Obrazy na stronie
PDF
ePub

cilium.

Maronis autoritate, quem in Liturgiam Jacobi commentatum esse quinto saeculo saepius inculcavit, virisque doctissimis persuasit Abraham Echellensis, ex futili et aliis Orientalibus incognita Maronitarum opinione. Marci Liturgia ante Marci Liturgia, cum Ecclesiae Alexandrinae propria fuerit, quin Calchedonense Con- idcirco a nomine Evangelistae appellata sit, dubitari non potest: et eodem circiter tempore scriptam fuisse verisimile est, saltem antequam per Dioscorum Ecclesia illa duas in partes divideretur, quae huc usque nullam habent inter se communionem. Itaque quod Syris, ita et Aegyptiis usu venit, ut haeretici Sacramentalia officia foras exportarent, non ut Orthodoxi quidquam ab illis acciperent, quod neque sinebat haeresis odium, neque locum apud istos habere poterat: nam Ecclesia quondam florentissima, Eucharisticis orationibus, et reliquis ad Sacerdotii functionem legibus et institutis abunde instructa, quidquam ab aliis doceri opus non habebat. Eadem post aliquot saecula apud partem Orthodoxam et Jacobiticam observatur sacrorum forma, quamvis in diversa lingua, cum Jacobitae Coptica prope ubique sola, Orthodoxi Graeca uterentur. Isti Liturgiam suam nomine D. Marci designaverunt, et unicam habuerunt: ea enim est de qua consultus fuit Balsamon a Marco Patriarcha Alexandrino, nam is erat Orthodoxus. Coptitae vero, seu Jacobitae, primam et praecipuam, quae reliquarum duarum (tres enim habent) Canon esse solet, Basilio attribuunt: alteras Gregorio Theologo, et Cyrillo Alexandrino.

Cur Jacobitae Aėgy

Hujus denominationis rationem aliquam vel devinando assequi ptii suam Liturgiam difficile est: una se offert quam ut conjecturam doctioribus expenBasilio attribuerunt. dendam proponemus. Cum quarto et quinto saeculo, si non prius, Liturgiae eam quam huc usque habuerunt formam accepissent, Graecae Ecclesiae Patriarchatus Constantinopolitani duas susceperunt, alteram Basilii, alteram Chrysostomi, quem ritus ad usum Ecclesiae cui praesidebat ordinasse, non vana Graecorum traditio est. Nam illa Ecclesia huc usque nullas alias Liturgias usurpavit, et pro suprema, quam in Graecas obtinuit autoritate, reliquas abolevit. Aegre ferebant Alexandrini auctam fuisse majorem in modum dignitatem Constantinopolitanae sedis, quae olim Heracleae subjecta, ne Metropoleos quidem honorem obtinebat. Itaque turbatum non semel ab illis est, cum ex antiqua sua praerogativa negarent se inconsultis, Episcopum Constantinopolitanis dari posse. In Joannem Chrysostomum nimia ambitione peccavit multipliciter Theophilus Alexandrinus: neque Cyrillus ejus successor et ex fratre nepos memoriae viri sanctissimi satis

aequus visus fuit. Unde in Historia Severi Aschmoninensis de tota hac controversia ne verbum quidem occurrit, forte quod de ea loqui non posset sine Chrysostomi aut Theophili, Cyrillique, quem Jacobitae impense venerantur, contumelia. Itaque fieri potuit, ut cum duae Liturgiae Basilii et Chrysostomi in codices relatae fuissent, primam praetulerint, aut ejus saltem titulum suis Copticis Jacobitae praefixerint: neque enim Orthodoxi aliter quam D. Marci nomine Litur— giam suam appellaverunt. Ante saeculum nonum jam vulgatum apud Coptitas erat, ut prima Liturgia Basilio adscriberetur: nam Severus Episcopus, qui historiam Patriarcharum Alexandrinorum scripsit, vocat eum Liturgiae autorem: vivebat autem Severus saeculo decimo. At quandoquidem traditio Orientalium non satis antiqua, et minus firma est, quae ad Basilianae Liturgiae antiquitatem spectant, prosequemur ex Graecis Latinisque autoribus.

scripsisse.

