Obrazy na stronie
PDF
ePub

nius dicere, passurum se assignari agros, dum ne cui, nisi civi Romano, assignentur. Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios, eoque civibus vilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret civium animos, iubere, pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo. Id vero haud secus, quam praesentem mercedem regni, aspernata plebes: adeo propter suspicionem insitam regni, velut abundarent omnia, munera eius in animis hominum respuebantur. Quem, ubi primum magistratu abiit, damnatum necatumque constat. Sunt, qui patrem auctorem eius supplicii ferant: eum, cognita domi causa, verberasse ac necasse, peculiumque filii Cereri consecravisse: signum inde factum esse, et inscriptum, Ex CASSIA FAMILIA DATUM. Invenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus K. Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi iudicio: dirutas publice aedes. Ea est area ante Telluris aedem. Ceterum sive illud domesticum, sive publicum fuit iudicium, damnatur Ser. Cornelio, Q. Fabio consulibus.

XLII. Haud diuturna ira populi in Cassium fuit. Dulcedo agrariae legis ipsa per se, dempto auctore, subibat animos: accensaque ea cupiditas est malignitate Patrum; qui, devictis eo anno Volscis Aequisque, militem praeda fraudavere. Quicquid captum ex hostibus est, vendidit Fabius consul, ac redegit in publicum. Invisum erat Fabium nomen plebi propter novissimum consulem: tenuere tamen Patres, ut cum L. Aemilio K. Fabius consul crearetur. Eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum excivit: bello deinde civiles discordiae intermissae. Uno animo Patres ac plebes rebellantes Volscos et Aequos, duce Aemilio, prospera pugna vicere. Plus tamen hostium fuga, quam proelium, absumpsit: adeo pertinaciter fusos insecuti sunt

equites. Castoris aedes eodem anno Idibus Quintilibus dedicata est. Vota erat Latino bello, Postumio dictatore: filius eius, duumvir ad id ipsum creatus, dedicavit. Sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis. Tribuni plebis popularem potestatem lege populari celebrabant. Patres, satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta horrebant. Acerrimi Patribus duces ad resistendum consules fuere. Ea igitur pars reipublicae vicit: nec in praesens modo, sed in venientem etiam annum M. Fabium Kaesonis fratrem, et magis invisum alterum plebi, accusatione Sp. Cassii, L. Valerium consules dedit. Certatum eo quoque anno cum tribunis est. Vana lex, vanique legis auctores, iactando irritum munus, facti. Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus, unoque velut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus, habitum. Itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia aliquamdiu honos. Bellum inde Veiens initum; et Volsci rebellarunt. Sed ad bella externa prope supererant vires: abutebanturque iis inter semet ipsos certando. Accessere ad aegras iam omnium mentes prodigia coelestia, prope quotidianas in urbe agrisque ostentantia minas: motique ira numinis causam nullam aliam vates canebant, publice privatimque, nunc extis, nunc per aves, consulti, quam haud rite sacra fieri. Qui terrores tamen eo evasere, ut Oppia, virgo Vestalis, damnata incesti poenas dederit.

XLIII. Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti. Eo anno non segnior discordia domi, et bellum foris atrocius fuit. Ab Aequis arma sumpta. Veientes agrum quoque Romanorum populantes inierunt. Quorum bellorum crescente cura, K. Fabius et Sp. Furius consules fiunt. Ortonam, Latinam urbem, Aequi oppugnabant. Veientes, pleni iam populationum, Ro

mam ipsam se oppugnaturos minabantur. Qui terrores, quum compescere deberent, auxere insuper animos plebis: redibatque non sua sponte plebi mos detrectandi militiam. Sed Sp. Licinius tribunus plebis, venisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae Patribus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam. Ceterum tota invidia tribuniciae potestatis versa in auctorem est: nec in eum consules acrius, quam ipsi eius collegae, coorti sunt: auxilioque eorum delectum consules habent. Ad duo simul bella exercitus scribitur: ducendus Fabio in Aequos, in Veientes Furio datur. Et in Veiontibus quidem nihil dignum memoria gestum est. Fabio aliquanto plus negotii cum civibus, quam cum hostibus, fuit. Unus ille vir, ipse consul, rempubljcam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat. Nam quum consul, praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut, solo equitatu emisso, exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit: nec illos, etsi non adhortatio invisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum accelerare; aut, si aliud nihil, instare instructos. Iniussu signa referunt, maestique, (crederes victos) exsecrantes nunc imperatorem, nunc navatam ab equite operam, redeunt in castra. Nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab imperatore quaesita sunt: adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars, qua civem regant, quam qua hostem superent. Consul Romam rediit, non tam belli gloria aucta, quam irritato exacerbatoque in se militum odio. Obtinuere tamen Patres, ut in Fabia gente consulatus maneret. M. Fabium consulem creant: Fabio collega Cn. Manlius datur.

