Obrazy na stronie
PDF
ePub

dum quas Officia Sacramentalia omnia, quae Orientales Christiani a majoribus tradita conservabant, damnata impietatis, reformata, aut abolita sunt: quae censura non Orientales solum Ecclesias quae supersunt, sed antiquas communis traditionis testes, simul involvit.

fuit rerum Liturgicarum tractatio.

Difficilis sane erat accurata rerum Liturgicarum tractatio, Difficilis et invidiosa cum a restitutis in Europa humanioribus literis, haud mediocre tempus effluxerit, antequam linguae Graecae cognitio, et reliqua ex vetustis monumentis Ecclesiasticis subsidia, ad illustrandam Theologiam adhiberentur. Graecas et Hebraicas literas multi contemnebant, et si qui eas impensius colerent, a novitatis suspicione non erant immunes: unde Reuchlinus et Erasmus perpetua apud ejusmodi homines invidia flagraverunt, neque Romanorum ipsorum Pontificum amplissima testimonia, praesertim erga Erasmum jam senem et Protestantium conviciis laceratum, a calumnia eum vindicare potuerunt. Is porro cum Chrysostomi Liturgiam, qualis extabat in Codice qui illi ad manus fuit, Latine esset interpretatus, optime de Christiana Republica meruerat, cum sola tunc extaret Ambrosii Pelargi versio, inconcinna prorsus et barbara. Tanta erat nihilominus ea aetate rerum Ecclesiasticarum, maxime Liturgicarum obscuritas, ut paucissimi inde profecerint. Imo cum ex aliquot disputationibus quae Florentiae cum Graecis habitae fuerant, et ex Bessarionis opusculo, non modo lux nulla Graecis Ritibus affulsisset, sed inductae majores tenebrae: quod ad Orthodoxae fidei de Eucharistia confirmationem erat opportunissimum, non inutile modo, sed perniciosum judicatum est. Solus quantum adipisci legendo potuimus, plus vidit reliquis Georgius Cassander, qui in brevi, sed erudito scripto, quod Liturgica appellavit, ea solidioris doctrinae semina inspersit, ex quibus fructus longe maximi colligi potuissent, si imitatores habuisset.

Nihil tunc quod ad res Liturgicas spectaret editum fuerat, nisi Graecorum Ecclesiastici libri complures, Venetiis plerumque,

Liturgiae quando

primum editae.

[blocks in formation]

Joannes a Sancto

quot edidit.

ut usui forent in quotidianis Officiis, quique omnes ferme in Graeciam asportabantur, vixque nostris Theologis noti erant, cum inter eos paucissimi Graece scirent, et quidem mediocriter, adeo ut styli illius sacris ritibus proprii sententiam non facile assequerentur: multo minus rubricarum et scriptorum qui caeremonias exposuerant. Orientalium Liturgiarum nulla, praeter Aethiopicam generalem, et duas alias edita fuerat, cum versione satis inconcinna, et aliquot locis interpolata, ex qua de ritibus Aethiopum vix poterat pronunciari. Post annos aliquot Typis Regiis Lutetiae editae sunt Graece et Latine, Liturgiae S. Jacobi, S. Basilii, S. Joannis Chrysostomi, cum Missa Praesanctificatorum anno MDLX. qua editione nihil elegantius. Accesserunt opuscula sanctorum Patrum, aut recentiorum Graecorum varia, quae ad fidem Eucharistiae confirmandam, et illustrandam magnam autoritatem habebant. Verum etsi non contemnendam operam in Praefationibus et notis impendisset Claudius Sanctesius insignis illa aetate Theologus, ritibus nullam aut exiguam lucem attulit: quaestiones illas quarum origo ex quorumdam hominum adversus Graecos criminationibus, non aliunde quaerenda est, tractare Sanctesius, et qui eum secuti sunt videntur formidasse. Cabasilae et Marci Ephesii scripta ediderunt, circa agitatam in Concilio Florentino de verborum Christi ad consecrationem potestate quaestionem: sed eam ipsi attingere veriti, Bessarionis opus de Eucharistia conjunxerunt, quasi antidotum adversus Graecorum haeresin, neque ultra progressi sunt. Qui Parisiensem editionem eodem anno Antuerpiae minori forma, et Latine tantum renovaverunt, nihil addiderunt novi.

