Obrazy na stronie
PDF
ePub

nexu, terra, aqua, aer, ignis : et terra quidem sicca A munia hominibus, et vos habetis; estque vobis cum

est et frigida, ignis siccus et calidus, aqua frigida et humida, aer calidus et humidus: et conveniunt quidem terra et ignis, ut sicca; terra vero et aqua, ut frigida: simili modo et reliqua elementa communione hac inter se sociantur. Hinc etiam nostra corpora proportione horum quatuor elementorum ex quatuor humoribus constant, sanguine, pituita, flava et atra bili; et sanguis quidem calidus et humidus, proportione respondet aeri : flava bilis calida et sicca, et proportione respondet igni: atra bilis sicca et frigida, et proportione respondet terræ: humor humidus et frigidus, et proportione respondet aquæ. Addam etiam ad majorem explanationem: Dominus rex et imperator est; sed et imperium vestrum præfulget omnibus, et dignitate præemines cum domina et imperatrice matre tua, vestroque nutui subditi omnes parent. Attamen homines estis, et definitione comprehendimini, quoniam omnis homo animal est rationale, mortale, mentis et scientiæ capax : et Petrus enim et Paulus, et cæteri homines camdem suscipiunt definitionem: hoc est, ea quæ sunt com

B

omnibus eadem natura communis. At vero Deus invisibilis, incomprehensibilis, investigabilis, incircumscriptus, impassibilis, immortalis, solus Rex regum, et Dominus dominantium, nulla aut cum angelis, aut cum hominibus, aut cum alia creatura communicatione est conjunctus. Ipse enim opifex, cuncta vero creata ipse providentia regit, reliqua omnia providentia reguntur. Extra igitur omnem creatam naturam est Deus: atque hac ratione nomen ipsius et incommunicabile. Idcirco et admirabilis Moyses peculiares tradidit litteras ad scribendum Dei nomen, quas ad alias voces non usurpabant. Quod si virtutes angelicæ, atque homines pii Deumque timentes participes Dei sunt, id ejus gratia, non natura habent. Cujus tu quoque fias particeps per bona opera. Et ipse imperium vestrum exaltet, et subvehat vos ad intelligenda et cogitanda quæ perducunt ad æternum ipsius regnum, miseratione sua et precibus sanctæ et immaculatæ dominæ nostræ Dei genitricis, omniumque sanctorum ejus. Amen.

CHRONOLOGIA SANCTI NICEPHORI

EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI

Anastasio Bibliothecario interprete

(Ex Bibliotheca veterum Patrum, sæc. ix.)

LECTORI.

Cum consensu omnium auctor hujus Chronologia S. Nicephorus Constantinopolitanus episcopus asseratur, quem ex cerlissimis auctoribus diem obiisse anno Domini 828 in annal. Eccles. tom. IX refertur, necessario dicendum Theodotum Cassiteram, Antonium, Joannem Syncellum, Methodium, Ignatium Eunuchum, qui post Nicephorum episcopi Constantinopolitani inferius in hac Chronologia recensentur, non a S. Nicephoro, sed ab Anastasio Bibliothecario, hujus Chronologia interprete, qui tempore Ignatii vivebat, adjectos fuisse.

In Christi nomine incipit Chronologia Tripartita ex beato Nicephoro Constantinopolitano in Lati num olim conversa per Anastasium apostolicæ sedis bibliothecarium, ad fidem Anast asiani exemplaris emendata et notis illustrats per Antonium Contium.

CAPUT PRIMUM.

PARS PRIMA.

(Anno mundi 236) Adam ætatis anno ducentesimo tricesimo genuit Seth, et postea vixit annis septingentis.

(435) Seth natus annos ducentos et quinque genuit Enos.

(625) Enos natus annos centum nonaginta genuit Cainam.

(795) Cainam natus annos centum septuaginta genuit Malaleel.

C (960) Malaleel natus annos centum sexaginta quinque genuit Jared.

(1122) Jared natus annos centum sexaginta duos genuit Enoch.

(1287) Enoch natus annos centum sexaginta quinque genuit Mathusala.

(1474) Mathusala natus annos centum octoginta septem genuit Lamech.

