Obrazy na stronie
PDF
ePub

quietum militem iussisset, Hernicorum cohortem in stationem educit: cornicines tubicinesque, in equos impositos, canere ante vallum iubet, sollicitumque hostem ad lucem tenere. Reliquum noctis adeo tranquilla omnia in castris fuere, ut somni quoque Romanis copia esset. Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse, et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui, et insueto sedente equite, et insuper aures agitante sonitu, saeviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.

LXV. Ubi illuxit, Romanus, integer satiatusque somno productus in aciem, fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit: quanquam cessere magis, quam pulsi hostes sunt: quia ab tergo erant clivi, in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. Consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit aciem. Miles aegre teneri, clamare et poscere, ut perculsis instare liceat. Ferocius agunt equites: circumfusi duci vociferantur, se ante signa ituros. Dum cunctatur consul, virtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant, se ituros: clamoremque res est secuta. Fixis in terram pilis, quo leviores ardua evaderent, cursu subeunt. Volscus, effusis ad primum impetum missilibus telis, saxa obiacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus crebris urget ex superiore loco. Sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul, increpando simul temeritatem, simul ignaviam, pudore metum excussisset. Restitere primo obstinatis animis: deinde, ut in obtinentes locum vires ferebant, audent ultro gradum inferre; et, clamore renovato, commovent aciem: tum rursus, impetu capto, enituntur, atque exsuperant iniquitatem loci. Iam prope erat, ut in summum clivi iugum evaderent, quum terga hostes dedere: effusoque cursu paene agmine uno fugientes T. LIV. TOM. I. K

sequentesque castris incidere. In eo pavore castra capiuntur. Qui Volscorum effugere potuerunt, Antium petunt. Antium et Romanus exercitus ductus: paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium nova vi; sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.

EPITOME LIBRI III.

Seditiones de agrariis legibus factae. Capitolium, ab exsulibus et servis occupatum, caesis iis receptum est. Census bis actus est. Priore lustro censa sunt civium capita centum quattuor millia ducenta quattuordecim, praeter orbos orbasque: sequen ti, centum septendecim millia ducenta novendecim. Quum adversus Aequos res male gesta esset, L. Quinctius Cincinnatus dictator factus, quum rure intentus rustico operi esset, ad id bellum gerendum arcessitus est. Is victos hostes sub iugum misit. Tribunorum plebis numerus ampliatus est, ut essent decem, trigesimo sexto anno a primis tribunis plebis. Petitis per legatos, et allatis Atticis legibus, ad constituendas eas proponendasque decemviri pro consulibus sine ullis aliis magistratibus creati, altero et trecentesimo anno, quam Roma condita erat: et, ut a regibus ad consules, ita a consulibus ad decemviros translatum imperium. Hi, decem tabulis legum positis, quum modeste se in eo honore gessissent, et ob id in alterum quoque annum eundem esse magistratum placuisset, duabus tabulis ad decem adiectis, quum complura impotenter fecis sent, magistratum noluerunt deponere, et in tertium annum retinuerunt: donec inviso eorum imperio finem attulit libido Ap. Claudii. Qui, quum in amorem virginis incidisset, summisso, qui eam in servitutem peteret, necessitatem patri eius Virginio imposuit, rapte

ex taberna proxima cultro, ut filiam interimeret ; quum aliter eam tueri non posset, ne in potestatem stuprum illaturi veniret. Hoc tam magnae luxuriae exemplo plebs incitata montem Aventinum occupavit, coegitque decemviros abdicare se magistratu. Ex quibus Appius et unus collegarum, qui praecipue poenam meruerant, in carcerem coniecti; ceteri in exsilium acti. Res praeterea contra Sabinos, et Volscos, et Aequos prospere gestas continet, et parum honestum populi Romani iudicium: qui, iudex inter Ardeates et Aricinos sumptus, agrum, de quo ambigebatur, sibi adiudicavit.

T. LIVII PATAVINI

LIBER III.