Editioni Parisiensi operam contulerat Joannes a S. Andrea inAndrea Liturgias ali- signis Ecclesiae Parisiensis Canonicus: is post annos viginti tres Liturgiam Marci Graecam edidit, ex apographo Guillelmi Sirleti Cardinalis doctissimi: nihil quoque praeter Latinam versionem adjunxit: notas nullas quae aut ritus, aut doctrinam explicarent, sed excerpta tantummodo ex Clementinarum Constitutionum libro 8.

Idem anno MDXCV. aliam Liturgiam edidit hoc titulo. Missa Apostolica seu divinum sacrificium S. Apostoli Petri, nec indicavit unde illam habuisset: subjunxit aliquot Willelmi Lindani notas, non jejunas modo et eruditionis vacuas, sed prorsus inutiles. Quid enim referebat Missam talem, cum nostra conciliandi laborem perdere, cum alteram istam opus esse privati alicujus esse constaret, qui ex Graeca et Latina illam arbitrio suo composuerat.

giam Basilii Syriacam.

Eodem prope tempore Andreas Masius vir Syriace doctis- Masius edidit Litursimus ediderat cujusdam Liturgiae Syriacae Basilio adscriptae Latinam versionem, cui praefationem addidit, in qua de illa sua, et Graeca ejusdem nominis conjecturas inseruit; quae multis fraudi fuerunt, ut alibi explicavimus, neque enim de Syriacis Liturgiis judicare recte poterat, qui unicam illam viderat. Tandem sub finem saeculi decimi sexti editae sunt Litur- Syriacae Liturgiae, giae Syriacae, titulo Missalis Chaldaici, Romae ad usum Maronitarum, sed valde interpolatae, neque Latine conversae: ut Armenorum vulgaris, sed cum versione. Paulo post Conimbricae Latine prodiit Missa Christianorum apud Indos, sed reformata multis in locis, autoritate Alexii Menesii Goensis Archiepi scopi, quae est communis Nestorianorum Liturgia: tandem Augustae-Vindelicorum versio trium Copticarum.

Omnes illae de quibus huc usque dictum est, Armenica excepta, in Bibliothecam Patrum translatae sunt. Verum in illa collectione ita versatus est Margarinus Bigneus, ut in Graecis Jacobi, Basilii, Chrysostomi et Marci, edita jam exemplaria typis describi curaverit: absque ulla cum Graecis codicibus comparatione, notis nullis, nulla multorum errorum quae in textum vel in versiones irrepserant, emendatione. Nec aliter in eo opere versatus est, quam fecisset diligens typographus, nisi quod de suo pluribus locis lectores admonuit, ut caute legerent ea ipsa verba, quae sanctissimi Ecclesiae Doctores ad altaria pronunciaverant, nullo florentissimarum Ecclesiarum scandalo.

etc.

Plures Liturgiae translatae in Bibl. Pa

trum.

De illis variae Criticorum sententiae.

In ritibus explican

praestitum.