(1662) Lamech natus annos centum octoginta octo genuit Noe.

[ocr errors]

(2162) Noe natus annos quingentos genuit Sem, A Cham, Japhet.

(2262) Et vixit ad diluvium usque, annis centum. Anno sexcentesimo ætatis Noe factum est diluvium.

Anni universi ab Adam usque ad diluvium, secundum Septuaginta, sunt bis mille ducenti quadraginta duo. Quem numerum testimonium veritatis et veterum Ecclesiarum omnium traditio es comprobant.

A. CONTII NOTE CHRONOLOGICE.

AD CAP 1. Cum sine ulla capitum distinctione scriptus et editus esset Nicephorus, nos commodioris doctrinæ causa in certa capita dixtinximus, secundum vulgatam potissimum ætatum mundi divisionem ab origine ad diluvium, a diluvio ad Abraham, ab Abraham ad exitum de Egypto, et ita deinceps distinctis temporibus usque ad Christum et sequentia imperatorum tempora. Illud imprimis tenendum est, catholicam Ecclesiam, Orientalem pariter et Occidentalem, constanti et perpetua traditione in computatione temporum sequi longiorem et majorem annorum numerum, qui in editione Septuaginta In- B terpretum reperitur, non autem majorem, qui in Hebraicis voluminibus deprehenditur. Nam tametsi paulatim post Hieronymi tempora Ecclesiæ Occiden talis, relicta vetere Septuaginta editione, qua semper sola usa fuerat, editione præfati sanctissimi viri uti cœperit, Psalterium tamen et chronographiam ex illa vetere Septuaginta Interpretum editione mordicus retinuit, ut testantur Beda, Isidorus, auctor Fasciculi temporum, Hugo et alii passim auctores. Sed et argumentum hujus rei evidentissimum præbent tabulæ quæ quotannis in ecclesiis cathedralibus Franciæ cum cereo paschali publice proponuntur. Quare satis mirari non poss m hominum nostri temporis, et eorum qui chronologias scripserunt, vanitatem ac novandi studium qui omnem Septuaginta editionis auctoritatem longissime rejiciunt, et nihil nisi quod in Hebræis codicibus hodie legatur, rectum putant, et hac præjudicata opinione freti,nihil in libris Græcorum edendis aut transferendis non de- C pravant, ut ipsimetconfessi suntqui alterius Nicephori Historiamecclesiasticametalios ejusmodi libros translulerunt. Quibus omnibus explicata hac a nobis chronologia dabitur resipiscendi locus, et mecum fateri cogentur hanc esse certam et vulgatam totius Græciæ Ecclesiæ computationem,quæadunguem ei congruit quæ in Græcorum Horologio et Cyclo Paschali ibidem descripto notatur, et quam Cedrenus, Zonaras, Nicetas sexta generalis synodus, sequuntur, et (ut uno verbo utar) omnes Græci : qui cum frequentius per annos mundi tempora computent quam per annos Christi, sine fructu ab his leguntur qui hanc chronologiam ignorant. His præmissis, superest ut totam hanc chronologiæ partem suprascriptam ad editionem Cræcam Septuaginta, quæ hodie typis multifariam ditata exstat, et veterem Latina eorumdem Septuaginta, quæ non exstat, sed passim ab Augustino, Hieronymo et veteribus, in eorum libris citatur, expendamus. Sciendum igitur in primis est eam per omnia tam Græcæ quam Latinæ veteri translationi convenire, excepto illo articulo de Mathusala quem Nicephorus ait natum annos 187 genuisse Lamech; nam D. August. lib. v Civit. Dei, c. 10 et 14 et Hieronymus in Quæstionibus in Genesim; Isidorus item, et Novatianus Scotus, et Beda, annos duntaxat 167 ei tribui asseverant in editionc LXX Interpretum, a qua computatione Complutensis Græca editio duobus minus annis defuit, annos scilicet ei dans cen* Contius dum nimio studio Septuaginta Interpretum translationis chronologiam tuetur, non videt se incaute Hebraici fontis et vulgatæ editionis chronologiam labetactare, qnæ cum illa Septuaginta Interpretum perspicue pugnat. Et Patres corruptelam LXX. Interpretum exemplarium ingenue profitentur. Vide lib. de Antic. P. Thomæ Maluenda, theologie Dominicani, lib. 1, c. 14, 15, 16. EDIT.

