Obrazy na stronie
PDF
ePub

endos ultro se efficiunt: et iniuriam a nobis repulsam, tanquam aut facere aut pati necesse sit, iniungimus aliis.

LXVI. T. Quinctius Capitolinus quartum et Agrippa Furius, consules inde facti, nec seditionem domi, nec foris bellum, acceperunt: sed imminebat utrumque. Iam non ultra discordia civium reprimi poterat, et tribunis et plebe incitata in Patres, quum dies alicui nobilium dicta novis semper certaminibus conciones turbaret. Ad quarum primum strepitum, velut signo accepto, arma cepere Aequi ac Volsci: simul quod persuaserant iis duces, cupidi praedarum, biennio ante delectum indictum haberi non potuisse, abnuente iam plebe imperium. Eo adversus se non esse missos exercitus: dissolvi licentia militandi morem: nec pro communi iam patria Romam esse: quicquid irarum simultatumque cum externis fuerit, in ipsos verti: occaecatos lupos intestina rabie opprimen di occasionem esse. Coniunctis exercitibus Latinum primum agrum perpopulati sunt: deinde postquam ibi nemo vindex occurrebat, tum vero, exsultantibus belli auctoribus, ad moenia ipsa Romae populabundi regione portae Esquilinae accessere, vastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes. postquam inulti, praedam prae se agentes, retro ad Corbionem agmine iere, Quinctius consul ad concionem populum vocavit.

Unde

LXVII. Ibi in hanc sententiam locutum accipio: Etsi mihi nullius noxae conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo in concionem vestram processi Hoc vos scire, hoc posteris memoriae traditum iri, Ae quos et Volscos, vix Hernicis modo pares, T. Quinctio quartum consule, ad moenia urbis Romae impune ar matos venisse. Hanc ego ignominiam, (quanquam iam diu ita vivitur, is status rerum est, ut nihil boni divi

net animus) si huic potissimum imminere anno scissem, vel exsilio, vel morte, si alia fuga honoris non esset, vitassem. Ergo, si viri arma illa habuissent, quae in portis fuere nostris, capi Roma me consule potuit? satis honorum, satis superque vitae erat: mori consulem tertium oportuit. Quem tandem ignavissimi hostium contempsere? nos consules; an vos Quirites? Si culpa in nobis est, auferte imperium indignis; et, si id parum est, insuper poenas expetite. Si in vobis, nemo deorum nec hominum sit, qui vestra puniat peccata, Quirites; vosmet tantum eorum poeniteat. Non illi vestram ignaviam contempsere,nec suae virtuti confisi sunt; quippe toties fusi fugatique, castris exuti, agro multati, sub iugum missi, et se et vos novere. Discordia ordinum est venenum urbis huius; Patrum ac plebis certamina, dum nec nobis imperii, nec vobis libertatis est modus, dum taedet vos patriciorum, hos plebeiorum magistratuum, sustulere illis. animos. Pro deum fidem, quid vobis vultis? Tribunos plebis concupistis: concordiae causa concessimus. Decemviros desiderastis: creari passi sumus. Decemvirorum vos pertaesum est: coegimus abire magistratu. Manente in eosdem privatos ira vestra, mori atque exsulare nobilissimos viros honoratissimosque passi sumus. Tribunos plebis creare iterum voluistis: creastis. Consules facere vestrarum partium, etsi Patribus videbamus iniquum; patricium quoque magistratum plebi donum fieri vidimus. Auxilium tribunicium, provocationem ad populum, scita plebis iniuncta Patribus, sub titulo aequandarum legum, nostra iura oppressa tulimus et ferimus. Qui finis erit discordiarum? Ecquando unam urbem habere, ecquando communem hanc esse patriam licebit? Victi nos aequiore animo quiescimus, quam vos victores. Satisne est, nobis vos metuendos esse? Adversus nos Aventinum capitur: adversus nos Sacer occupatur mons. Esquilias quidem ab hoste

prope captas, et scandentem in aggerem Volscum hostem nemo summovit: in nos viri, in nos armati estis.

