Obrazy na stronie
PDF

iecere in eum oculos, mirantes quid sibi vellet. Apparere, nihil sinceri esse; Profecto haud gratuitam in tanta superbia comitatem fore. Nimium in ordinem se ipsum cogere, et vulgari cum privatis, non tam properantis abire magistratu, quam viam ad continuandum magistratum quaerentis, esse. Propalam obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando mollire impetum aggrediuntur. Comitiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu iniungunt. Ars haec erat, ne semet ipse creare posset; quod praeter tribunos plebis (et id ipsum pessimo exemplo) nemo unquam fecisset. Ille enimvero, quod bene vertat, habiturum se comitia professus, impedimentum pro occasione arripuit: deiectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optimatium causa, et aliis eiusdem fastigii civibus, nequaquam splendore vitae pares decemviros creat: se in primis, quod haud secus factum improhabant boni, quam nemo facere ausurum crediderat. Creati cum eo M. Cornelius Maluginensis, M. Sergius, L. Minucius, Q. Fabius Vibulanus, Q. Poetelius, T. Antonius Merenda, K. Duilius, Sp. Oppius Cornicem, M'. Rabuleius. XXXVI. Ille finis Appio alienae personae ferendae fuit. Suo iam inde vivere ingenio coepit, novosque collegas iam prius, quam inirent magistratum, in suos mores formare. Quotidie coibant remotis arbitris: inde impotentibus instructi consiliis, quae secreto ab aliis coquebant, iam haud dissimulando superbiam, rari aditus, colloquentibus difficiles, ad Idus Maias rem perduxere. Idus tum Maiae sollennes ineundis magistratibus erant. Initio igitur magistratus primum honoris diem denuntiatione ingentis terroris insignem fecere. Nam quum ita priores decemviri servassent, ut unus fasces haberet, et hoc in*

signe regium in orbem, suam cuiusque vicem, per omnes iret, subito omnes cum duodenis fascibus prodiere. Centum viginti lictores forum impleverant, et fascibus secures illigatas praeferebant:' nec attinuisse demi securim, quum sine provocatione creati essent, interpretabantur. Decem regum species erat, multiplicatusque terror non infimis solum, sed primoribus Patrum, ratis caedis causam ac principium quaeri: ut, si quis memorem libertatis vocem aut in senatu aut in populo misisset, statim virgae securesque etiam ad ceterorum metum expedirentur. Nam, praeterquam quod in populo nihil erat praesidii, sublata provocatione, intercessionem quoque consensu sustulerant: quum priores decemviri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent; et quaedam,Tquae sui iudicii videri possent, ad populum reiecissent. Aliquamdiu aequatus inter omnes terror fuit: paullatim totus vertere in plebem, coepit. Abstinebatur a Patribus: in humiliores libidiniose crudeliterque consulebatur: hominum, non causarum, toti erant: ut apud quos gratia vim aequi haberet. ludicia domi conflabant, pronuntiabant in foro. Si quis collegam appellasset, ab eo, ad quem venerat, ita discedebat, ut poeniteret, non prioris decreto stetisse. Opinio etiam sine auctore exierat, non in praesentis modo temporis eos iniuriam conspirasse, sed foedus clandestinum inter ipsos iureiurando ictum, ne comitia haberent, perpetuoque decemviratu possessum semel obtinerent imperium. XXXVII. Circumspectare tum patriciorum vultus plebeii, et inde libertatis captare auram, unde servitutem timendo in eum statum rempublicam adduxerant. Primores Patrum odisse decemviros, odisse plebem : nec probare, quae fierent; et credere, haud indignis accidere. Avide ruendo ad libertatem in servitutem lapsos iuvare nolle: cumulare quoque iniurias, ut taedio praesentium consules duo tandem et status pristinus rerum in desiderium veniant. Iam et processerat pars maior anni, et duae tabulae legum ad prioris anni decem tabulas erant adiectae: nec quicquam iam supererat, si hae quoque leges centuriatis comitiis perlatae essent, cur eo magistratu reipublicae opus esset. Exspectabant, quam mox consulibus creandis comitia edicerentur. Id modo plebes agitabat, quonam modo tribuniciam potestatem, munimentum libertati, rem intermissam repararent. Quum interim mentio comitiorum nulla fieri, et decemviri, qui primo tribunicios homines, quia id populare habebatur, circum se ostentaverant plebei, patriciis iuvenibus saepserant latera: eorum catervae tribunalia obsederant. Hi ferre, agere plebem plebisque res; quum fortuna, qua quicquid cupitum foret, potentioris esset. Et iam ne tergo quidem abstinebatur: virgis caedi, alii securi subiici; et, ne gratuita crudelitas esset, bonorum donatio sequi doImini supplicium. Hac mercede iuventus nobilis corrupta non modo non ire obviam iniuriae, sed propalam licentiam suam malle, quam omnium libertatem. XXXVIII. Idus Maiae venere. Nullis subrogatis magistratibus, privati pro decemviris, neque animis ad imperium inhibendum imminutis, neque ad speciem honoris insignibus, prodeunt. Id vero regnum haud dubie videri. Deploratur in perpetuum libertas; nec vindex quisquam exsistit, aut futurus videtur. Nec ipsi solum desponderant animos, sed contemni coepti erant a finitimis populis: imperiumque ibi esse, ubi non esset libertas, indignabantur. Sabini magna manu incursionem in agrum Romanum fecere: lateque populati, quum hominum atque pecudum inulti praedas egissent, recepto ad Eretum, quod passim vagatum erat, agmine, castra Jocant, spem in