tum sexaginta quinque. Sed Aldina Græca editio, ex qua postea processit et Germanica, 187 annos habet, ac proinde adamussim Nicephorianæ, computationi congruit. Nam Germanica editio Græco-Latina mirum est quanta oscitantia et negligentia, ne dicam inscitia et barbarie, contaminata sit; ut quæ in Græca columna consentiat Aldinæ, in Latina, Complutensi. Si quis autem in tanta diversitate et librariorum, ut ita dicam,ludibrio percontetur quid integrius putem placet sola Adelina hoc loco editio. Nam probabile est Græcos Patres, intellecta Augustini et Hieronymi et aliorum hac de re censura (qui omnes hunc articulum mendose apud LXX editium et ad Hebraicam lectionem emendandam arbitrati sunt), hoc loco pro 167 emendare non dubitasse 187, ut et Josephi Græca editio et Epiphanii in Pœnarium præfatio (licet misere innumeris passim corruptus sit) et præsens Nicephori editio testantur. Nihil igitur hic in isto articulo apud Nicephorum emendandum esse censeo ita enim fiet ut vitetur illa absurditas qua alioquin videretur Mathusala post diluvium mortuus, ut latius tracta D. Hieronymus in Hebraicis quæstionibus in Genesim. Sed his ita constitutis implacabilis exoritur pugna inter summam totius illius computationis et singulos numeros; iis enim non conveniet summa annorum 2242, quam colligit Nicephorus, sed ex collectione singulorum numerorum conficietur summa annorum bis 1262. Verum ita qnoque summam Nicephorianam emendendam censeo, neque novum est ut prior habeatur singulorum numerorum ratio, et ex eis summa emendetur, non ex summa singuli numeri. Sic etiam legi in manuscripta hac chronologia apud Anastasium. Bibliothecarium notavit et indicavit nobis doctissimus Pythæus, alias quoque numerorum varietates suggessit, sed eas tantum addere visum est, quæ probabili aliqua ratione nituntur, ne ancipitem lectorem teneremus, atque indicii moram ei ex tanta varietate injiceremus.

D

De diversa computatione secundum Hebræos.

Hebræi codices, qui et Latine a D. Hieronymo editi sunt et a plerisque postea recentibus, S. Pagnino ex aliis, et integro translati, ab Adam usque ad diluvium annos numerant 1656; quam solam esse veram computationem contendunt hodie quotquot ex litteris Hebræis litteras vel summo digito attigerunt, quibus Hieronymus forte suffragetur, suscepti semel laboris et propositi quo post tot Græcos interpretes, ipse ultimus, ex Hebræo in Latinum canonicam Scripturam transferre instituerit, tenax : sed non suffragatur Augustinus (de Civitate Dei, lib. xv, cap. 10, 11), qui ideo editionem et translationem Græcam Septuaginta non putat vitiosam quod certam habeat varietatis suæ constantiam. Qui a Judaica et Hebraica littera stant, aiunt falsos fuisse Septuaginta duos Interpretes, quod cap. v Genes. pro centum semper legerint ducentos; et Hieronymum quoque hujus sententiæ esse astruunt in Hebraicis quæstionibus in Genesim. Sed nec Latina Ecclesia nec Græca id unquam sibi persuadere potuit, ideo Septuaginta Interpretes utraque Ecclesia hucusque sequitur: Latina quidem meros putat, Græca vero ea adhibita unius loci emendatione, quam commemoravimus.

CAPUT II.

(Anno 2 post diluvium.)

Post diluvium anno secundo Sem, filius Noe, natus annos centum genuit Arphaxat.

(137) Arphaxat natus annos centum triginta quinque genuit Cainam.

(297) Cainam natus annos centum triginta genuit Sala.

(397) Sala natus annos centum triginta genuit

Heber.

(531) Heber natus annos centum triginta quatuor genuit Phalec.

(661) Phalec natus annos centum triginta genuit Rhagau.

