Obrazy na stronie
PDF
ePub

Pag. 1125.

buunt, quem idcirco Paulusi, hoc est Paulinum appellant, ut videre est apud Abulbircat, eo capite in quo notitiam exhibet praecipuorum autorum qui Arabice extabant. Ejus meminit Ebnassalus, et omnes alii. Neque tamen ita insistunt doctrinae eodem in libro propositae, ut non diversas opiniones habeant de spirituum illorum beatorum ordinibus, et numero. Vulgo novem eorum ordines constituunt, juxta communem apud Theologos nostros Gregorii Papae sententiam: eamque sequitur Severus Episcopus Aschmoninensis, et ad eam refert parabolam de muliere habente drachmas decem, quarum una perdita hominem significabat. Sed idem Autor in eodem ipso Tractatu, qui est de Incarnatione Domini, centum Angelorum Ordines a Deo creatos fuisse scribit, quorum princeps erat Sabataniel, qui cum adversus supremam creatoris majestatem rebellasset, in tartarum praecipitatus, Sataniel, seu Satan dici coepit. Postea ovium parabolam, quarum nonaginta novem Angelos significant, una perdita hominem, de illis quoque spiritibus explicat. Ita pariter, Isa filius Zaraae, et plures alii, adeo liberam existimaverunt hujus de coelesti Hierarchia doctrinae expositionem. Omnes quoque, praeter communem apud Graecos et Latinos doctrinam, inter coelestes ordines singularem quemdam numerant tov 'Eygryógur, seu Vigilum, de quibus in Danielis Prophetia legitur: vocatur ille, de quo illic sermo est, quam vocem Syri sua in lingua retinuerunt, unde frequentior Vigilum apud eos, quam apud reliquos Christianos memoria, qui eorum rarius omnino meminerunt. De illis ordinibus multa protulit vir doctissimus Joannes Morinus in Notis ad Officia Ordinationis Syrorum ex Joanne Darensi, quem Autorem, ipsi ab Echellensi Abrahamo suppeditatum, recentiorem esse non dubitamus. Tamen communior omnino doctrina est, quod Ordines beatorum spirituum novem sint tantummodo, ut in praefatione Missae commemorantur, paulo ante hymnum triumphalem. In omnibus enim Liturgicis officiis, quae hanc orationem agnoscunt, recensentur eadem serie, ac in Latina Missa: aliorum mentio aut rarior, aut nulla. De Suricle, qui melius Uriel appellatur, frequens quoque memoria est in Orientalium Christianorum libris: ut ex ultima hac Oratione, et aliis quae in Horologio, aut reliquis precum libris occurrunt, animadvertere licet. Unus dicitur ex quatuor Archangelorum numero, in Euchologio Coptico ubi extat ad eum peculiaris oratio, quae sic incipit. Honoremus Surielem quartum inter Archangelos. Extat ejus imago in editione Aethiopica Novi Testamenti, cum hac inscriptione S. Uriel qui fuit cum Adamo et Eva quando egressi sunt de Paradiso. Ejus quoque Graeci meminerunt in variis orationibus, imo et Latinae Litaniae veteres multae, atque inter eas Karolinae editae a Viro Clarissimo Joanne Mabillonio Analectorum tomo 2. etsi dudum antea nomen Urielis in veneratione fuisse argumento sit lamina ejus cum aliorum Archangelorum nominibus reperta anno M. DXLIV. in sepulcro Mariae Augustae uxoris Honorii Imperatoris. Vide Notam V. C. Stephani Baluzii ad Capitularia: ubi ex Concilio Romano recenset diversa Angelorum nomina, quae usurpare deinde prohibitum fuit: quamvis Urielis nomen diutius perseveraverit. Reliqua obsoleverunt, nec eorum memoria perstitit