Antio capto, Ti. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt. Hic erat Fabius Quintus, qui unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat. Iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor. Itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni rem, contra consules saepe tentatam, adiutore utique consule, obtineri posse rati, suscipiunt; et consul manebat in sententia sua. Possessores et magna pars Patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem civitatis, et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant. Atrox certamen aderat, ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset. T. Quinctii ductu et auspicio agri capti priore anno aliquantum a Volscis esse: Antium, propinquam, opportunam, et maritimam urbem, coloniam deduci posse: ita sine querelis possessorum plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore.

Haec sententia accepta est. Triumviros agro dando creat T. Quinctium, A. Virginium, P. Furium. Iussi nomina dare, qui agrum accipere vellent. Fecit statim, ut fit, fastidium copia; adeoque pauci nomina dedere, ut ad explendum numerum coloni Volsci adderentur: cetera multitudo poscere Romae agrum malle, quam alibi accipere. Aequi a Q. Fabio (is eo cum exercitu venerat) pacem petiere, irritamque eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.

rat.

II. Q. Servilius insequenti anno (is enim cum Sp. Postumio consul fuit) in Aequos missus, in Latino agro stativa habuit. Intra castra quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit. Extractum in tertium annum bellum est, Q. Fabio et T. Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is victor pacem Aequis dederat, ea provincia data. Qui, haud dubia spe profectus, famam nominis sui pacaturam Aequos, legatos in concilium gentis missos nuntiare iussit: Q. Fabium consulem dicere, se ex Aequis pa cem Romam tulisse, ab Roma Aequis bellum afferre, eadem dextra armata, quam pacatam illis antea dedeQuorum id perfidia et periurio fiat, deos nunc testes esse, mox fore ultores. Se tamen, utcunque sit, etiam nunc, poenitere sua sponte Aequos, quam pati hostilia, malle. Si poeniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore: sin periurio gaudeant, diis magis iratis, quam hostibus, gesturos bellum. Haec dicta adeo nihil moverunt quemquam, ut legati prope violati sint, exercitusque in Algidum adversus Romanos missus. Quae ubi Romam sunt nuntiata, indignitas rei, magis quam periculum, consulem alterum ab urbe excivit. Ita duo consulares exercitus ad hostem accessere acie instructa, ut confestim dimicarent. Sed quum forte haud multum dici superesset, unus ab statione hostium exclamat: Ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum. In noctem immi

nentem aciem instruitis. Longiore luce ad id certamen, quod instat, nobis opus est. Crastino die oriente sole redite in aciem: erit copia pugnandi; ne timete. His vocibus irritatus miles in diem posterum in castra reducitur, longam venire noctem ratus, quae moram certamini faceret. Tum quidem corpora cibo somnoque curant. Ubi illuxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et Aequi processere. Proelium fuit utrimque vehemens; quod et Romanus ira odioque pugnabat, et Aequos conscientia contracti culpa periculi, et desperatio futurae sibi postea fidei, ultima audere et experiri cogebat. Non tamen sustinuere aciem Romanam Aequi: pulsique quum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit. Aequos populationibus incursionibusque meliores esse; et multas passim manus, quam magnam molem unius exercitus, rectius bella gerere.

III. Relicto itaque castris praesidio, egressi tanto cum tumultu invasere fines Romanos, ut ad urbem quoque terrorem pertulerint. Necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus, quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset, timeri poterat; agrestesque, pavidi incidentes portis, non populationem, nec praedonum parvas manus, sed, omnia vano augentes timore, exercitus et legiones adesse hostium, et infesto agmine ruere ad urbem, clamabant. Ab his proximi audita incerta, eoque vaniora, ferre ad alios: cursus clamorque vocantium ad arma haud multum a pavore captae urbis abesse. Forte ab Algido Quinctius consul redierat Romam. Id remedium timori fuit: tumultuque sedato, victos timeri increpans hostes, praesidia portis imposuit. Vocato dein senatu, quum,

« PoprzedniaDalej »