A A diluvio autem usque ad Abraham anni mille octoginta duo.

Diebus autem Phalec dispertita fuit terra, ideo et B nomen Phalec Hebraica lingua partitionem significat. (Et hic ante patrem suum moritur.) Et tempore hujus, illa turris substructio cœpta; et ex uno antiqua sermone, variæ voces deductæ et diversarum linguarum sua cuique genti attributa fuit, ut sacræ litteræ docent.

(793) Rhagau, natus annos centum triginta duos genuit Seruch.

(929) Seruch natus annos centum triginta genuit Nachor.

(1002) Nachor natus annos septuaginta novem genuit Tharra.

(1072) Tharra natus annos septuaginta genuit Abraham.

CAPUT III

Abraham agens annum septuagesimum quintum dignus fuit oraculo divino et facta ipsi promissione a. A qua usque ad inter ex Ægypto, cujus dux fuit Moyses, sunt anni quadragenti triginta quemadmodum et Apostolus testatur inquiens: Testamentum Dei, lex post annos quadringentos triginta lata, non facit irritum ut oboleat promissionem (Gal. 111). Et ipse in Exodo concordat Moyses cum ait: Habitatio autem filiorum Israel qua habitaverunt in Ægypto et in terra Chanaam ipsi, et patres eorum, anni quadringenti triginta (Exod. XII). Hi autem per partes ita colliguntur.

Abraham natus annos centum genuit Isaac. Isaac natus annos sexaginta genuit Jacob. Jacob natus annus octoginta septem genuit Levi. Levi natus annos quadraginta quinque genuit Caath.

Caath natus annos sexaginta b tres genuit Amram. Amram natus annos septuaginta genuit Moysen. Moyses natus annos octoginta eduxit populum ex Ægypto.

Colliguntur universi a primo anno Abraham ad iter ex Ægypto anni quingenti quinque.

A diluvio vero anni mille quingenti octoginta septem.

Ab Adam vero secundum Septuaginta ter mille Universi ab Adam usque ad Abraham anni se- C octingenti vigenti novem. Secundum alios, ter mille cundum LXX sunt ter mille trecenti viginti quatuor

sexcenti nonaginta octo. CHRONOLOGICE.

CONTII NOTÆ AD CAP. II. Per omnia convenit superior computatio Græcæ editioni vulgatæ et Latinæ Septuaginta veterum translationi qua veteres usi sunt. Sola summa annorum tam a diluvio ad Abraham quam ab Adam ad Abraham specialibus numeris non congruit, sed pari quo antea jure summas ita emendare non verehor, ut ab Adam usque ad Abraham legantur anni 3335, a diluvio vero usque ad Abraham anni 1072. In hac sane computatione tanquam omnium certissima aquiescit hodie tota Orientalis Græcorum Ecclesia, videturqne ea computatio menti D. Augustini congruere, ut intelligitur ex lib. ejus de Civit. Dei, c. 10 et c. 16. Nam cum huic computationi Septuaginta Interpretum suffragetur divini Lucæ evangelista genealogia a Christo ad Adamum replicata, nefas duxit tam Græca quam Latina Ecclesia, D Hebraicam sequi numerationem ac non potius eam amplecti quæ ex Evangelio auctoritatem accipit. Eant nunc novi pseudochristiani et hebraizent molestissimi qui Judaica obstinatione et nuda litterarum atque apicum auctoritate freti, adversus divinam Septuaginta Interpretum translationem, et cum translatione cunctam prophetiam et Hebraicorum mendorum emendationem quotidie blasphemant. Nos in hac Nicephoriana chronographia acquiescemus, ac ne quis desperatione aut defatigatione diligentius in omnes omnino auctores inquirendi, id nos potius sumpsisse putet, quam post infinitam prope lectionem et opinionum varietatem certiorem veri fidem elegisse, septem diversas annorum ab Adam ad

Abraham varietates in brevem canonem subduxi.
Anni ab Adam usque ad Abraham.

1. Secundum vulgatam editionem sancti Hieronymi cx Hebræo. - 1948.

2. Secundum Judæos, qui ad complendum quadragesimum nonum jubilæum, et quinquagesimum inchoandum, duos amplius annos addunt, ut ait Eusebius. 1930.

