Obrazy na stronie
PDF
ePub

erant, tum ex composito orta vis: signoque dato iuventus Romana ad rapiendas virgines discurrit. Magna pars forte, ut in quem quaeque inciderat, raptae; quasdam forma excellente, primoribus Patrum destinatas, ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deferebant. Unam, longe ante alias specie ac pulchritudine insignem, a globo Talassii cuiusdam raptam ferunt; multisque sciscitantibus, cuinam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Talassio ferri clamitatum: inde nuptialem hanc vocem factam. Turbato per metum ludicro, maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii foedus, deumque invocantes, cuius ad sollenne ludosque, per fas ac fidem decepti, venissent. Nec raptis aut spes de se melior, aut indignatio est minor: sed ipse Romulus circumibat, docebatque: patrum id superbia factum, qui connubium finitimis negassent: illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque, et, quo nihil carius humano generi sit, liberum fore. Mollirent modo iras; et, quibus fors corpora dedisset, darent animos. Saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam: eoque melioribus usuras viris, quod annisurus pro se quisque sit, ut, quum suam vicem functus officio sit, parentum etiam patriaeque expleat desiderium. Accedebant blanditiae virorum, factum purgantium cupiditate atque amore: quae maxime ad muliebre ingenium efficaces preces sunt.

X. Iam admodum mitigati animi raptis erant: at raptarum parentes tum maxime sordida veste lacrimisque et querelis civitates concitabant. Nec domi tantum indignationes continebant, sed congregabantur undique ad Titum Tatium, regem Sabinorum: et legationes eo, quod maximum Tatii nomen in his regionibus crat, conveniebant. Caeninenses Crustuminique et Antemnates erant, ad quos eius iniuriae

pars pertinebat. Lente agere iis Tatius Sabinique visi sunt. Ipsi inter se tres populi communiter bellum parant. Ne Crustumini quidem atque Antemnates, pro ardore iraque Caeninensium, satis se impigre movent: ita per se ipsum nomen Caeninum in agrum Romanum impetum facit. Sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus, levique certamine docet, vanam sine viribus iram esse: exercitum fundit fugatque: fusum persequitur: regem in proelio obtruncat et spoliat: duce hostium occiso, urbem primo impetu capit. Inde exercitu victore reducto, ipse quum factis vir magnificus, tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens, in Capitolium ascendit: ibique ea quum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Iovis fines, cognomenque addidit deo: Iupiter Feretri, inquit, haec tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque iis regionibus, quas modo animo metatus sum, dedico, sedem opimis spoliis, quae, regibus ducibusque hostium caesis, me auctorem sequentes, posteri ferent. Haec templi est origo, quod primum omnium Romae sacratum est. Ita deinde diis visum, nec irritam conditoris templi vocem esse, qua laturos ea spolia posteros nuncupavit: nec multitudine compotum eius doni vulgari laudem. Bina postea, inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia: adeo rara eius fortuna decoris fuit.

XI. Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. Raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit. Fusi igitur primo impetu et clamore hostes; oppidum captum: duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia coniux, precibus raptarum fatigata, orat, ut parentibus earum det veniam, et in civitatem acci

piat: ita rem coalescere concordia posse. Facile impetratum. Inde contra Crustuminos profectus, bellum inferentes. Ibi minus etiam, quod alienis cladibus ceciderant animi, certaminis fuit. Utroque coloniae missae. Plures inventi, qui propter ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent: et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum. Novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque id maximum fuit. Nihil enim per iram aut cupiditatem actum est: nec ostenderunt bellum prius, quam intulerunt. Consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci. Huius filiam virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat. Aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat. Accepti obrutam armis necavere: seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset. Additur fabulae, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laevo, gemmatosque magna specie annulos habuerint, pepigisse eam, quod in sinistris manibus haberent: eo scuta illi pro aureis donis congesta. Sunt, qui eam ex pacto tradendi, quod in sinistris manibus esset, directo arma petisse dicant: et fraude visam agere, sua ipsam peremptam mercede.

XII. Tenuere tamen arcem Sabini: atque inde postero die, quum Romanus exercitus instructus, quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est, complesset, non prius descenderunt in aequum, quam, ira et cupiditate recuperandae arcis stimulante animos, in adversum Romani subiere. Principes utrimque pugnam ciebant; ab Sabinis Mettus Curtius, ab Romanis Hostus Hostilius. Hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. Ut Hostus cecidit, confestim Romana inclinatur acies; fusaque est ad veterem portam PaT. LIV: TOM. I.

B

latii. Romulus, et ipse turba fugientium actus, arma ad coelum tollens, Iupiter, tuis, inquit, iussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. Arcem iam, scelere emptam, Sabini habent: inde huc armati, superata media valle, tendunt. At tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes: deme terrorem Romanis, fugamque foedam siste. Hic ego tibi templum Statori Iovi, quod monumentum sit posteris, tua praesenti ope servatam urbem esse, voveo. Haec precatus, veluti si sensisset auditas preces, Hinc, inquit, Romani, Iupiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet. Restitere Romani, tanquam coelesti voce iussi: ipse ad primores Romulus provolat. Mettus Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat, et effusos egerat Romanos, toto quantum foro spatium est. Nec procul iam a porta Palatii erat, clamitans, Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. Iam sciunt, longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris. In eum, haec gloriantem, cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus impetum facit. Ex equo tum forte Mettus pugnabat: co pelli facilius fuit: pulsum Romani persequuntur. Et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit Sabinos. Mettus in paludem sese, strepitu sequentium trepidante equo, coniecit: adverteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. Et ille quidem, annuentibus ac vocantibus suis, favore multorum addito animo, evadit. Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant proelium: sed res Romana erat superior.

XIII. Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste, victo malis muliebri pavore, ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto, dirimere infestas acies, dirimere iras; hinc patres, hinc viros orantes, ne se sanguine nefando soceri generique re

mam.

spergerent: ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, liberum hi progeniem. Si affinitatis inter vos, si connubii piget, in nos vertite iras: nos causa belli, nos vulnerum ac caedium viris ac parentibus sumus. Melius peribimus, quam sine alteris vestrum viduae aut orbae vivemus. Movet res tum multitudinem, tum duces. Silentium et repentina fit quies. Inde ad foedus faciendum duces prodeunt: nec pacem modo, sed et civitatem unam ex duabus faciunt: regnum_consociant: imperium omne conferunt RoIta geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati. Monumentum eius pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt. Ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas viris ac parentibus, et ante omnes Romulo ipsi, fecit. Itaque, quum populum in curias triginta divideret, nomina earum curiis imposuit. Id non traditur, quum haud dubie aliquanto numerus maior hoc mulierumfuerit, aetate, an dignitatibus suis virorumve, an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent. Eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt, Ramnenses ab Romulo, ab Tito Tatio Titienses appellati. Lucerum nominis et originis causa incerta est. Inde non modo commune, sed concors etiam, regnum duobus regibus fuit.

XIV. Post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant: quumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. Igitur illorum poenam in se vertit: nam Lavinii, quum ad sollenne sacrificium eo venisset, concursu facto, interficitur. Eam rem minus aegre, quam dignum erat, tulisse Romulum ferunt: seu ob infidam societatem regni, seu quia haud iniuria caesum credebat. Itaque bello quidem abstinuit: ut tamen expiarentur legatorum iniuriae re

« PoprzedniaDalej »