alibi, quam in superstitiosis damnatisque sortium et divinationum libellis, ubi frequentissima sunt. Ridiculos illos dico, Arbatelem et alios, qui editi sunt simul cum Agrippae occulta Philosophia: Claviculam Salomonis, cujus tot diversae editiones sunt quot exemplaria, praeter ineditos multos, qui barbara infinita Angelorum nomina repraesentant, atque inter eos Urielem vix unquam non recensent. Neque amulcrum aut anoréhoμa (Talismanos vocant) ferme occurrit, quod inscriptum non sit tali nomine. Communior tamen, ut supra diximus, apud omnes est vulgata de novem coelestium spirituum Ordinibus secundum Pauli doctrinam sententia, qui sub tribus classibus constituti sint. Amrus Mathaei filius Nestorianus. Doctores, et Testamenti novi Interpretes in eam sententiam conveniunt, quam ex B. Paulo Apostolo transtulit doctus ille et pius sacrarum literarum expositor S. Theodorus, species Angelorum novem esse, sub tribus ordinibus qui Dei nomen sanctificant in excelso, juxta mensuram donorum quibus cumulati sunt, etc. Ita juxta hanc Theologiam, Michael, Gabriel, Raphael, Ordinum suorum principes sunt; atque Uriel locum non habet.

Quatuor animalia incorporea, quorum memoria quoque fit in hac ipsa oratione, Angelos sublimioris ordinis esse Aegyptii Christiani existimant, eos nempe qui in Apocalypsi dicuntur sustinere thronum Dei, quos Ezechieli quoque per visionem oblatos fuisse credunt. Animalia sancta vocantur Angeli apud Judaeorum Theologos, juxta ordinum diversitatem, ut docet inter alios Moses Maimonides in Tractatu de fundamentis legis. Ad SS. quatuor animalia oratio extat in Euchologio Coptico, quae ita incipit. O sancta quatuor animalia incorporea, sustinentia thronum Dei, facie bovis, facie leonis, facie hominis, et facie aquilae, plena oculis ante et retro, sex alae uni, sex alae alteri, duabus tegentia facies suas, duabus pedes suos velantia, duabus volantia et dicentia, Sanctus, Sanctus, etc. Neque in orationibus constitit Coptitarum erga istos Angelos pietas aut superstitio: nam sub corum invocatione Ecclesiae aedificatae fuerunt. Unius prope Misram seu Cahiram veterem, et alterius quae Alexandriae a scriba quodam Divani Cheic Ebn Emin el Melik, meminit Abuselah Armenus. In Vita Tecla-haimanoth, qui ex Aegypto profectus sub Benjamino Patriarcha, in Aethiopiam venit, atque ibi pater extitit vitae Monasticae, legitur aedificatam in ea regione Ecclesiam, ejus hortatu, sub titulo quatuor animalium. Pari ratione invocant seniores viginti quatuor in Apocalypsi commemoratos, ad quos extat oratio singularis in Euchologio, in qua vocantur Sancti incorporei, Sacerdotes veritatis, Deo proximi, stantes coram solio ipsius, eumque incessanter laudantes die ac nocte, sedentes super sedes viginti quatuor, coronas habentes in capitibus, et thuribula aurea in manibus, plena thure exquisito, nempe orationibus sanctorum, qui sunt super terram, et eas offerentes agno' vero, etc. Tandem quod habetur de Angelo custode diei ipsius, consentit cum vulgatissima apud omnes doctrina, de custodia hominum per Angelos, quam exponunt, autoritatibusque Scripturae et SS. Patrum confirmant Autores superius laudati, sequentes hoc in argumento vetustissimam omnium Ecclesiarum

280

COMMENTARIUS AD LITURGIAM COPTICAM S. BASILII.

traditionem. Neque ea modo est Christianorum opinio, sed ipsi Muhamedani eam cum nonnullis aliis servaverunt, ut ex multis autorum, qui Alcoranum interpretati sunt locis, probari potest. Praecipue de illis agitur in Surata de spoliis, ubi Hucein Vahetz Commentator Persa famosus, unum cuilibet Angelum custodem assignatum ait, cum aliis quatuordecim, quorum septem misericordiae, septem infligendae poenae curam habent.

P. 27. et 28.

Lit. Bas. p. 50.

IN LITURGIAM COPTICAM

SANCTI GREGORII

NOTAE.