3. Secundum editionem Hebraicam, sola illi inserta ex Lucæ Evangelio Cainam generatione cum suis 130 annis, ut Marianus maluit. - 2478.

4. Secundum meram editionem septuaginta, nec eo quam diximus modo emendatam.-3314. 5. Secundun editionem Septuaginta, ab Origene sub obelis astericisque editam, ubi expungitur Cainam. – 3484.

6. Secnndum propriam opinionem sancti Augustini viginti quidem amplius annos Mathusalæ cum genuit Lamech, addentis, sed Lamecho postea cum genuit Noam; sex annos detrahenis. 3328.

[ocr errors]

7, Secundum Aldinam Septuaginta Interpretum editionem, quam Nicephorus hic confirmat esse recte emendatam et omnis Græcorum Ecclesia. 3331. AD CAP. III.- Ex singulis numeris cuique personæ ascriptis (qui et in editione tam Hebraica quam Septuaginta hoc loco non discrepant, recte colligitur summa quingentorum quinque annorum; sed singulæ annorum particularessummæ singulis attributæ, ex disertis Scripturæ verbis non ita confirmantur, ut EJUSDEM NOTE HISTORICE.

Sic vertit Hieronymus in Chronicis Eusebianis.

b Alias, Caath enim natus annos 60 sed mendose.

[blocks in formation]

hæ quas subjiciam, quibusque sum usus in Chronicis Canonibus Codici Justinianeo a me adjectis. Abraham natus annos 100 genuit Isaac, ut dicitur Genes. cap. XI. Isaac natus annos 60 genuit Jacob, ut etiam diserte dicitur Gen. c. xxv. Jacob natus annos 94 genuit Joseph; quod tametsi disertis verbis in Genesi non scribitur, tamen necessaria subductione ex iis quæ ibi diserte astruuntur colligitur hoc modo. Joseph cum Pharaoni somnium aperit, est annorum triginta, ut ibi dicitur c. XLI. Idem Joseph cum per fratres patrem accersit, est annorum triginta novem; erat quippe tum annus secundus fertilitatis, et consequenter nonus ab exposito somnio, Gen, XLV. Porro eodem illo anno secundo fertilitatis, Jacob delatus in Ægyptum Pharaoni respondet se annum agere 130 Genes. c. XLVII. Subducamus igitur illos 39 annos Josephi de ætate Jacob, restabunt unus et nonaginta anni quos agebat Jacob cum genuit Joseph. Joseph vixit annos centum decem, Gen. cap. ult. Post mortem Joseph Israelitæ dura servitute oppressi sunt ab Ægyptiis per annos centum quadraginta quatuor, quod non directa sed subductitia ratione ex sacra Scriptura probatur. Exod. c. XII dicitur Israel habitasse in Ægypto, et in terra Chanaam (quod recte addunt supplendo, Septuaginta Interpretes) ann. 430. Subduc ergo ex hac summa annos 361 quos a nativitate Abrahæ usque ad mortem Joseph computavimus, restabunt anni 144 quibus Israelitas Egyptiis servivisse consequens est.

C

His præcognitis, summas collectiones jam ex superioribus mendis depravatas ita emendabimus: Ab D Adam usque ad exitum de Ægypto anni 3839; a diluvio usque exitum de Egypto, 1577.

Illa autem verba Nicephori postrema. Secundum alios 3698, sic apud Anastasium legi judicatum est, anni 3829, ut scilicet eorum computationem intelligat qui nihil ad annos supra ascriptos Mathusalæ addunt, qui tamen etiam decem annis a Nicephoro deficient, si etiam ita emendetur: sed eorum computationem non magni facit Nicephorus.

Nunc invitus (ut ingenue fateor) facio ut recentiorem quorumdam theologorum novam et a veteribus haud scio an tentatam, dissensionem attingam, inter quos est Augustinus Steuchius, et hujus temporis doctissimus et religiosissimus quidam theologus, cujus in mentem id venire potuisse vehementer mi

EJUSDEM NOTÆ

a Hunc vocat Isidorus Abessam; Clemens vero 4 Stromat., Abatthan.