Graecorum, ut diximus, constantissima traditio est, Basilium, Graecorum traditio primum post Jacobum fratrem Domini, Liturgiam scripsisse. Proclum est Basilium Liturgiam testem omnes laudant, neque de opusculi, quo illus testimonium continetur, autoritate dubitant; quamvis a recentioribus Criticis vocetur in suspicionem. At dudum ante quam Proclus scriberet, Basilii Litur– giam in usu fuisse apud Graecas omnes Ecclesias, si Hierosolymitanam et Alexandrinam excipimus, certissimum est. Antiquius extaret de scripta a Basilio Liturgia testimonium in ipsius vita per Amphilochium Episcopum Iconiensem ejus aequalem scripta, si legitima foret, et ejus autoritate Graecos usos non fuisse, mirari non sine ratione possumus. Neque enim critica tantum valent, ut quae Bellarmino, Possevino, et multis aliis, argumenta suspectam illam fecerunt, apud eos aliquid possent. Imo cum Symeon Metaphrastes vitam illam suo more interpolatam collectioni suae inseruisset, nota illis esse debebat, neque magis suspecta, quam tot aliae. Verum diu antequam suo operi Symeon manum admoveret, saeculo circiter dimidioque amplius, notissima Graecis esse debuit Basilii vita per Amphilochium scripta, cum jam ejus antiquam versionem citet Aeneas Spicileg. T. 7. p. 79. Episcopus Parisiensis in Tractatu adversus Graecos, quem scripsit Hist. Eccl. Par. 1. 7. ante annum Jesu Christi DCCCLXX. qui ei supremus fuit. Utitur c. 7. p. 457. enim ejus testimonio, eamque dicit de Graeco in Latinum a quodam Graeco, vocabulo Eveimio, de verbo ad verbum translatam. Igitur Graecis nota erat duobus prope saeculis antequam a Symeone Metaphraste recenseretur, si quidem decimo saeculo vixit, ut Allatius

De Simeonibus.

Rejicitur testimonium ex vita Basilii.

Testimonium Petri

turgia.

multis argumentis probavit. Haec porro sunt quae in illa Amphilochii vita leguntur, et quae refert Aeneas Parisiensis, in haec verba. Post quoddam autem tempus postulavit Deum, ut daret illi gratiam atque intellectum propriis sermonibus offerre insanguineum sacrificium illi, et venire super eum sancti Spiritus adventum. Post dies vero sex, sicut in extase factus adventu sancti Spiritus, septima die apprehendente, coepit ministrare Deo, per singulos dies. Et post aliquod tempus, fide et oratione, coepit propria manu scribere ministrationis mysteria: Atque una nocte adveniens ei Dominus in visione cum Apostolis, propositionem panis faciens in sancto altari, excitavit Basilium, dicens ei, secundum suam postulationem. Repleatur os tuum laude, ut per proprios sermones offeras insanguineum sacrificium, qui non ferens visionem, surrexit cum tremore, et accedens ad altare coepit dicere scribens in charta sic, Repleatur os meum laude, etc. scilicet reliquas Liturgiae preces.

Agnoscimus sane in ista narratione Graecorum qiλóuvor; nec in vindicanda illius veritate opera abutemur: illud tantummodo observabimus simplicem illius narrationis sensum esse, Basilium, antequam sacras Liturgiae preces ordinaret, Deum invocasse, eoque inspirante opus perfecisse. Reliqua neque sancti viri humilitati, neque disciplinae conveniunt, praesertim cum in ipsa Liturgia preces occurrant illius temporibus antiquiores, ut sunt Praefatio, hymnus Cherubicus, recitatio verborum Christi, Invocatio Spiritus sancti, Oratio Dominica, Sancta sanctis, et quaedam aliae sacri Officii partes. Neque operae pretium est viri doctissimi Jacobi Goarii exemplo, de concilianda Procli narratione, cum Amphilochiana satagere, cum ista mirabilibus illis лasodios novitatem ipsa suam sufficienter prodat: altera simplex sit magisque verisimilis, quam idcirco solam Trullana Synodus adoptavit. Ex ea enim satis confirmatur pia omnium Graecarum traditio, secundum quam preces Eucharisticae quae versabantur omnium manibus, et ad altaria toto passim Oriente usurpabantur, esse a Basilio juxta receptam consuetudinem ordinatas, usuque Ecclesiarum probatas et confirmatas, existimant.

Verum extat antiquius multo de Liturgia Basilii jam scripta Diaconi de Basilii Li- testimonium Petri Diaconi, et aliorum Monachorum, qui in causa fidei ex Oriente Romam missi fuerant, in libro de Incarnatione et Gratia Domini nostri Jesu Christi ad Fulgentium et alios Episcopos Africae, Christi, ut aiunt, confessione decoratos: nempe cum a Thrasamundo