QUAE de istius et aliarum Liturgiarum Orientalium titulis dicta sunt in Dissertatione Generali; et in ea quae Copticas proprie spectat, repetere necesse non est. Illud tantum observari debet communi Coptitarum traditione illam secundam Liturgiam adscribi Gregorio Theologo in Aegyptiacis omnibus Codicibus et etiam in Graeco Bibliothecae Regiae; atque etiam eo nomine recenseri a Theologis, et Rituum interpretibus, ut in Constitutionibus Synodicis Gabrielis filii Tarik LXX. Patriarchae Alexandrini, articulo 26. Abuseba in Scientia Ecclesiastica cap. 85. Abulbircat, cap. 29. Ebnassalo Collectionis Canonum. cap. 12. et aliis.

Oratio veli.

Τοῦ καταπετάσματος in Graeca et in aliis Liturgiis: nempe quia non ad ipsum altare, sed solummodo in sanctuario, seu Bemate dicitur intra velum, quo secundum ritum Graecum, et Orientalem circumdantur. In Codice Graeco ejusdem Liturgiae, praemittuntur orationes aliquot quae in Copticis exemplaribus non occurrunt, quia re vera ad istam non pertinent, sed communis officii partes sunt aut dicuntur ad libitum. Prima absque titulo, praeparatoria est, Sacerdotis indignitatem suam profitentis, divinumque auxilium postulantis, ad inculpate celebrandum mysterium. Secunda dicenda praescribitur, postquam praeparatum fuerit altare, qualis ea est quam Basilii Coptica repraesentat, ejusdemque sententiae. Tertia quae ad Evangelium dicenda est, suo loco non est posita, sed adhibenda ad Liturgiam istam, quando legitur Evangelica lectio. Ea quae dicitur τοῦ καταπετάσματος, eadem est quae

occurrit in Graeca vulgata Basilii, cum exigua vocum diversitate. Quarta tandem ea est quae praemittitur in Codice Aegyptiaco: eam porro Codex Regius Graeco Arabicus propriam Aegyptiis fuisse significat, iis verbis Evzn άλλη καταπετάσματος παρ' Αιγυπτίοις. Hinc manifestum est, non multum sollicitos esse debere nos de titulis, quos vel Liturgiae vel singulae orationes habent; modo certum sit illas ex communi Ecclesiae thesauro esse depromtas, quod quidem de istis orationibus manifestum est: sunt enim iisdem prope verbis in Jacobi, Basilii, vel Chrysostomi Liturgiis. Unde Jacobitarum propriae non sunt, sed Ecclesiae, neque unius aut alterius, sed totius Ecclesiae Orientalis, cum reperiantur non modo in Constantinopolitana, quae Basilii est Chrysostomi Liturgiis utitur, sed in Hierosolymitana, et Alexandrina, quae Jacobi Marcique Liturgiis olim utebantur.

Sed offeram tibi Sacrificium hoc rationabile et incruentum.

In hac oratione, ut in multis aliis, quod semel monuisse sufficiet, mentio est sacrificii Eucharistici, non minus quam passim in Graecis Jacobi, Basilii, Chrysostomique Liturgiis, et Alexandrinis Graece extantibus, quidquid scripserint varii contentiosae Theologiae conscribillatores, qui praeter Chytracum et Rivetum nihil legerunt, ne ipsas quidem, quas impugnant Liturgias. Utuntur Graeci his potissimum vocibus, Loyıxǹ hargɛia, Ivoia, Toоsgood, Syri et Aethiopes vocibus ex Hebraica lingua deductis, Korban, et aliis. Argutari autem solent morosi illi Critici, ex etymologia linguarum Orientalium, quarum peritiam ubique jactant: adeoque Korban, aut similes negant significare Sacrificium. Haerent tamen in aliis vocibus, quae tn voig pressius respondent, qua Coptitae, ut multis aliis Graecis frequenter utuntur, ut sunt Syriaca nn et Arabica : Aegyptiaca quoque nativa. Illas porro voces omnes indifferenter usurpant Orientales. Dum vero incruentam vocant oblationem προςφορὰν et θυσίαν, quid intellexerint in obscuro non relinquunt. 4oyızýv, quae vox frequenter adhibetur, et quam Coptitae retinuerunt, spiritualem significat, per oppositionem ad corporeum : quamvis Syri et Arabes eam rigidius et ad literam interpretati sint. Sed in hac ut in multis, significatio determinatur ex stilo Ecclesiastico.

