Obrazy na stronie
PDF
ePub

Patrum spe, priores impedierint consules. Haec ira indignatioque ferocem animum ad vexandum saevo imperio exercitum stimulabat: nec ulla vi domari poterat. Tantum certamen animis inbiberant. Segniter, otiose, negligenter, contumaciter omnia agere: nec pudor, nec metus coercebat. Si citius agi vellet agmen, tardius sedulo incedere: si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam: praesenti vultus demittere, tacite praetereuntem exsecrari: ut invictus ille odio plebeio animus interdum moveretur. Omni nequicquam acerbitate prompta, nihil iam cum militibus agere: a centurionibus corruptum exercitum dicere: tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare.

LIX. Nihil eorum Volsci nesciebant, instabantque eo magis, sperantes, idem certamen animorum adversus Appium habiturum exercitum Romanum, quod adversus Fabium consulem habuisset. Ceterum multo Appio, quam Fabio, violentior fuit. Non enim vincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed vinci voluit. Productus in aciem turpi fuga petit castra; nec ante restitit, quam signa inferentem Volscum munimentis vidit foedamque extremi agminis caedem. Tum expressa vis ad pugnandum, ut victor iam a vallo summoveretur hostis: satis tamen appareret, capi tantum castra militem Romanum noluis se. Alii gaudere sua clade atque ignominia. Quibus nihil infractus ferox Appii animus, quum insuper saevire vellet, concionemque advocaret, concurrunt ad eum legati tribunique, monentes, ne utique experiri vellet imperium, cuius vis omnis in consensu obedientium esset. Negare vulgo milites, se ad concionem ituros; passimque exaudiri voces postulantium, ut castra ex Volsco agro moveantur. Hostem victorem paullo ante prope in portis ac vallo fuisse; ingentisque mali non suspicionem modo, sed apertam

speciem obversari ante oculos. Victus tandem, (quandoquidem nihil praeter tempus noxae lucrarentur) remissa concione, iter in insequentem diem pronuntiari quum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit. Quum maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati, novissimos adoriuntur. A quibus perlatus ad primos tumultus, eo pavore signaque et ordines turbavit, ut neque imperia exaudiri, neque instrui acies possent. Nemo uilius, nisi fugae, memor. Ita effuso agmine per stragem corporum armorumque evasere, ut prius hostis desisteret sequi, quam Romanus fugere. Tandem, collectis ex dissipato cursu militibus, consul, quum revocando nequicquam suos persecutus esset, in pacato agro castra posuit; advocataque concione, invectus haud falso in proditorem exercitum militaris disciplinae, desertorem signorum; ubi signa, ubi arma essent, singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos; ad hoc centuriones duplicariosque, qui reliquerant ordines, virgis caesos securi percussit. Cetera multitudo sorte decimus quisque ad supplicium lecti.

LX. Contra ea in Acquis inter consulem ac militem comitate ac beneficiis certatum est. Et natura Quinctius erat lenior, et saevitia infelix collegae, quo is magis gauderet ingenio suo, effecerat. Huic tantae concordiae ducis exercitusque non ausi offerre se, Aequi vagari populabundum hostem per agros passi. Nec ullo ante bello latius inde actae praedae: omnis militi data est. Addebantur et laudes, quibus, haud minus quam praemio, gaudent militum animi. Tum duci, tum propter ducem Patribus quoque placatior excrcitus rediit; sibi parentem, alteri exercitui dominum datum ab senatu, memorans. Varia fortuna belli, atroci discordia domi forisque annum exactum, insignem maxime comitia tributa efficiunt;

res maior victoria suscepti certaminis, quam usu: plus enim dignitatis comitiis ipsis detractum est, Patribus ex concilio summovendis, quam virium aut plebi additum est aut demptum Patribus.

