Obrazy na stronie
PDF
ePub

in Coena Domini: verum etiam particulas consecratas servantibus, esse corpus et sanguinem Christi. In primis Ritualibus sub Eduardo VI. institutis, consuetudinis vetustae illius mentio interjicitur, sed ut aboleatur tanquam ad superstitionem degenerans. Obsoleverat quidem dudum in Occidentali, non minus quam in Orientali Ecclesia, sed utrobique ex magna erga sacramentum religione, praesertim cum in publica Christiani cultus libertate non videretur necessaria. At alia prorsus ratio Protestantium fuit, ex quorum doctrina, non superstitiosa modo, sed inanis et frivola fuisset reservatio, non corporis Christi, quod, ut ipsi loquuntur, in, cum, et sub pane esse negant, sed panis simplicis, quo qui vesceretur, nihil praeter panem acciperet, quia non vesceretur in Coena Domini.

In Liturgiis Graecis, quae adjunctas disciplinae sacramentalis Elevatio Eucharistiae. regulas habent, vulgo rubricas, ut sunt omnes ferme quae ab annis octingentis aut amplius descriptae sunt, paulo ante communionem, dum inclamatur Sancta Sanctis, elevatur Eucharistia, et hic ritus vocatur Aria ipwors, Sancta elevatio: omnes in genua procumbunt, adorantque sacramentum; neque ad testandam fidem suam dicunt, credere se corpus Christi datum fuisse pro salute sua, et sanguinem ejus effusum: verum ad eum tanquam vere praesentem preces suas dirigunt, eam praesertim quam latro in cruce pendens, fudit: Memento mei Domine dum veneris in regnum tuum: scilicet, ut explicant Orientales Theologi, quemadmodum latro in cruce, turpi scilicet et ignobili supplicio, omnibus malis oppressum Christum, Deum agnovit, ita et Christiani in pane eum agnoscunt. Multae in Graecorum, Syrorum, et Coptitarum Officiis eo tempore dicuntur ad Christum preces, quae non nisi ad Deum dici possunt, atque adeo summum adorationis cultum continent: nulla similis in Protestantium formulis. Igitur ex elevatione et adoratione Eucharistiae, quae Ritualibus praescribitur, tum ex precibus, certo concludimus, Orientales omnes qui tales ritus et preces habent, fidem sine qua nihil simile admitti potest, habere; ut ex contraria prorsus Protestantium disciplina, magnaque illorum ad omnia illa abolenda attentione concludimus, nihil minus illos credere, quam quod Orientales credunt, cum Ecclesia Catholica.

Erunt fortassis, qui circa ritus illos litem movebunt, quia sunt An ritus illi novita— codices antiqui in quibus non exstant: atque adeo veluti recentius tis suspicione aspergi introducti, ex quo mutatio doctrinae invecta est, rejicientur a super

possint.

testantes.

rant.

ciliosis illis Criticis. Verum tametsi sacramentales libri veteres Latini, Graeci et cujuscumque linguae, enucleatam rituum descriptionem non contineant, nam aliunde petebantur, non idcirco novitatis suspicione aspergendi sunt, quasi tunc primum instituta disciplina sit, quando Liturgiis inscribi coepta est. Multos habemus Codices Latinae Missae, Alcuini, Amalarii, Walafridi Strabonis, Micrologi et aliorum qui de ritibus Eucharisticis scripserunt saeculo recentiores, quorum nullus eos ritus repraesentat, quos autores illi accuratissime enumeVelustos Graecos observamus, qui solas orationes habent, de ritibus prope nihil: alios qui plura: recentiores qui ritus etiam brevissime connotant. Idem quoque observatur circa Liturgias Orientales. Nulla inde circa rituum novitatem idonea conjectura duci potest: nam ut Latinos, multi data opera ante annos mille, minutatim in libris suis consignaverunt; ita Graecos Germanus Patriarcha, et complures alii: Syros Dionysius Barsalibi ante sexcentos annos: neque enim Joannem Maronem numeramus, cujus nomine viri quidam docti ex solo Maronitarum superioris saeculi testimonio abusi sunt: alii quoque Barsalibio antiquiores anonymi. Copticos designat multis in locis Severus Episcopus Aschmoninensis, et post illum alii multi, eosque Codicibus Liturgicis accommodavit Gabriel 88us Alexandrinorum Jacobitarum Patriarcha. Nemo illorum ritus se novos instituere, aut antiquos reformare professus est, sed unusquisque eos qui in Ecclesia sua recepti erant, designavit: atque illorum antiquitatem, sola cum omnium Ecclesiarum disciplina conformitas satis demonstrat.

