Obrazy na stronie
PDF
ePub

Frustra ex diversitate

impugnant Protestan

tes.

esset omnibus vetus et Apostolica forma, quae paucis verbis constabat, eam omnes secuti sunt, nec ab ea recesserunt: orationes quae inter sacra dicebantur, cum multae essent, selegerunt, novas etiam addiderunt, tandemque ne perturbalio inter fideles nasceretur, quasdam perscripserunt, et haec origo fuit diversitatis Liturgiarum. Ea porro non talis est, ac illa quam in Protestantibus merito culpant Catholici, immanis non verborum modo, sed rerum maxime necessariarum discrepantia: omnes enim Liturgiae Latinae, Graecae, Orientales, novae, veteres in unam sententiam, cultusque similitu– dinem conspirant, ut postea fusius demonstrabitur.

Quid enim tandem effecerunt superciliosi illi Critici, qui illas Orationum Liturgias omnes exploserunt, tanquam supposititias, recentes, et superstitiosas, nisi quod suam in rebus Ecclesiasticis infantiam prodiderunt? Nam dum particulas illorum officiorum ex diversis ritibus collectas, inter se comparant, ut insignior diversitas appareat, nihil egerunt, cum omnium sententia sit eadem. Stupent ad orationes pro mortuis; at illas commendat tanquam antiquissima Ecclesiarum disciplina consecratas Augustinus. At ordo non idem est: mirum sane argumentum : cum etiam nunc in Romana Ecclesia, ubi omnes Canonem Gregorianum sequuntur, Metropolitanae aut Episcopales Ecclesiae multae, celeberrima Monasteria, Ordines Religiosi integri, singularem Ritum Missae celebrandae conservent. Sed haec fuit prima conjuratorum adversus Romanam Ecclesiam tessera, ut ab ejus disciplina longissime recederent: et quamvis tot primi Reformatores ex sacris familiis fugitivi, Sacerdotioque initiati scire debuissent, quid in ea ex veteri instituto foret, atque adeo omni erroris suspicione careret; quid contra peccatum fuisset, atque adeo emendandum, non erat talis temporum illorum conditio, ut discrimen illud agnosci facile posset. Itaque si leviusculum aliquod discrimen animadvertebant inter veteres Liturgias et Missam Romanam, justum de Ecclesia Catholica triumphum agere sibi videbantur. Sic Mathias Flaccius Illyricus veterem Ordinem Missae jactabundus edidit, tanquam ad Romanae vulgaris contumeliam et destructionem; qui statim temeritatis et inscitiae poenas dedit, cum se ipse turpiter retexere, et exemplaria edita supprimere coactus fuerit. Nempe magna illa Ecclesiarum Reformatarum lumina tantum disciplinae Sacramentalis sciebant, quantum Missali vulgari continebatur, vix quidquam amplius. Neque negandum est, peritiorem illius disciplinae cognitionem Theologis nostris aeque de

fuisse: ex ea quippe longe facilius et efficacius refelli Novatores potuissent, quam argumentis Theologicis, quae subtilibus responsionibus eludi possunt; ut etiam sanctorum Patrum testimonia. At disciplinae perpetuo observatae ratio talis est, ut falsas interpretationes non admittat: et caeremoniae precibus Eucharisticis conjunctae earum sententiam ita determinant, nullus ut relinquatur ambiguitati locus.

CAPUT III.

Ostenditur veteres Liturgias Graecas et Orientales cum Latinis convenire et utrasque Apostolicae celebrandorum mysteriorum formae

in praecipuis capitibus respondere.

quis ex varietate rituum vel orationum, quae inter diver- Ex diversitate rituum sas Romanae Ecclesiae Liturgias animadvertitur, dum veteres cum Liturgiae vocari in suspicionem non posrecentioribus comparantur, aut ex ea, quae magis adhuc apparet, sunt. inter Gothica, Mosarabica, Gallicana, aut Ambrosiana officia, conaretur efficere, Occidentalem Ecclesiam Eucharistiae celebrandae certam nullam rationem habuisse, facile refelleretur. Quippe statim demonstraretur, orationes, si verbis differant, unius esse ejusdemque sententiae: in Canone, qui sacrae actionis pars est praecipua, maximam esse non modo sententiarum, sed verborum conformitatem ; fidem eamdem; ritus qui absque tali fide locum habere non possunt; tandem quidquid suspicionis injici contra unitatem disciplinae posset, ex antiquissima Ecclesiarum, quae diversis ritibus usae olim fuerunt, concordia evanesceret. Nota scilicet erat omnibus Episcopis et Sacerdotibus regula sacrorum mysteriorum, et si quid contra eam peccatum alicubi fuisset, non magis id tulissent, quam Cyprianus eorum novitatem, qui aquam vino non admiscebant; aut Caecilianus temeritatem Lucillae, quae pacis osculum, privato osculo quod ossi cujusdam martyris dabat, commutare ausa erat, aut Hydroparastatas, vel si qui alii contra receptas consuetudines, ritusque sacros peccabant. Fecerunt tamen id Protestantes, et quo quisque imperitior antiquitatum Ecclesiasticarum fuit, tanto securius innoxiam illam rituum varietatem calumniari aggressus est. Diximus de Missa Illy