LXI. Turbulentior inde annus excepit, L. Valerio, Ti. Aemilio consulibus, quum propter certamina ordinum de lege agraria, tum propter iudicium Ap. Claudii: cui, acerrimo adversario legis, causamque possessorum publici agri, tanquam tertio consuli, sustinenti, M. Duilius et C. Sicinius diem dixere. Nunquam ante tam invisus plebi reus ad iudicium vocatus populi est, plenus suarum, plenus paternarum irarum. Patres quoque non temere pro ullo aeque annisi sunt: propugnatorem senatus, maicstatisque vindicem suae, ad omnes tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum duntaxat in certamine egressum, iratae obiici plebi. Unus e Patribus, ipse Ap. Claudius, et tribunos, et plebem, et suum iudicium pro nihilo habebat. Illum non minae plebis, non senatus preces perpellere unquam potuere, non modo ut vestem mutaret, aut supplex prensaret homines; sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis, quum ad populum agenda causa esset, aliquid leniret atque summitteret. Idem habitus oris, eadem contumacia in vultu, idem in oratione spiritus erat: adeo ut magna pars plebis Appium non minus reum timeret, quam consulem timuerat. Semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat, accusatorio spiritu: adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem, ut diem ipsi sua voluntate prodicerent: trahi deinde rem sinerent. Haud ita multum interim temporis fuit. Ante tamen, quam prodicta dies veniret, morbo moritur. Cuius quum laudationem tribuni plebis impedire conarentur, plebs fraudari sollenni honore supremum diem tanti viri noluit; et laudationem tam aequis auribus mortui

audivit, quam vivi accusationem audierat; et exsequias frequens celebravit.

LXII. Eodem anno Valerius consul, cum exercitu in Aequos profectus, quum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus. Prohibuit foeda tempestas, cum grandine ac tonitribus coelo deiecta. Admirationem deinde auxit, signo receptui dato, adeo tranquilla serenitas reddita: ut, velut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum, religio fuerit. Omnis ira belli ad populationem agri vertit. Alter consul Aemilius in Sabinis bellum gessit: et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, vastati agri sunt. Incendiis deinde, non villarum modo, sed etiam vicorum, quibus frequenter habitaba→ tur, Sabini exciti, quum praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio digressi, postero die retulere castra in tutiora loca. Id satis consuli visum, cur pro victo relinqueret hostem, integro inde decedens bello.

LXIII. Inter haec bella, manente discordia domi, T. Numicius Priscus, A. Virginius consules facti. Non ultra videbatur latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque vis parabatur, quum, Volscos adesse, fumo ex incendiis villarum fugaque agrestium cognitum est. Ea res naturam iam seditionem ac prope erumpentem repressit. Consules, coaeti extemplo ab senatu ad bellum, educta ex urbe iuventute, tranquilliorem ceteram plebem fecerunt. Et hostes quidem, nihil aliud quam perfusis vano timore Romanis, citato agmine abeunt. Numicius Antium adversus Volscos, Virginius contra Aequos profectus. Ibi ex insidiis prope magna accepta clade, virtus militum rem, prolapsam negligentia consulis, restituit. Melius in Volscis imperatum est. Fusi primo proelio hostes, fugaque in urbem Antium, ut tum res erant, opulentissimam acti. Quam consul oppugnare non ausus, Cenonem, aliud oppidum, ne

quaquam tam opulentum, ab Antiatibus cepit. Dum Aequi Volscique Romanos exercitus tenent, Sabini asque ad portas urbis populantes incessere: deinde ipsi paucis post diebus ab duobus exercitibus, utroque per iram consule ingresso in fines, plus cladium, quam intulerant, acceperunt.

LXIV. Extremo anno pacis aliquid fuit; sed, ut semper alias, sollicitae certamine Patrum et plebis. Irata plebs interesse consularibus comitiis noluit Per Patres clientesque Patrum consules creati T. Quinctius, Q. Servilius. Similem annum priori consules habent; seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla. Sabini, Crustuminos campos citato agmine transgressi, quum caedes et incendia circum Anię. nem flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi, ingentes tamen praedas hominum pecorumque egere. Quos Servilius consul infesto exercitu insecutus, ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit: populationem adeo effuse fecit, ut nihil bello intactum relinqueret, multiplicique capta praeda rediret. Et in Volscis respublica egregie gesta, quum ducis, tum militum opera. Primum aequo campo signis collatis pugnatum, ingenti caede utrimque, plurimo sanguine: et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum retulissent; ni salubri mendacio consul, fugere hostes ab cornu altero clamitans, concitasset aciem. Impetu facto, dum se putant vincere, vicere. Consul, metuens ne nimis instando renovaret certamen, signum receptui dedit. Intercessere pauci dies, velut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta; per quos ingens vis hominum ex omnibus Volscis Aequisque populis in castra venit, haud dubitans, si senserint, Romanos nocte abituros. Itaque tertia fere vigilia ad castra oppugnanda veniunt. Quinctius, sedato tumultu, quem terror subitus exciverat, quum manere in tentoriis

« PoprzedniaDalej »