Novitatem objiciunt Sed quando tandem, aut quibus autoritatibus probaverunt, etiam sed non probant Pro- qui maxima eruditionis fama inter Protestantes floruerunt, novitatem illorum rituum, qui perspicua orthodoxae circa Eucharistiam fidei documenta continent, Orientalium praesertim de quibus ne verbum quidem fecerunt. Neque enim Hospiniani, Molinaei, Plessaei, et aliorum circa sacrorum rituum ab Ethnicis originem ineptias hoc erudito saeculo reponere quisquam ausit: et illa Romanam solam Ecclesiam spectant, non Graecam, vel Orientales, quae cum illa commune nihil habent, a multis saeculis. Nam si quidquam valeret odiosa haec comparatio, in rebus indifferentibus locum invenire posset, cum pia veterum Antistitum prudentia superstitiosas varias consuetudines, per ritus innoxios aboleverit: at haec ad sacramentum Eucharistiae non pertinent. Sunt ritus singulares nonnulli, quos soli Graeci usurpant, ut usus gladioli quem vocant dyiav λóyxm, sacram lanceam, qua

panem Eucharisticum dividunt, dicendo simul, unus militum lancea latus ejus aperuit: aquam calidam calici immittunt paulo ante communionem. Haec et similia Latini nostri, et ipsi Syri et Coptitae Jacobitae aliquando exagitaverunt, quia usu apud se recepta non erant, ut etiam quod pane ante aliquot dies praeparato uterentur, quod Latinis etiam objiciunt: et quod Liturgiam absque Diacono celebrarent. Non eadem porro istorum rituum ratio est, et aliorum in quibus summa religionis continetur, ut adoratio Eucharistiae, et attentissima minimarum particularum cura, ne decidant, ne mucescant, ne calix effundatur, et si quae sunt alia. Illa quamvis ad Liturgiae disciplinam referantur, raro tamen in Codicibus Liturgicis perscripta sunt; sed alibi, ut apud nos, maxime in Poenitentialibus et Canonum Collectionibus. Cum vero multa de illa disciplina dici a Protestantibus soleant, ut doctrinam Ecclesiae labefactent, paucis de illius autoritate tractandum est. Prius tamen explicanda est objectio quae cum aliquo colore opponi posset superius expositae de Liturgiarum autoritate doctrinae: non quod simile quidquam Protestantibus qui illas impugnaverunt, in mentem venerit, sed quia in illis capitibus quae ad religionem pertinent, bona fide agendum est.

rius dicta,

Dicent igitur, rationes quibus Liturgiarum autoritatem stabilire Objectio quae fieri conati fuimus, eo vitio laborare, quod, ut in Scholis Dialecticis aiunt, potest adversus supenihil probent, quia nimis probant. Si enim ad fidei explicationem, aut confirmationem, tanta illarum est vis et autoritas, sequeretur inde magna in rebus Theologicis confusio. Ut enim ex Coptitarum Liturgiis nos Catholici verissimam et substantialem elementorum transmutationem probamus, ita ex illis ipsis Monophysitarum doctrinam admittere cogemur: et Nestorianam haeresin, si Liturgiarum Nestorianarum testimonio deferimus. Sed facilis responsio est. Liturgiarum quarum dignitatem, Sanctorum Patrum exemplo maximi faciendam contendimus, autoritas in eo posita est quod Ecclesiae vocem repraesentant, quae loquitur omnium gentium linguis, ut Augustinus ait, quia in unitate est omnium gentium. Unitas porro illa fidei est cujus, ut antiquitus ab Apostolis traditae et ab eorum successoribus transmissae, depositum servaverunt singulares Ecclesiae, quarum voces audiendae sunt, cum ea loquuntur quae semper et ubique credita sunt. Tunc non tam illae audiuntur, quam Pastor bonus, qui audiri se testatus est, ab illis qui ejus discipulos audierint: ovibus scilicet suis, quae non noverunt vocem alienorum. Ita cum non Orthodoxos modo,

In illis quoque sua est utilitas.

