defecere. Maius additum defectioni scelus. C. Fulcinium, Cloelium Tullum, Sp. Antium, L. Roscium, legatos Romanos, causam novi consilii quaerentes, iussu Tolumnii interfecerunt. Levant quidam regis facinus: in tesserarum prospero iactu vocem eius ambiguam, ut occidi iussisse videretur, ab Fidenatibus exceptam, causam mortis legatis fuisse. Rem incredibilem; interventu Fidenatium, novorum sociorum, consulentium de caede ruptura ius gentium, non aversum ab intentione lusus animum: nec deinde in horrorem versum facinus. Propius est fidem, obstringi Fidenatium populum, ne respicere spem ullam ab Romanis posset, conscientia tanti sceleris voluisse. Legatorum, qui Fidenis caesi erant, statuae publice in Rostris positae sunt.

Cum

Veientibus Fidenatibusque, praeterquam finitimis populis, ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis, atrox dimicatio instabat. Itaque ad curam summae rerum, quieta plebe tribunisque eius, nihil controversiae fuit, quin consules crearentur M. Geganius Macerinus tertium et L. Sergius Fidenas: a bello credo, quod deinde gessit, appellatum. Hic enim primus cis Anienem cum rege Veientium secundo proelio conflixit, nec incruentam victoriam retulit. Maior itaque ex civibus amissis dolor, quam laetitia fusis hostibus fuit: et senatus, ut in trepidis rebus, dictatorem dici Mam. Aemilium iussit. Is magistrum equitum ex collegio prioris anni, quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuvenem, dixit. Ad delectum a consulibus habitum centuriones veteres belli periti adiecti, et numerus amissorum proxima pugna expletus. Legatos Quinctium Capitolinum et M. Fabium Vibulanum sequi se dictator iussit. Quum potestas maior, tum vir quoque potestati par, hostos

ex agro Romano trans Anienem summovere, collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt, referentes castra: nec ante in campos degressi sunt, quam legiones auxilio Faliscorum venerunt. Tum demum castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum posita: et dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit in utriusque ripis amnis, qua sequi munimento poterat, vallo interposito. Postero die in aciem eduxit.

XVIII. Inter hostes variae fuere sententiae. Faliscus, procul ab domo militiam aegre patiens, satisque fidens sibi, poscere pugnam: Veienti Fidenatique plus spei in trahendo bello esse. Tolumnius, quanquam suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se pugnaturum edicit. Dictatori ac Romanis, quod detrectasset pugnam hostis, animi accessere: posteroque die, iam militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus, ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina castra in medium campi procedunt. Veiens, multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana aggrederentur, post montes circummisit. Trium populorum exercitus ita stetit instructus, ut dextrum cornu Veientes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent. Di. ctator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Veientem Capitolinus Quinctius intulit signa: ante mediam aciem cum equitatu magister equitum processit. Parumper silentium et quies fuit, nec Etruscis, nisi cogerentur, pugnam inituris, et dictatore arcem Romanam respectante, ut ab auguribus, simul aves rite admisissent, ex composito tolleretur signum. Quod simul conspexit, primos equites clamore sublato in hostem emisit: secuta peditum acies ingenti vi conflixit. Nulla parte legiones Etruscae sustinuere impetum Romanorum. Eques maxime

« PoprzedniaDalej »