Temere de vetustis

verunt, alii non item.

rici, quam Lutherani ipsi tam parum favere sibi ultro agnoverunt, ut eam suppresserint. Reliquas si consuluissent, vel eas solas quas edidit Pamelius, abjecissent procul dubio conjecturas omnes suas de Canonis hodierni et antiqui discrepantia, et veterem cum hodierna Ecclesia committere desiissent.

Scimus quosdam zelo, sed scientiae Ecclesiasticae vacuo, de Latinis Officiis judica- antiquis illis officiis parum commode judicasse, et mutata non pauca in novis editionibus. Fuit imo ante annos non ita multos vir summae dignitatis, literarum literatorumque fautor eximius, sed nihil minus quam Theologus, qui Missales Mosarabicos libros, quorum exemplaria rara jam erant, rarissimos effecerit, dum omnes quos conquirere poterat flammis absumeret, ratus eos scatere erroribus, quia Romanam Missam verbo tenus in illis non reperiebat. Sed talium hominum qualescumque fuerint judicia, neque cum veteris Ecclesiae, quae vetusta illa officia usurpavit, aut aliorum doctissimorum judi– ciis comparanda sunt, quales nuper fuerunt Cardinales Bona et Thomasius, qui eadem ediderunt et commendaverunt, succum Christianae primorum saeculorum Theologiae, et pietatis in illis agnoscentes. Hoc tamen argumento rarius aut forte nunquam, nisi admodum perfunctorie, usi sunt Protestantes; sive quod in Rituali Sacramentorum doctrina parum feliciter versati sunt, etiam doctissimi: sive quod illam esse opinionibus suis incommodam intellexerunt. In Graecis Liturgiis plus praesidii sibi fore nonnulli, cum existimarent, quod olim raro Catholici illarum testimoniis utebantur, eas tanquam Latinis plane contrarias aliquando laudaverunt: frequentius ut supposititias et futiles rejiciendas pertenderunt. At quod de Latinis diversi ritus mox dicebamus, Graecis omnibusque Orientalibus non minus convenit, quod jam est demonstrandum.

est.

Forma Liturgiae ce- Formam quae superius descripta est, antiquissimam et ubique lebrandae Apostolica servatam, veluti communem sacrorum legem, comparationis recte instituendae regulam haberi oportet, non quasi excogitatam Jacobi, Basilii, Chrysostomi aut aliorum ingeniis, sed divinam principemque legem, a Christo per Apostolos et eorum discipulos promulgatam. Istud extra controversiam esse debet, quandoquidem ex sola Scriptura sacra formam Evangelicam et Apostolicam designari non posse, fatentur ipsi Protestantes: Ecclesia illam habere se ex traditione Apostolica firmiter ubique et semper professa est. Habebant ergo primae Ecclesiae ab Apostolis fundatae formam Apostolicam, scilicet

ab Apostolis traditam: at quae forma Apostolica esse agnoscitur, eamdem Evangelicam quoque esse necesse est, cum traderent Apostoli, quod a Christo acceperant. Tot diversarum Coenae celebrandae formularum nulla Apostolica aut Evangelica eo solo argumento dici potest, quod unius archetypi tot inter se dissimilia exempla esse non possint. At in Liturgiis Graecis et Latinis veteribus et recentioribus manifesta est inter se similitudo et cum primaeva illa forma quam Apostolicam fuisse, ante Protestantium defectionem nemo dubitaverat; et ea per partes est explicanda.

Sacerdotes.

Convenientibus igitur Christianis praesidebant non quicumque, Ea per partes exsed quos лoστotas vocat Justinus Martyr; Episcopi scilicet vel plicatur. Sacerdotes: adeo ut absque illis commemoratio legitima Jesu Christi secundum ejus institutionem non fieret: idem semper et ubique, tam in Oriente quam in Occidente observatum est.