Oratio osculi pacis.

EADEM est quae in Graeco Alexandrino codice, et illam altera sequitur, quam Codex idem continet: non quod vulgo duae orationes ad osculum pacis dicerentur, sed quia una secundum dierum festorum diversitatem eligeretur, aut ad Sacerdotis arbitrium. Hic autem, ut in aliis, osculum pacis vocatur άoлάoués, quam vocem Aegyptii et Arabes suam fecerunt. Incipiunt porro Liturgiae singulares illae, non ab orationibus praeparatoriis, sed ab ea,

P. 26. 1. 2.

Ib. p. 26. l. 9.

P. 29. 1. 29.

quae Osculum pacis antecedit, cum reliqua ex communi officio peti soleant. Atque ab eo loco proprie loquendo incipit Anaphora, Oblatio seu sacra actio: unde in Graeco codice, ante orationem sequentem, quae Praefationi nostrae respondet, titulus hic adjicitur. Aox tns Toоsxоudis: quae verba Arabs interpres vertit, Initium Sacrificii. In quibusdam Copticis exemplaribus haec oratio osculi pacis Severo tribuitur, Antiocheno scilicet, quem Liturgiam scripsisse, communis Jacobitarum traditio est, et eam multi Syriaci Codices repraesentant, ex qua haec Oratio transferri potuit, ob arctissimam sedis Alexandrinae Jacobiticae cum Antiochena conjunctionem: singularemque Severi venerationem. Nam ejus duplex memoria fit, obitus scilicet, atque ejusdem adventus in Aegyptum, septima Toth, et secunda Paophi. Non tamen existimare quisquam debet ex illo titulo, Severum ullum Patriarcham Alexandrinum fuisse, quod Guido Fabricius Boderianus absque ulla autoritate omnibus prope persuasit, cum edidit Ritualem Baptismi librum, sub Severi Patriarchae Alexandrini nomine, cum nullus inter permultos, qui in Bibliothecis extant, Codicibus, hunc titulum praeferat. Nullus sane inter Jacobitas Severus Alexandrinam sedem tenuit: et lingua Syriaca, qua liber ille scriptus est, nunquam in sacris officiis usurpata apud Aegyptios fuit. In Liturgia Basilii Coptica quaedam oratio occurrit, quam codices manuscripti nonnulli Joanni Chrysostomo, alii Joanni Bostreno, sive Basorensi attribuunt. Primus ut communis Ecclesiarum doctor: alter ut in eadem qua Aegyptii Jacobitae secta, agnitus fuit: amboque diversa ratione talem apud eos autoritatem nacti sunt, ut orationes ex illorum Liturgiis in Copticas transferrentur.

Scribo opera mea secundum verba.

OBSCURUS locus, quem secundum sententiam Copticae versionis reddidimus, et quem Interpretes Arabes, tam istius codicis Coptici, quam Graeci, non videntur intellexisse. Graeca nullam obscuritatem habent. Tavīns μov τῆς ἐλευθερίας προςφέρω σοι τὰ σύμβολα· τοῖς φήμασί σου ἐπιγράφω τὰ Toάyuarα. Istius liberationis meae, (scilicet per salutarem Christi in carne dispensationem,) offero tibi Symbola: verbis tuis res adscribo. Haec igitur sententia est: offero tibi haec Symbola, seu elementa panis et vini, quae ex tuo, Christe, instituto, repraesentant passionem tuam, per quam a peccato aeternaque damnatione liberationem consecutus sum, faciens quod ipse jussisti res vero, sive effectum promissionis a te factae, quoties memoriam tui ita ageremus, non meis meritis, sed verbis tuis, quae mox recitanda sunt adscribo, ita ut ab illorum virtute et promissorum tuorum certitudine totum expectem. Arabs interpres cujus versio contextui adjuncta est in Codice Regio, ita vertit. Offero tibi Symbola liberationis meae in verbis tuis, designo praecepta tua: quia ultimam vocem videtur ita legisse, ut ex noάγματα fecerit προςάγματα. Compendia enim scripturae Graecis librariis me

« PoprzedniaDalej »