Obrazy na stronie
PDF
ePub

media acies tuenda; legatum alterum Ser. Sulpicium equitibus praeficiunt. Pedites ab dextro cornu egregie pugnavere, haud segniter resistentibus Volscis. Ser. Sulpicius per mediam hostium aciem cum equitatu perrupit: unde quum eadem reverti posset ad suos, priusquam hostis turbatos ordines reficeret, terga impugnare hostium satius visum est: momentoque temporis, in aversam incursando aciem, ancipiti terrore dissipasset hostes, ni suo proprio eum proelio equites Volscorum et Aequorum exceptum aliquamdiu tenuissent. Ibi vero Sulpicius negare, cunctandi tempus esse, circumventos interclusosque ab suis vociferans, ni equestre proelium connisi omni vi perficerent. Nec fugare equitem integrum satis esse: conficerent equos virosque, ne quis reveheretur inde ad proelium, aut integraret pugnam: non posse illos resistere sibi, quibus conferta peditum acies cessisset. Haud surdis auribus dicta: impressione una totum equitatum fudere, magnam vim ex equis praecipitavere, ipsos equosque spiculis confodere. Is finis pugnae equestris fuit. Tunc, adorti peditum aciem, nuntios ad consules rei gestae mittunt, ubi iam inclinabatur hostium acies. Nuntius deinde et vincentibus Romanis animos auxit, et referentes gradum perculit Aequos. In media primum acie vinci coepti, qua permissus equitatus turbaverat ordines. Sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli coeptum; in dextro plurimum laboris fuit. Ibi Agrippa, aetate viribusque ferox, quum omni parte pugnae melius res geri, quam apud se, videret, accepta signa ab signiferis ipse inferre, quaedam iacere etiam in confertos hostes coepit. Cuius ignominiae metu concitati milites, invasere hostem: ita aequata ex omni parte victoria est. Nuntius tum a Quinctio venit, victorem iam se imminere hostium castris; nolle irrumpere, antequam sciat, debellatum et in sinistro T. LIV. TOM. I.

P

cornu esse. Si iam fudisset hostes, conferret ad se signa, ut simul omnis exercitus praeda potiretur. Victor Agrippa cum mutua gratulatione ad victorem collegam castraque hostium venit. Ibi paucis defendentibus, momentoque fusis, sine certamine in munitiones irrumpunt: praedaque ingenti compotem exercitum, suis etiam rebus recuperatis, quae populatione agrorum amissae erant, reducunt. Triumphum nec ipsos postulasse, nec delatum iis ab senatu, accipio: nec traditur causa spreti aut non sperati honoris. Ego quantum in tanto intervallo temporum coniicio, quum Valerio atque Horatio consulibus, qui praeter Volscos et Aequos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant, negatus ab senatu triumphus esset, verecundiae fuit pro parte dimidia rerum consulibus petere triumphum; ne etiam, si impetrassent, magis hominum ratio, quam meritorum, habita vide

retur.

LXXI. Victoriam honestam, ex hostibus partam, turpe domi de finibus sociorum iudicium populi deformavit. Aricini atque Ardeates de ambiguo agro quum saepe bello certassent, multis in vicem cladibus fessi, iudicem populum Romanum cepere. Quum ad causam orandam venissent, concilio populi a magistratibus dato, magna contentione actum. Iamque editis testibus, quum tribus vocari, et populum inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe, magno natu: et, Si licet, inquit, consulès, de republica dicere, errare ego populum in hac causa non patiar. Quum, ut vanum, eum negarent consules audiendum esse, vociferantemque, prodi publicam causam, summoveri iussissent, tribunos appellat. Tribuni, ut fere semper reguntur a multitudine magis, quam regunt, dedere cupidae audiendi plebi, ut, quae vellet, Scaptius diceret. Ibi infit, Annum se tertium et octogesimum agere, et in eo agro, de quo agitur, militas.

se, non iuvenem, vicesima iam stipendia merentem, quum ad Coriolos sit bellatum. Eo rem se vetustate obliteratam, ceterum suae memoriae infixam, afferre; agrum, de quo ambigitur, finium Coriolanorum fuisse, captisque Coriolis, iure belli publicum populi Romani factum. Mirari se, quonam more Ardeates Aricinique, cuius agri ius nunquam usurpaverint incolumi Coriolana re, eum se a populo Romano, quem pro domino iudicem fecerint, intercepturos sperent. Sibi exiguum vitae tempus superesse: non potuisse se tamen inducere in animum, quin, quem agrum miles pro parte virili manu cepisset, eum senex quoque voce, qua una posset, vindicaret. Magnopere se suadere populo, ne inutili pudore suam ipse causam damnaret.

