Obrazy na stronie
PDF
ePub

in Numitoris agros ab his impetum fieri: inde eos, collecta iuvenum manu, hostilem in modum praedas agere. Sic Numitori ad supplicium Remus deditur. lam inde ab initio Faustulo spes fuerat, regiam stirpem apud se educari: nam et expositos iussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere. Sed rem immaturam, nisi aut per occasionem, aut per necessitatem, aperiri noluerat. Necessitas prior venit: ita, metu subactus, Romule rem aperit. Forte et Numitori, quum in custodia Remum haberet, audissetque, geminos esse fratres, comparando et aetatem eorum, et ipsam minime servilem indolem, tetigerat animum memoria nepotum: sciscitandoque eo demum pervenit, ut haud procul esset, quin Remum agnosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus, non cum globo iuve. num, (nec enim erat ad vim apertam par) sed aliis alio itinere iussis certo tempore ad regiam venire pa storibus, ad regem impetum facit: et a domo Numitoris alia comparata manu adiuvat Remus. Ita regem obtruncant.

VI. Numitor, inter primum tumultum hostes invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, quum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam avocasset; postquam iuvenes, perpetrata caede, pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio, scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni, seque eius auctorem ostendit. luvenes, per mediam concionem agmine ingressi, quuni avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi effecit. Ita Numitori Albana permissa re, Romulum Remumque cupido cepit, in iis locis, ubi expositi, ubique educati erant, urbis condendae. Et supererat multitudo Albanorum Latinorumque: ad id pastores

quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent, parvam Albam, parvum Lavinium prae ea urbe, quae conderetur, fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen coortum a satis miti principio. Quoniam gemini essent, nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.

VII. Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures; iamque, nuntiato augurio, quum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat: tempore illi praecepto, at hi numero avium, regnum trahebant. Inde, cum altercatione congressi, certamine irarum ad caedem vertuntur: ibi in turba ictus Remus cecidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros: inde ab irato Romulo, quum verbis quoque increpitans adiecisset, Sic deinde, quicunque alius transiliet moenia mea, interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata. Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit: sacra diis aliis Albano ritu, Graeco Herculi, ut ab Euandro instituta erant, facit. Herculem in ea loca, Geryone interempto,boves mira specie abegisse memorant, ac prope Tiberim fluvium, qua, prae se armentum agens, nando traiecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo laeto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse. Ibi quum eum, cibo vinoque gravatum, sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, quum avertere eam praedam vellet, quia, si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quaerentem dominum eo deductura erant; aversos boves, eximium quemque pul

"

chritudine, caudis in speluncam traxit. Hercules, ad primam auroram somno excitus, quum gregem perlustrasset oculis, et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent. Quae ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi, ex loco infesto agere porro armentum occepit. Inde quum actae boves quaedam ad desiderium,ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit. Quem quum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset; ictus clava, fidem pastorum nequicquam invocans, morte occubuit. Euander tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis, quam imperio, regebat loca: venerabilis vir miraculo literarum, rei novae inter rudes artium homines; venerabilior divi nitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam, ante Sibyllae in Italiam adventum, miratae hae gentes fuerant. Is tum Euander, concursu pastorum, trepidantium circa advenam manifestae reum caedis, excitus, postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat, qui vir esset? Übi nomen patremque ac patriam accepit: Iove nate, Hercules, salve, inquit; te mihi mater, veridica interpres deum, aucturum coelestium numerum cecinit; tibique aram hic dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens Maximam vocet, tuoque ritu colat. Dextra Hercules data, accipere se omen impleturumque fata, ara condita atque dicata, ait. Ibi tum primum bove eximia capta de grege sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime inclutae ea loca incolebant, factum. Forte ita evenit, ut Potitii ad tempus praesto essent, iisque exta apponerentur; Pinarii, extis adesis, ad ceteram venirent dapem. Inde

institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis sollennium vescerentur. Potitii, ab Euandro edocti, antistites sacri eius per multas aetates fuerunt: donec, tradito servis publicis sollenni familiae ministerio, genus omne Potitiorum interiit. Haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit; iam tum immortalitatis virtute partae, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

VIII. Rebus divinis rite perpetratis, vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re, praeterquam legibus, poterat, iura dedit: quae ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, quum cetero habitu se augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis, fecit. Alii ab numero avium, quae augurio regnum portenderant, eum secutum numerum putant. Me haud poenitet eorum sententiae esse, quibus et apparitores et hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, numerum quoque ipsum ductum placet: et ita habuisse Etruscos, quod, ex duodecim populis communiter creato rege, singulos singuli populi lictores dederint. Crescebat interim urbs, munitionibus alia atque alia appetendo loca, quum in spem magis futurae multitudinis, quam ad id, quod tum hominum erat, munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, alliciendae multitudinis causa, vetere consilio condentium urbes, qui, obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam e terra sibi prolem ementiebantur; locum, qui nunc saeptus descendentibus inter duos lucos est, asylum aperit. Eo ex finitimis populis turba omnis sine discrimine, liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit: idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit. Quum iam virium haud poeniteret, consilium deinde viribus parat, Centum creat

senatores: sive quia is numerus satis erat; sive quia soli centum erant, qui creari Patres possent. Patres certe ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

IX. Iam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatium bello par esset: sed, penuria mulierum, hominis aetatem duratura magnitudo erat; quippe quibus nec domi spes prolis, nec cum finitimis connubia essent. Tum ex consilio Pa trum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo populo peterent. Urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci: deinde, quas sua virtus ac dii iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere. Satis scire, origini Romanae et deos affuisse, et non defuturam virtutem. Proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem et genus miscere. Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. A plerisque rogitantibus dimissi, Ecquod feminis quoque asylum aperuissent? id enim demum compar connubium fore. Aegre id Romana pubes passa, et haud dubie ad vim spectare res coepit. Cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, aegritudinem animi dissimulans, ludos ex industria parat, Neptuno Equestri sollennes: Consualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum iubet: quantoque apparatu tum sciebant, aut poterant, concelebrant; ut rem claram exspectatamque facerent. Multi mortales convenere, studio etiam videndae novae urbis; maxime proximi quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates. Iam Sabinorum omnis multitudo, cum liberis ac coniugibus, venit. Invitati hospitaliter per domos, quum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur, tam brevi rem Romanam crevisse. Ubi spectaculi tempus venit, deditaeque eo mentes cum oculis

« PoprzedniaDalej »