sed Nestorianos et Jacobitas videmus perspicuis verbis in Liturgiis, publicisque et privatis precibus, fidem de Eucharistia suam ita contestari, ut non nisi per coactas et violentas interpretationes, verba in aliam sententiam trahi possint, praeter eam quae tenetur in Ecclesia Catholica, fidem ejus agnoscimus. Neque fides illa singularis illis est, sed omnium fidelium, cum semper ubique et ab omnibus servatam illam fuisse, velut antiquitus traditam, praeter alia multa, Orientalium Ecclesiarum ab ea dudum per haeresin aut schisma divulsarum, consensus demonstret. Verum si, ut in Liturgia Nestorii, quidpiam quod ad haeresin illius insinuandam pertineat, animadverti– mus: aut, ut in Aegyptiacis, Monophysiticae interspersa semina, jam non Ecclesia loquitur, sed alieni, quorum vocem Christi oves non audiunt, scilicet quia de novitate doctrinae constat: tum quod non ubique, sed inter solos Nestorianos et Jacobitas, haec audiantur et probentur, et ab aliis omnibus Christianis cum horrore rejiciuntur.

Attamen ex illis utilitas quoque capi potest: quippe quod, tametsi adversus communem et perpetuam Ecclesiae universalis doctrinam nihil possunt, valent tamen magnopere ad cognoscendam eam, quam sectae illae profitentur. Nam cum Jacobitas videamus in Confessione fidei, quae fit ante communionem, etiam dum unam in Christo naturam profitentur, rejicere confusionem, commistionem et alterationem, illos ab Eutychis haeresi abesse certissimum est. Cum in illorum Diptychis inter sanctos quorum memoria fit, Dioscorum, Severum et similes nominatos animadvertimus, de Eutyche ne verbum quidem: frustra illos accusari quod eum sanctis adnumerent, certo intelligimus. Et quandoquidem apud omnes Jacobitas ubique idem observamus, maximum illorum Liturgiae ad significandam illorum fidem pondus habent, et omnium testimoniorum loco esse possunt, quod de Nestorianis quoque est intelligendum.

oratio.

Jam de disciplina, quae pars Liturgiarum est, resumenda est

CAPUT VIII.

De disciplinae Liturgicae quae Rubricis aut Ritualibus libris continetur autoritate.

risticos Reformatores aboleverunt.

QUOD de veteribus haereticis ab Irenaeo dictum est, simpli- Ritus omnes Euchacitatem vocant prostrationem disciplinae cujus apud nos curam lenocinium vocant, idem de Reformatoribus merito dici potest. Conculcata semel Ecclesiae autoritate, quod antiqua celebrandae Eucharistiae forma omnes illorum rationes ita conturbaret, ut cum illis consistere non posset ullatenus, novas componere coacti sunt, ad exemplar, ut existimabant, Coenae Evangelicae et Apostolicae, de quo tamen nunquam inter illos convenit. Lutherani cum pauca quaedam ex antiquitatis veneratione retinuissent, quamvis praecipua sustulissent, alii purioris, ut jactabant, reformationis autores, haec etiam ut supersti– tionem redolentia sustulerunt, simplicitatem affectantes, quae licet nihil praeter munditiem, et modestiam haberet, zelotis multis nimium visa est ad Papisticam Missam accedere. Illius vero temeritatis in commutanda penitus Eucharistica disciplina, cum primaria causa fuerit novae fidei introductio, quam initio Reformationis in primitiva et florenti Ecclesia non minus valuisse quam in hodierna pertendebant, contemta Patrum autoritate; at secundaria quodammodo fuit antiquorum rituum ignorantia, quae calamitoso illo saeculo, et magna inter omnes Theologos, et in Reformatoribus summa fuit. Omnes enim ritus quos abolendos statuerunt, tanquam inventa Romanae Ecclesiae haberi voluerunt, ignari vix ullum esse qui a primis saeculis, et toto passim Oriente, receptus non fuisset.

Intellexerunt sane ex ritibus ita elucescere veterem de reali transmutatione doctrinam, ut si servarentur, verendum fuisset ne ex illis revivisceret antiqua fides, solo inveteratae consuetudinis testimonio, quod cavisse videntur, qui reverentiae causa genuum flexionem ad communionis susceptionem retinentes, monuerunt simul ne de adoranda Eucharistia cogitaretur. Ea tamen admonitio purioris Reformationis professoribus tanti visa non est, ut ea contenti fuerint, sed genuum flexionem, et alia prope omnia cultus religiosi signa

Ne antiquam fidem in memoriam revocarent.

« PoprzedniaDalej »