LXXII. Consules quum Scaptium non silentio modo, sed cum assensu etiam, audiri animadvertissent, deos hominesque testantes flagitium ingens ficri, Patrum primores arcessunt: cum his circumire tribunos, orare, Ne pessimum facinus peiore exemplo admitterent iudices, in suam rem litem vertendo, quum praesertim, etiamsi fas sit, curam emolumenti sui iudici esse, nequaquam tantum agro intercipiendo acquiratur, quantum amittatur alienandis iniuria sociorum animis. Nam famae quidem ac fidei damna maiora esse, quam quae aestimari possent. Hoc legatos referre domum: hoc vulgari: hoc socios audire: hoc hostes: quo cum dolore hos? quo cum gaudio illos? Scaptione hoc, concionali seni, assignaturos putarent finitimos populos? Clarum hac fore imagine Scaptium: populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae personam laturum: quem enim hoc privatae rei iudicem fecisse, ut sibi controversiosam adiudicaret rem? Scaptium ipsum id quidem, etsi praemortui iam sit pudoris, non facturum. Haec consules, haec Patres vociferantur: sed plus cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius valet. Vocatae tribus iu

dicaverunt, agrum publicum populi Romani esse. Nec abnuitur ita fuisse, si ad iudices alios itum foret: nunc haud sane quicquam bono causae levatur dedecus iudicii: idque non Aricinis Ardeatibusque, quam Patribus Romanis, foedius atque acerbius visum. Reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.

EPITOME LIBRI IV.

Lex de connubio Patrum et plebis a tribunis plebis contentione magna, Patribus repugnantibus, perlata est. Tribuni militares. Aliquot annis res populi Romani domi militiaeque per hoc genus magistratus administratae sunt. Item censores tunc primum creati sunt. Ager Ardeatibus populi Romani iudicio ablatus, missis in eum colonis, restitutus est. Quum fame populus Romanus laboraret, Sp. Maelius, eques Romanus, frumentum populo sua impensa largitus est: et, ob id factum conciliata sibi plebe, regnum affectans a C. Servilio Ahala, magistro equitum, iussu Quinctii Cincinnati dictatoris occisus est: L. Minucius index bove aurata donatus est. Legatis Romanis a Fidenatibus occisis, quoniam ob rempublicam occubuerant, statuae in Rostris positae sunt. Cossus Cornelius tribunus militum, occiso Tolumnio rege Veientium, opima spolia secunda retulit. Mam. Aemilius dictator, censurae honore, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensium spatio finito, ob eam rem a censoribus notatus est. Fidenae in potestatem redactae, eoque coloni missi sunt: quibus occisis, Fidenates, quum defecissent, a Mam. Aemilio dictatore victi sunt, et Fidenae captae. Coniuratio servorum oppressa est. Postumius, tribunus mili

tum, propter crudelitatem ab exercitu occisus est. Stipendium ex aerario tum primum militibus datum est. Res praeterea gestas adversus Volscos, et Fidenates, et Faliscos continet.

T. LIVII PATAVINI
LIBER IV.

Hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules. Fuit annus domi forisque infestus. Nam anni principio et de connubio Patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit; qua contaminari sanguinem suum Patres, confundique iura gentium rebantur: et mentio, primo sensim illata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde, ut rogationem novem tribuni promulgarent, Ut populo potestas esset, seu de plebe, seu de Patribus vellet, consules faciendi. Id vero si fieret, non vulgari modo cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem, summum imperium credebant. Laeti ergo audiere Patres, Ardeatium populum ob iniuriam agri abiudicati descisse, et Veientes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos Aequosque ob communitam Verruginem fremere: adeo vel infelix bellum ignominiosae paci prae ferebant. His itaque in maius etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticescerent actiones tribuniciae, delectus haberi, bellum armaque vi summa apparari iubent; si quo intentius possit, quam T Quinctio consule apparatum sit. Tum C. Canuleius pauca in senatu vociferatus, nequicquam territando consules avertere plebem a cura novarum legum: nunquam eos se vivo delectum habituros, antequam ea,

« PoprzedniaDalej »