XLIV. Et hic annus tribunum auctorem legis

agrariae habuit. Ti. Pontificius fuit. Is, eandem viam, velut processisset Sp. Licinio, ingressus, delectuni paullisper impediit. Perturbatis iterum Patribus, Ap. Claudius, Victam tribuniçiam potestatem, dicere, priore anno, in praesentia re ipsa, exemplo in perpetuum: quando inventum sit, suis ipsam viribus dissolvi. Neque enim unquam defuturum, qui et ex collega victoriam sibi, et gratiam melioris partis bono publico velit quaesitam. Et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore; et unum vel adversus omnes satis esse. Darent modo et consules et primores Patrum operam, ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis reipublicae ac senatui conciliarent. Praeceptis Appii moniti Patres, et universi comiter ac benigue tribunos appellare; et consulares, ut cuique privatim aliquid iuris adversus singulos erat, partim gratia, partim auctoritate, obtinuere, ut tribuniciae potestatis vires salubres vellent reipublicae esse: quattuorque tribunorum adversus unum moratorem publici commodi auxilio delectum consules habent. Inde ad Veiens bellum profecti; quo undique ex Etruria auxilia convenerant, non tam Veientium gratia concitata, quam quod in spem ventum erat, discordia intestina dissolvi rem Romanam posse. Principesque in omnium Etruriae populorum conciliis fremebant, Aeternas opes esse Romanas, nisi inter semet ipsi seditionibus saeviant. Id unum venenum, eam labem civitatibus opulentis repertam, ut magna imperia mortalia essent. Diu sustentatum id malum, partim Patrum consiliis, partim patientia plebis, iam ad extrema venisse. Duas civitates ex una factas: suos cuique parti magistratus, suas leges esse. Primum in delectibus saevire solitos; eosdem in bello tamen paruisse ducibus. Qualicunque urbis statú, manente disciplina militari, sisti potuisse. Iam non parendi magistratibus morem in castra quoque Roma

num militem sequi. Proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine, consensu exercitus traditam ultro victoriam victis Aequis: signa deserta, imperatorem in acie reli ctum, iniussu in castra reditum. Profecto, si instetur, suo milite vinci Romam posse. Nihil aliud opus esse, quam indici ostendique bellum: cetera sua sponte fata et deos gesturos. Ea spes Etruscos armaverat, multis in vicem casibus victos victoresque.

XLV. Consules quoque Romani nihil praeterea aliud, quam suas vires, sua arma, horrebant: memoria pessimi proximo bello exempli terrebat, ne ren committerent eo, ubi duae simul acies timendae essent. Itaque castris se tenebant, tam ancipiti periculo aversi: diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras, sanitatemque animis allaturum. Veiens hostis Etruscique co magis praepropere agere; lacessere ad pugnam: primo obequitando castris provocandoque; postremo, ut nihil movebant, qua consules ipsos, qua exercitum increpando: Simulationem intestinae discordiae remedium timoris inventum : et consules magis non confidere, quam non credere, suis militibus. Novum seditionis genus, silentium otiumque inter armatos. Ad haec in novitatem generis originisque, qua falsa, qua vera, iacere. Haec, quum sub ipso vallo portisque streperent, haud aegre consules pati. At imperitae multitudinis nunc indignatio, nunc pudor, pectora versare, et ab intestinis avertere malis: nolle inultos hostes, nolle successum, non Patribus, non consulibus: externa et domestica odia certare in animis. Tandem superant externa: adeo superbe insolenterque hostis eludebat. Frequentes in praetorium conveniunt, poscunt pugnam, postulant, ut signum detur. Consules, velut deliberabundi, capita conferunt, diu colloquuntur. Pugnare cupiebant; sed retro revocanda et abdenda cupiditas erat, ut adversando remorandoque incitato se

« PoprzedniaDalej »