Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

indulserunt, quarum nulla certis fundamentis nititur, pleraeque ne verisimilitudine quidem sustentantur; ut illa de Liturgia Chrysostomi, quod is non sit illius autor, sed Joannes alter ducentis annis posterior.

Orientalium porro Liturgiarum longe major neglectus fuit: compactae sunt enim, ut diximus cum aliis in Bibliotheca Patrum, vix lectae a Theologis, aut adductae in testimonium ad fidem Eucharistiae adversus Protestantes vindicandam; naevos multiplices quibus versiones obscurabantur, nemo animadvertit, et in ultima tandem amplissima Lugdunensi editione, quales ab initio prodierant, recusae sunt. Neque sane manum salutarem illis admovere facile erat: cum et rara forent exemplaria ad quas recenseri illas oportebat, obstaretque peregrinarum linguarum difficultas, eo gravior, quod stylus Ecclesiasticus vocibus et verbis multiplicibus abundat, quae frustra in Lexicis quaererentur, exiguumque foret in advenis Orientalibus subsidium.

Cum tamen adversus Catholicam de Eucharistia fidem declamare Claudius Carentoniensis coepit, inquisitum est diligentius in Orientales Liturgias, de quibus, ex quo editae fuerant, Theologi nostri verbum non fecerant: multo minus Protestantes, qui quam parum opinionibus suis faverent, ex solis versionibus satis perspiciebant. Duo tamen ex illorum numero insignes in literis viri, Josephus Scaliger et Claudius Salmasius, illarum cum laude meminerant, et antiquitatem commendaverant. Primus Codicem suum quo tres Aegyptiacae continebantur, ad Marcum Velserum miserat, is Romam ad Victorium Scialach Maronitam, qui eas Latine vertit. Eam versionem emendaverat locis in multis Scaliger, sed ita ut minutiora tantum peccata observaverit: quae majoris momenti erant praetermiserit, veteri stylo Ecclesiastico Graeco se illas interpretaturum pollicitus, quod nunquam praestitit. Neque ille interpretandi labor viro doctissimo tam facilis, quam existimabat fuisset: subactum enim in vetustis Ecclesiasticis officiis esse oportebat illum, qui id in

se susciperet, quorum levem omnino notitiam, etiam doctissimi Protestantes habere deprehenduntur. Inutilis quoque labor ille futurus fuisset, cum extarent Graece illae Liturgiae, quales a nobis tandem repertae sunt in Codice Regio. Quod si rerum Ecclesiasticarum, aeque ac humaniorum literarum peritus fuisset Scaliger, agnovisset, eam quae Marci nomine edita fuerat Liturgiam, annis uno et viginti, antequam ad Marcum Velserum scriberet, ex tribus, quas Codex suus continebat, unam esse.

Multis deinde annis elapsis Claudius Salmasius cum in Judicium Salmasii. exemplar aliud earumdem incidisset, mirifico commentario ex eadem, Catholicam de Transubstantiatione doctrinam impugnare aggressus est, qua de re dicetur in notis ad illam Liturgiam. Versione quoque mendosissima sua, quae textui Coptico et Arabico aeque contraria erat, abusus est in Tractatu de Transubstantiatione. Albertinus locum unum citavit ex Aethiopica Liturgia, quo insulsissime triumphat, quasi totius Christiani orbis consensus cum Calvinistis eo demonstraretur.

Cum igitur Claudius illum Christianorum Orientalium consensum cum Ecclesia Catholica circa fidem Transubstantiationis, et realis praesentiae confidentissime negasset, nec alia quam ex sordidis autoribus argumenta protulisset; de Liturgiis siluisset, in illis quaerendam Orientalium sententiam de Eucharistia visum est potius, quam ex incertis atque secum saepe pugnantibus, viatorum, aut scriptorum aliud agentium testimoniis.

[ocr errors]

In eas amplius in

quisitum occasione

quaestionis de Per

petuo consensu.

dius de illis pronunciaverit.

Prodierat tunc primum volumen, quo brevis Tractatus de Quam temere ClauPerpetuo fidei consensu circa Eucharistiam vindicabatur adversus Claudium, qui primo operi, quod tribus majoribus voluminibus, et Responso generali occasionem dedit, opposuerat Refutationem priorem suam. Habebat ille colorem quemdam scribendi proprium, simplicem ut videbatur, et inaffectatum, quo tantum effecit, ut non modo insignis apud suos Theologi laudem tulerit, sed sordere statim coeperint laboriosa Albertini et aliorum ejus symmystarum volumina, imo et multis Catholicis fucum fecerit.

b

Multos tamen fefellit.

Ex multorum codicum collatione exa

stitutum est.

Vix enim existimare quisquam potuisset hominem qui de Orientalium fide asseveranter affirmabat, ignoratam illis huc usque fuisse realis praesentiae, multo magis Transubstantiationis doctrinam: Eucharistiae adorationem, omniaque fidei quam tenemus consentanea: qui miserebatur adversariorum ignorantiae, temeritatemque eorum et malam fidem modeste deplorabat, ne primam quidem illarum Ecclesiarum, de quibus loquebatur, notitiam habuisse. At id certo agnosci poterat, ex sola quam dabat sectarum enumeratione, in qua plures ex una faciebat, nominabat alias, quae dudum perierunt, imperitiam denique summam suam illis in rebus perspicue demonstrabat.