LXVIII. Agitedum, ubi hic curiam circumsederitis, et forum infestum feceritis, et carcerem impleveritis principibus; iisdem istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam: aut, si ne hoc quidem audetis, ex muris visite agros vestros ferro ignique vastatos, praedam abigi, fumare incensa passim tecta. At enim communis res per haec loco est peiore: ager uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est. Quid tandem? privatae res vestrae in quo statu sunt? Iam unicuique ex agris sua damna nuntiabuntur. Quid est tandem domi, unde ea expleatis? Tribuni vobis amissa reddent ac restituent? Vocis verborumque quantum voletis, ingerent, et criminum in principes, et legum aliarum super alias, et concionum. Sed ex illis concionibus nunquam vestrum quisquam re, fortuna, domum auctior rediit. Ecquis retulit aliquid ad coniugem ac liberos praeter odia, offensiones, simultates publicas privatasque? a quibus semper non vestra virtute innocentiaque, sed auxilio alieno tuti sitis. At, Hercules, quum stipendia, nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris, non in foro, faciebatis, et in acie vestrum clamorem hostes, non in concione Patres Romani horrebant, praeda parta, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriaeque, simul publicae, simul privatae, triumphantes domum ad penates redibatis: nunc oneratum vestris fortunis hostem abire sinitis. Haerete affixi concionibus et in foro vivite: sequitur vos necessitas militandi, quam fugitis. Grave erat in Aequos et Volscos proficisci? Ante portas est bellum: si inde non pellitur, iam intra moenia erit, et arcem et Capitolium scandet, et in domos vestras vos persequetur. Biennio ante senatus delectum haberi, et educi exercitum in Algidum iussit: sedemus desides domi, mulierum ritu inter nos altercantes; praesenti pace

laeti, nec cernentes, ex otio illo brevi multiplex bellum rediturum. His ego gratiora dictu alia esse scio: sed me vera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit. Vellem equidem vobis placere, Quirites; sed multo malo vos salvos esse, qualicunque erga me animo futuri estis. Natura hoc ita comparatum est, ut, qui apud multitudinem sua causa loquitur, gratior eo sit, cuius mens nihil, praeter publicum commodum, videt: nisi forte assentatores publicos, plebicolas istos, qui vos nec in armis nec in otio esse sinunt, vestra vos causa incitare et stimulare putatis. Concitati, aut honori, aut quaestui illis estis: et quia in concordia ordinum nullos se usquam esse vident, malae rei se, quam nullius, turbarum ac seditionum, duces esse volunt. Quarum rerum si vos taedium tandem capere potest, et patrum vestrosque antiquos mores vultis pro his novis sumere, nulla supplicia recuso; nisi paucis diebus hos populatores agrorum nostrorum fusos fugatosque castris exuero, et a portis nostris moenibusque ad illorum urbes hunc belli terrorem, quo nunc vos attoniti estis, transtulero.

LXIX. Raro alias tribuni popularis oratio acceptior plebi, quam tunc severissimi consulis, fuit. Iuventus quoque, quae inter tales metus detrectationem militiae telum acerrimum adversus Patres habere solita erat, arma et bellum spectabat: et agrestium fuga, spoliatique in agris et vulnerati, foediora iis, quae subiiciebantur oculis, nuntiantes, totam urbem ira implevere. In senatum ubi ventum est, ibi vero in Quinctium omnes versi, ut unum vindicem maiestatis Romanae intueri; et primores Patrum dignam dicere concionem imperio consulari, dignam tot consulatibus ante actis, dignam vita omni, plena honorum saepe gestorum, saepius meritorum. Alios consules aut per proditionem dignitatis Patrum plebi adulatos, aut acerbe tuendo iura ordinis asperiorem domando multi

tudinem fecisse: T. Quinctium orationem memorem maiestatis Patrum, concordiaeque ordinum, et temporum in primis habuisse. Orare eum collegamque, ut capesserent rempublicam: orare tribunos, ut uno animo cum consulibus bellum ab urbe ac moenibus propulsari vellent, plebemque obedientem in re tam trepida Patribus praeberent: appellare tribunos communem patriam, auxiliumque eorum implorare, vastatis agris, urbe prope oppugnata. Consensu omnium delectus decernitur habeturque. Quum consules in concione pronuntiassent, Tempus non esse causas cognoscendi ; omnes iuniores postero die prima luce in campo Martio adessent; cognoscendis causis eorum, qui nomina non dedissent, bello perfecto se daturos tempus; pro desertore futurum, cuius non probassent causam: omnis iuventus affuit postero die. Cohortes sibi quaeque centuriones legerunt: bini senatores singulis cohortibus praepositi. Haec omnia adeo mature perfecta accepimus, ut signa, eo ipso die a quaestoribus ex aerario prompta delataque in campum, quarta diei hora mota ex campo sint: exercitusque novus, paucis cohortibus veterum militum voluntate sequentibus, manserit ad decimum lapidem. Insequens dies hostem in conspectum dedit, castraque ad Corbionem castris sunt coniuncta. Tertio die, quum ira Romanos, illos, quum toties rebellassent, conscientia culpae ac desperatio irritaret, mora dimicandi nulla est facta.

LXX. In exercitu Romano quum duo consules essent potestate pari; quod saluberrimum in administratione magnarum rerum est, summa imperii, concedente Agrippa, penes collegam erat: et praelatus ille facilitati summittentis se comiter respondebat, communicando consilia laudesque, et aequando imparem sibi. In acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum tenuit: Sp. Postumio Albo legato datur

« PoprzedniaDalej »