discordia Romana ponentes; eam impedimentum delectui fore. Non nuntii solum, sed per urbem agrestium fuga trepidationem iniecit. Decemviri consultant, quid opus facto sit. Destitutis inter Patrum et plebis odia addidit terrorem insuper alium fortuna. Aequi alia ex parte castra in Algido locant: depopulatumque inde excursionibus Tusculanum agrum legati ab Tusculo, praesidium orantes, nuntiant. Is pavor perpulit decemviros, ut senatum, simul duobus circumstantibus urbem bellis, consulerent. Citari iubent in curiam Patres, haud ignari, quanta invidiae immineret tempestas: omnes vastati agri periculorumque imminentium causas in se congesturos, tentationemque eam fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent, imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus aliorum comprimerent. Postquam audita vox in foro est praeconis, Patres in curiam ad decemviros vocantis; velut nova res, quia intermiserant iamdiu morem consulendi senatus, mirabundam plebem convertit, quidnam incidisset, cur ex tanto intervallo rem desuetam usurparent. Hostibus belloque gratiam habendam, quod so

litum quicquam liberae civitatis fieret. Circumspectare omnibus fori partibus senatorem, raroque usquam noscitare: curiam inde ac solitudinem circa decemviros intueri; quum et ipsi invisum consensu imperium, et plebs, quia privatis ius non esset vocandi senatum, non convenire Patres interpretarentur; iam caput fieri libertatem repetentium, si se plebs coamitem senatui det, et, quemadmodum Patres vocati non coeant in senatum, sic plebs abnuat delectum. Haec fremunt plebes. Patrum haud fere quisquam in foro, in urbe rari erant. Indignitate rerum cesserant in agros; suarumque rerum erant, amissa publica: tantum ab iniuria se abesse rati, quantum a coetu congressuque impotentium dominorum se amo

vissent. Postquam citati non conveniebant, dimissi circa domos apparitores, simul ad pignora capienda, sciscitandumque, num consulto detrectarent? referunt, senatum in agris esse. Laetius id decemviris accidit, quam si praesentes detrectare imperium referrent. Iubent acciri omnes, senatumque in diem posterum edicunt; qui aliquanto spe ipsorum frequentior convenit. Quo facto proditam a Patribus plebs libertatem rata, quod iis, qui iam magistratu abissent, privatisque, si vis abesset, tanquam iure cogentibus, senatus paruisset. XXXIX. Sed magis obedienter ventum in curiam est, quam obnoxie dictas sententias accepimus. L. Valerium Potitum, proditum memoriae est, post relationem Ap. Claudii, priusquam ordine sententiae rogarentur, postulando ut de republica liceret dicere, prohibentibus minaciter decemviris, proditurum se ad plebem denuntiantem, tumultum excivisse. Nec minus ferociter M. Horatium Barbatum isse in certamen, Decem Tarquinios appellantem, admonentemque, Valeriis et Horatiis ducibus pulsos reges. Nee nominis homines tum pertaesum esse ; quippe quo Iovem appellari fas sit, quo Romulum conditorem urbis, deincepsque reges appellatos, quod sacris etiamn, ut sollenne, retentum sit. Superbiam violentiamque tum perosos regis: quae si in rege tum eodem, aut in filio oregis, {√ non fuerint, quem laturum in tot privatis? Viderent, ne, vetando in curia libere homines loqui, extra curiam etiam moverent vocem. Neque se videre, qui sibi minus privato ad concionem populum vocare , quam illis senatum cogere, liceat. Ubi vellent, experirentur, quanto ferocior dolor libertate sua vindicanda , quam cupiditas iniusta dominatione, esset. - De bello Sabino eos referre ; tanquam maius ullum populo Romano bellum $it, quam cum iis, qui, legum 7erendarum causa creati, nihil iuris in civitate reli

« PoprzedniaDalej »