Verum ea tunc fuit Theologiae ratio, ut pauci admodum hominis proterviam agnoscere, multo minus confutare possent. Quae vernacule scripta sunt, leguntur ab omnibus, et quamvis judicare de illis operibus ad religionem spectantibus non omnes facile queant, vix tamen ullus quin de illis recte judicare possit, dubitat. Inde factum, ut omnes prope qui in Calvinistica secta vivebant, Claudio non minus crediderint de Coptitis, Syris, Aethiopibus, Armenis falsissima quaeque affirmanti, quam ́ de aliis omnibus, quo in genere quanto quisque imperitior, aut illiteratior erat, tanto fuit ad omnia approbanda facilior. Imo quod saepe nimium experti sumus, non defuere inter Catholicos, qui frustra laborari in concilianda Orientalium doctrina cum nostra, temere existimarent: reliquos movebat non mediocriter adversarii confidentia.

Ea demum occasione coepi ante multos annos Liturgiis men Liturgiarum in- cognoscendis incumbere, cumque cura viri amplissimi Joannis Baptistae Colberti magnus Codicum Orientalium numerus in Bibliothecam Regiam delatus esset, multos quoque ipse in suam ex Oriente contulisset, tunc de Orientalium fide et disciplina cognoscenda sperari coeptum est. Neque sane spes fefellit, cum ex sequentibus voluminibus, quae ad hanc de Perpetuitate fidei controversiam agitandam scripta sunt a nostris Theologis,

illa de Orientalium consensu quaestio tam perspicue explicata sit, non modo ex illorum qui praecipuis Ecclesiis praesidebant, Episcopis et Sacerdotibus cujuscumque sectae, sed etiam ex Liturgiis, aliisque publicae autoritatis libris, ut confutatus Claudius nihil quod reponeret, habuerit.

manuscriptarum,

Cum librorum jam copia satis ampla suppeteret, quae- Orientalium praecumque ad Liturgias spectabant accuratius inspicere necesse fuit, sertim editarum et quia cum gravissimam merito judicemus esse illarum autoritatem, nihil speciosius opponere Protestantes poterant, quam illorum hominum judicia, qui de illis minus commode senserant, quae a multis eruditis inter Catholicos viris non modo rejecta non forent, sed approbata saepius et novis rationibus confirmata. Sed statim atque Liturgias attentius expendere coepimus, observavimus eos qui illas non nisi in versionibus legerant, de illis nullatenus debuisse judicare. De Graecis non loquimur, sed de Aegyptiacis, quarum summa antiquitas est, ususque a mille et centum annis in Ecclesia Alexandrina perpetuus. Aethiopicam quoque ex illis expressam expendere necesse fuit: tum alias Syriacas, quae ab Orthodoxis sive Melchitis, Nestorianis et Jacobitis usurparentur. Romae editas in Missali Chaldaico, ex prima inspectione, reformatas multis in locis esse constabat: Malabaricam multo magis. Cum porro Nestorianae Missae Codices et Jacobitarum complures inspexissemus, tum demum intelligere licuit, quam gravi testimonio tot Ecclesiarum a multis saeculis separatarum privata huc usque fuisset Ecclesia Catholica, quae in diversis illis Officiis omnium gentium linguis, unam veterem frustraque a Reformatoribus novitatis accusatam Eucharistiae fidem perspicue loqueretur.

Exinde consilium coepimus Liturgias Orientales, quaecumque haberi poterant interpretandi, quo in labore difficultates maximas superare necesse fuit. In Syriacis minus molestiae devorandum videbatur: non mediocris tamen illa fuit, cum plures longe quam in Missali Chaldaico editae fuerant, Liturgiae

b*

Earum nova interpretatio necessaria.

Praesertim Copti

carum.

Cur propriis linguis edere illas non potuimus.

reperirentur in Manuscriptis Codicibus: neque editis convenirent nomina quae in aliis occurrebant, quibus accedebat constans et perpetua interpolationis nota. In quaerenda vocum multarum usus Ecclesiastici significatione, nihil ex amplissimis lexicis etiam ineditis, subsidii erat, ut neque in advenis Orientalibus, quos studiose, sed sine fructu consulebamus. Rubricae in Codicibus rarae, aut nullae; virorum qui has literas Orientales excoluerunt etiam indigenarum, ut Abrahami Echellensis et Fausti Naironi, observationes incertae aut falsae. Verum tamen haec omnia superata cum arbitraremur, ad novas versiones adjecimus animum. Erat adhuc magis laborandum in Copticis Liturgiis, quarum dignitas et antiquitas etiam ab ipsis eruditis Protestantibus commendata fuerat. Nam Victorius Scialach Maronita, quo interprete illas Marcus Velserus Latine publicaverat, nulla Coptici textus habita ratione, solam versionem Arabicam expresserat, saepe parum feliciter. Novam ex Coptico exemplari qui promiserat Athanasius Kircherus, nunquam dedit. Itaque de nova alia cogitandum fuit, praesertim quod voces Ecclesiastici usus, quae in Scala Aegyptiaca explicatae sunt, cum multis aliis ejusdem linguae, nullius ad ritus intelligendos utilitatis esse possent. Ut enim ab aetate majoribus audivimus, saepius Abrahamus Echellensis, qui interpretando adhibitus fuerat, unicum, eumque satis mendosum codicem secutus cum esset, Arabicis solis intentus, sententiam pervertit, male legit et pejus interpre

tatus est.

Itaque cum novam versionem aggressus fuissem, eamque commentario explicassem, viris eruditissimis, atque inter caeteros praecipuo, nec satis unquam laudato Jacobo Benigno Bossueto Episcopo Meldensi, visum est, illarum Aegyptiacarum et reliquarum editionem procurari: quod etiam Illustrissimi Joannis Baptistae Colberti judicium fuit. Is autem sua quamque lingua edi volebat, duobusque circiter antequam letaliter decumberet mensibus, typos Syriacos, Arabicos et alios parari jusserat: sed

« PoprzedniaDalej »