Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]
[ocr errors]

drinorum Liturgiis.

LXXVI

[blocks in formation]

*

[blocks in formation]

PRAEFATI O.

QUAE

rem Liturgicam generatim spectant, atque adeo Operis consilium. non Orientali modo Ecclesiae, sed Occidentali etiam communia sunt, cum viri doctissimi fuse exposuerint, in hoc opere tractare non aggrediemur, verum ea sola quae ad Orientales proprie pertinent; quod ea ut plurimum intacta sint, summe tamen necessaria ad intelligendam veteris Ecclesiae cum nova, Occidentalisque cum Orientali, non interruptam ab Apostolicis temporibus in fide, disciplinaque Eucharistiae celebrandae concordiam. Itaque ad ea intelligenda, quae Orientalem sacrificii Evangelici formam constituunt, prius ea didicisse necesse est, quae totam illius oeconomiam continent, quae sunt et fuerunt semper omnibus Ecclesiis communia.

gicas explicaverunt.

Egregiam sane in ea sacrae doctrinae parte explicanda Quinam res Liturcontulit operam vir non tam dignitate, quam doctrina, morumque sanctitate conspicuus Cardinalis Joannes Bona, editis duobus Rerum Liturgicarum libris, eruditis et laboriosis, in quibus omnia prope quae hoc in genere optima sunt, accurate collegit, adeo ut illius diligentiam vix quidquam effugerit. Qui antea ut Jacobus Pamelius, idem argumentum tractaverant, etsi multa collegere, quae maximam antiquitatibus Liturgicis lucem afferunt, longe tamen abfuerunt a certa illa veri cognitione, sine qua frustra in illis explicandis laboratur: maxime vero quia plerique Graecae Ecclesiae disciplinam pro cognita habuerunt, cum ipsis incognita plane foret, Syrorum, Aegyptiorum, aliorumque Orientalium multo minus. Pamelius enim Graece parum sciebat:

a

Multos retardavit

Critices defectus.

Ut etiam disciplinae veteris ignoratio.

Nimia facilitas in

Genebrardus etsi linguarum Orientalium, Hebraicae in primis peritus, Officia sacra Orientalium nulla viderat: reliqui ne nominari quidem merentur.

Magno etiam, ne quid alicujus utilitatis hac in tractatione praestarent, illis impedimento fuit Critices accuratioris defectus, cum illi duo, dum Liturgiam Apostolicam designare satagunt, falsis veterum Pontificiarum Epistolarum Dionysii, Clementis aliorumque similium scriptorum testimoniis, omnia sua scripta oneraverint: certiora aut ignoraverint, aut neglexerint. Sed neque is qui primus Graecis ritibus explicandis laudabilem prae reliquis impendit operam Jacobus Goarius ex Dominicana familia, eo errore caruit: qui quidem si cum Graecis negotium sit, innoxius est, nam scriptorum illorum autoritas apud eos viget. Verum adversus Protestantes non inutiliter modo, sed etiam periculose talibus subsidiis pugnatum est: ea enim argumenta facile refellebant, cum veteres Liturgias, quasi non aliunde stabiliri posset illarum dignitas et autoritas, inter supposititia scripta rejici debere contenderent.

Accessit etiam, quod cum plerique veterem disciplinam non ex communi saeculorum omnium traditione, et continuatis Ecclesiarum exemplis, metiri vellent, sed ex sui temporis moribus et institutis, temere nimium quidquid a Latinae Ecclesiae consuetudine vel minimum recedebat, damnare non veriti sunt, qua ratione factum, ut traditionis perpetua successio abrupta videretur, neque ullum adversus communes hostes superesset in aeterna illius autoritate praesidium. Hinc natae sunt tot adversus Graecos accusationes, dum vix quidquam in illorum sacris caeremoniis a censura inofficiosissima intactum reliquerunt, etiam illi qui concordiae conciliandae causa in Orientem mittebantur: quibus exacerbati animi, in odium inexpiabile, quod luctuoso tandem schismati occasionem dedit, eruperunt.

Prodierunt deinde ex eorumdem hominum qui veterem damnanda Orientali disciplinam ignorabant, judiciis, ratae quaedam sententiae, secun

disciplina.

« PoprzedniaDalej »