Vasa sacra, etiam dum persecutiones saevirent, ad sacrum mi- Vasa sacra. nisterium adhibita fuisse aurea et argentea, notissimum est ex Gestis purgationis Caeciliani, Prudentio et aliis.

Altaria quoque ut Thronum Christi, in magna veneratione fuisse, Altaria. neque ab aliis quam a Donatistis aut Arianis, vel Ethnicis eversa et profanata fuisse, ex Optato, Athanasio, et aliis aeque certum. Eadem si rebus Ecclesiae florentissimis, variis precibus, reliquiis martyrum et signo crucis consecrata sunt: nihil in Latina vel Graeca Ecclesia commissum est contra veterem disciplinam, quae ubique in Graecia et Oriente non minus adhuc viget, quam in Romana Ecclesia.

Vestes sacris ministeriis proprias gestare, dum Liturgia cele- Vestes sacrae. braretur, antiquissimi etiam moris est, quem Ecclesia Anglicana ex parte retinuit, totus Oriens religiosissime observat.

tiones et caeremoniae.

Praeparatoriae preces multae sunt et diversae in antiquis Li- Praeparatoriae oraturgiis; sententia semper eadem, nec de illis controversia moveri ulla potest; cum ex illis nonnullae selectae sunt, quae singulis officiis conjungerentur. Nec alia ratio est eorum quae posteriori disciplina instituta sunt, circa panis et vini praeparationem. Quamvis enim singulares ritus non habeamus antiquitus perscriptos, quos in omnibus Ecclesiis observatos deinde fuisse legimus, ut munde et diligenter praepararentur, quae in corpus et sanguinem Christi transmutanda credebant, nemo unquam praeter furiosos illos fanaticos existimavit, simplicitatem Evangelicam in eo consistere, ut e taberna panis et vinum peterentur, quod ne ad communem quidem cibum lautiores

Tomus I.

3

Lectio Scripturarum.

Sermones.

Cantus Psalmorum.

Orationes pro omnibus.

homines fieri vellent. An ab ea simplicitate Christus recessisse dicatur, quia ultimum Pascha institutionemque Eucharistiae celebraturus, qui ubi caput reclinaret non habebat, caenaculum grande stratum, apud hospitem quaesivit?

Lectio Scripturarum ut in Synaxibus Christianis facta fuit antiquitus, ita in omnibus Liturgiis praescribitur ex utroque Testa

mento.

Sermones ab Episcopis aut Presbyteris habitos de iisdem Scripturarum locis fuisse, quamvis in Liturgiis non praescribatur, probant tot quae ad nos pervenerunt sanctorum Patrum Homiliae. Graecis et Orientalibus solenne est, ut aliquas illarum lingua vulgari praelegant, cum pauci in tanta Ecclesiarum calamitate eam dicendi de rebus sacris facultatem habeant, quae in sacrarum scripturarum docto interprete requiritur.

Psalmorum cantus antiquissimus est, et ubique conservatus. Integros aliquot Graeci et Orientales canere solent; id etiam in vetustis officiis Latinis praescribitur. Quod si in hodiernis Missis versicnli tantum aliquot recitantur, id non ex antiqua disciplina est, quae etiam in solennibus quibusdam diebus integre subsistit: ut in Missa Dominicae Palmarum et in officiis Hebdomadae sanctae, ubi Psalmi integri decantantur.

Orationes de omnibus, et pro omnibus, ut Graeci et Orientales loquuntur, extant in Liturgiis omnibus, et illarum vetustas non omnium modo codicum, sed sanctorum Patrum testimoniis confirmatur. Haec omnia προπαρασκευαστικά sunt, ad fidelium consolationem et doctrinam, simulque decorem domus Dei, praeclare ab Apostolicis usque temporibus instituta, in quibus accusari nihil potest, nihil in Ecclesia Romana natum reperiri, quae tamen Protestantes penitus sustulerunt, paucis exceptis. Nam Psalmos retinuerunt, sed quos novo exemplo rhythmis plerumque inconcinnis deformaverunt: lectionem quoque Scripturarum: maxime vero sermones in quibus praecipuam religiosi cultus partem videntur constituisse, cum Liturgiae proprie dictae pars nunquam fuerint. Orationes quasdam adjungunt: sed Angli soli et Lutherani veteres illas Collectas servaverunt, plenas fidei et pietatis: quas Calvinistae aliis a se excogitatis commutaverunt, verbosis, ut plurimum novitatemque redolentibus: scilicet ut nihil commune haberent cum Romana Ecclesia, quae, ut ex vetustissimis

« PoprzedniaDalej »