relegati sunt in Sardiniam, unde anno DXII. restituta Africanis Ec-
clesiis ab Hilderico Hunerici filio pace, reversi sunt.
Paulo post
liber ille scriptus est, in cujus octavo capite haec leguntur. Hinc
etiam beatus Basilius Caesariensis Episcopus, in Oratione sacri Al-
taris, quam pene universus frequentat Oriens, inter caetera: Dona,
inquit, Domine virtutem et tutamentum: malos, quaesumus, bonos
facito, bonos in bonitate conserva, omnia enim potes, nec est qui
contradicat tibi, cum enim volueris salvas, et nullus resistit volun-
tati tuae. Laudatus est is locus a plerisque Theologis, nobilioribus-
que Criticis, observatumque simul est, ea verba neque in Graecis
Codicibus extare, neque in Syriaca a Masio interpretata, nec in
Coptica. Verumtamen praecipua sententiae pars, quaeque ad quae-
stionem a Petro Diacono, et reliquis adversus Pelagianorum reliquias
agitatam, maxime spectabat, in Graeco textu legitur, vous ayadors
ἐν τῇ ἀγαθότητι διατήρησον, τοὺς πονηροὺς ἀγαθοὺς ποίησον, ἐν
zenotótηti oov. ut et in veteri versione Latina, Bonos in bonitate con-
serva: malos bonos fac, in bonitate tua. Ea sola particula viris doctissi-
mis non observata, dimovere eos a praecipitata censura debuisset: omnes
enim, etiam quorum diligentia merito commendatur, negaverunt ea verba,
quae
Petrus Diaconus allegavit, in Basiliana Liturgia reperiri. Inde sta-
tim judicaverunt, non pervenisse illam ad nos, nisi valde interpolatam:
neque enim inventi sunt qui ad Goarii sententiam accederent. Is quippe
dum vitam Basilii vulgo Amphilochio adscriptam, ut legitimum auto-
ris cujus nomen praefert opus, defendere pertendit, duplicem ab eo

Liturgiam compositam fuisse suspicatus est, quae conjectura nullum Till. T. 9. p. 304. 684.
in historia aut antiquis monumentis fundamentum habet, meritoque
explosa est. At negari non potest, quin illa quae retulimus, ea ipsa
sint, quae Petrus Diaconus citavit. Quod si reliqua non eodem loco
reperiuntur, probabiles adduci rationes possunt, cur etiamsi ita sit,
non idcirco tamen suspectum ejus testimonium esse debeat. Nam saepe
observatur ab antiquis, quae allegant ita referri ut verba ipsa non
eo ordine quo extant in libris unde depromta sunt, recitent. Oratio
de qua agitur occurrit inter multas alias quae a Mvro9nti, seu Me-
mento incipiunt: atque ea ratione certum est quodammodo, prima
testimonii verba: Dona Domine virtutem et tutamen, ex orationibus
petita esse, ubi frequenter occurrunt, aut alia quae idem significant,
non minus quam in omnibus cujuscumque linguae Officiis Sacramen-
talibus. Ultima verba ex alio quoque loco petita verisimile est:

Orat. 20.

nam in orationibus continuatis, quae a Memento incipiunt, subsequi-
tur acclamatio Tov Amen vel Kyrie eleison: clausula vero non est
nisi in omnium memoriarum fine. Illius autem formulae non unae
sunt; communior illa, Quia tuum est regnum, potestas, virtus et gloria
Patris, Filii et Spiritus sancti: aut paulo aliter. Sunt tamen ali-
quando diversis verbis expressae: ut quia tu es sanctus Deus noster.
Quia tu es misericors et miserator Deus, et similes aliae. Facile
igitur fuit, ut in Codicibus quos habebat Petrus Diaconus, haec clau-
sula alicubi reperiretur, cum ex Scripturae verbis contexta sit, extel-
que in variis Latinis Missalibus, imo et in Romano. Quidquid sit,
constat ex Petri testimonio sua jam aetate, hoc est sexto saeculo labente
et septimo ineunte, totum prope Orientem usum esse Basilii Liturgia,
neque dubitatum, quin sacras preces quae erant in omnium manibus
ordinasset: atque est illa vzv diáτašis, de qua Gregorius Nazian-
zenus loquitur. Quaecumque vero ex orationum varietate, et exem-
plarium tam Graecorum, quam Copticorum et Syrorum dissimilitudine
petuntur argumenta, ad elevandam istius Liturgiae autoritatem, suffi-
cienter ex illis quae superius dicta sunt dispunguntur. Sufficit praecipuas
preces easdem esse, et quamvis verbis differant, in unam convenire
sententiam, ut non supposititia judicetur; at qui Graecam, Syriacam
et Copticam attente legerit, agnoscet omnes ex
ex uno limpidissimo
fonte prodiisse.

Opinio de tribus tantum linguis ad Liturgiam usurpatis refellitur.

CAPUT VI.

De linguis quibus Liturgiae ab initio et ad haec usque tempora celebrari solitae sunt.

DE E linguis quibus antiquitus celebrata Liturgia est, et quibus ad nostram huc usque aetatem apud Orientales celebratur, non quid facere Ecclesia debuit, sed quid observaverit constanti et non interrupta disciplina, disquirendum est. Qui enim contra Reformatores primi Ecclesiae causam tuendam susceperunt, ita sunt in ea versati, ut in illas se ambages, ex quibus expedire se omnino impossibile sit, incauti conjecerint. Plerique scilicet quia tribus linguis, Hebraïca, Graeca et Latina titulus crucis inscriptus fuit, tres solum illas in Liturgia celebranda usurpatas fuisse statuerunt. Hebraïca tamen lingua

« PoprzedniaDalej »