Qui circa Liturgias illas Criticen exercuerunt suam duplicis ordinis fuerunt. Nam Catholici complures, quasi periret illarum autoritas, si Apostolicis, aut aliis viris sanctitate conspicuis abjudicarentur, titulos qualescumque forent, vindicandos susceperunt: et tamen in ipsis Liturgiis suspecta habuerunt non pauca, quasi a recentioribus inducta essent: aut ita sunt interpretati, ut vix ipsi sibi, tanta est inter eos diversitas, satisfacerent, multo minus Ecclesiae Catholicae adversariis, quorum maxime intererat, ut supposititiae et falsae haberentur: cum illos nimium premat illarum autoritas. Ita omnes Graecas editores primi, Baronius, Bellarminus et plures alii defendere aggressi sunt, prorsus infeliciter, plerumque ex Pseudepigraphis, aut conjecturis incertissimis. Inde accidit ut inter ipsos Catholicos viri non ineruditi, Liturgias illas omnes, aut suppositas esse, aut valde interpolatas, aut ab haereticis corruptas, aut tandem multis saeculis recentiores esse, quam vulgo creditum fuerat, Protestantibus concesserint. Reliquas multo magis aspernati sunt: turpissimum existimantes, agnoscere Basilii, ut exemplo utamur, Liturgiam Copticam, qui Graecam, ut noviter compositam rejicerent. Imo cum nonnullis diversitas Liturgiarum Basilii, Graecae, Copticae et Syriacae argumentum certissimum videretur, quo nullam illarum a Basilio scriptam esse constaret, omnes prope teterrimam de illis sententiam tulerunt, ut inutiles plane ad confirmandam ex Orientalium Ecclesiarum concordia Catholicam fidem efficerentur.

In tot vero Graecarum Liturgiarum editionibus, ut etiam dis vix quidquam olim versionum illarum quae Orientalibus propriae erant, nihil omnino annorum plusquam centum decursu, a quoquam praestitum fuit, quo ritus sacri exponerentur. Nam quae Claudius Sanctesius collegerat ex Chrysostomo, partes quasdam illustrabant, sed eas solas quae toti Ecclesiae communes, non magis ad Orientales quam ad Occidentales pertinebant. Rituum et totius disciplinae Eucharisticae talis erat obscuritas, ut verba ipsa non intelligerentur, quod ex primis versionibus manifestum est. Neque

magno adjumento fuit, Glossarium Meursii Graeco-Barbarum ad explicanda vocabula usus Ecclesiastici.

Tandem prodiit anno 1647. opus insigne Jacobi Goarii Primus eos feliciter ex Ordine Dominicano viri doctissimi, quo Graecorum Eucho- explicavit Goarius. logium illustravit, et Latine versum egregio commentario explicavit, in quo Basilii, Chrysostomique Liturgias, omniaque ad ritus Eucharisticos spectantia, quae obscurissima erant, in magna luce collocavit, nihil adeo ut hoc in genere aetas nostra viderit praestantius. Nam vulgares quae in manibus Graecorum erant, tum veteres editiones, multosque antiquissimos codices inter se comparavit, quibus textus emacularetur: cumque non modo in antiquitate Ecclesiastica versatissimus foret, sed hodiernae etiam disciplinae, cum in Graecia Missionibus operam dedisset, notitiam haberet non mediocrem, omnes qui aliquid hac in parte tentaverant longo intervallo superavit. Ante annos quatuor Isaacus Habertus Pontificale Graecorum ediderat plenum eruditionis reconditae, liberaeque a spinosae Theologiae salebris, inter quas vix agnosci potest Ecclesiasticae disciplinae traditio: atque illo in opere multa Liturgiis illustrandis utilia insperserat. Sed ulterius progressa est Goarii diligentia, adeo ut tot annorum decursu, nemo quidquam illius laboribus addiderit: omnes ex illis se profecisse agnoverint.

Nam

alii non eodem successu

Atque haec circa Liturgias Graecas praestita sunt a viris Pler que eruditis, praeter quae nihil prope in literas missum est, quod illis scripserunt. novarum rerum delectu, judiciove possit commendari. Protestantes omnes Rivetum secuti sunt, infelicem si quis unquam fuit veterum scriptorum. Criticum: et quod mirari satis nemo possit, multis Catholicis ejus censura non displicuit. Allatius de Jacobi Liturgia commentarium publicavit, quem probare nemo, nisi Rerum Liturgicarum imperitissimus queat, amplamque praebet Protestantibus illam et reliquas impugnandi materiam. Reliqui ubi de Graecis Liturgiis locuti sunt, aut aliena potius judicia quam sua perscripserunt, aut conjecturis

de

« PoprzedniaDalej »