David regnavit annis quadraginta.

Universi ab exitu Israel ex Ægypto ad David usque et una cum hujus regni tempore, sunt anni sexcenti triginta.

CHRONOLOGICÆ.

ror. Aiunt igitur omnes, qui hodie temporum rati o nem sese Bibliis subducere aiunt, Israelitas mansisse in Ægypto annos duntaxat 210, quos nostram Chronologiam Lutetiæ cum Codice Justiniani excusam non legisse probabile est (contempsisse enim non puto, ne quid addam amplius). Nam eos mansisse in Egypto annos 140 ibidem uti et hoc loco scripsimus. Scribunt autem atque affirmant Israelitas in Ægypto mansisse annos 430, persuasi auctoritate Genes. XVII, ubi prædicitur Abrahæ semen 400 annis serviturum, non ut illi citant, in Ægypto, sed in terra, non sua, et eos qui minus tempus ascribunt, sequi commentum Rabinorum. Equidem sancte affirmare ausim nihil me vel tantillum Rabinis credere (qui utinam idem de se affirment), sed et iis argumentis duci quæ Eusebius, Nicephorus, Paulus ad Galatas c. III, Moses Exod. XII, ex fide Septuaginta Interpretum protulerunt, assentientibus illis Patrihus Græcis et Latinis omnibus. Sane illorum, opinio (vere dico opinionem, non sententiam) consistere non potest, quia tres tantum generationes in Ægypto fuerunt, nempe Caath qui vixit annos 133. Exod. vi; Amram, qui vixit ibidem annos 137. Genes. vi, et Moses qui 80 fuit annorum cum eduxit populum: unde constat annos 430 confici non posse, nec in re tam evidenti majorem probationem reqniri : legant Bedam nobiscum sentientem libro de Natura rerum. AD CAP. IV. Superior computatio tota confirmatur disertis libri Judicum verbis: sive Hebræos codices et ex his conversos sequare, sive Græcos et ex his etiam conversos, exceptis duntaxat 27 illis annis, qui Josue, et 33 qui senioribus tribuuntur hoc loco a Nicephoro. Seniorum quidem gubernationi aliquod tempus longum tribuendum esse innuit Scriptura, dum ait post mortem Jesu seniores vixisse longo tempore, qui viderant omnia opera Domini Magna que fecerat cum Israel, donec suscitavit Dominus Judices qui liberarent eos, Judic. II; et quod cap. I ejusdem libri Judicum dicitur, tribum Juda bellum administrasse ex oraculo Dei, videntur intelligendi illi seniores tribus Judæ, ut Caleb, etc. Cæterum collectionis summa 630 annorum recte ex singulis summis collecta est.

[ocr errors]

Et hactenus quidem aut nihil aut non multum discrepat a Græcorum chronographia, Latinæ Ecclesiæ traditio et computatio. Sed in hac annorum HISTORICÆ.

b Eusebius testatur.

c Seu Philisthiim, ut in Anastasii libro.

CAPUT V.

Salomon regnavit annis quadraginta.
Roboam annis septemdecim.

A Abia annis tribus.
Asa annis duodecim.

A. CONTII NOTÆ computatione ab exitu de Ægypto usque ad Salomonis regni annum primum vehementer dissentit; sequitur enim Eusebii computationem, quam Augustinus, Orosius, Isidorus, Beda et omnes Latini Patres amplexi sunt, et plerique etiam Græci: quæ computatio Eusebiana, nostra hac Nicephoriana, quam explicandam suscepimus, multo est brevior. In causa hæc sunt primum, nullum tempus separatim tribuit Eusebius seniorum gubernationi, deinde Ailon cum suis decem annis in totum expunxit, quod is in Septuaginta Interpretum editione, deesse: editione, inquam, illa mera quæ in Cæsariensi bibliotheca exstabat: nam is postea additus est in vulgata editione : quæ, ut pluribus locis docet Hie- B ronymus, non est mera Interpretum Septuaginta. Postremo annos omnes quibus Israelitæ servivisse scribuntur alienigenis, in præfato Judicum libro confundit cum sequentium judicum annis, nec separatim recenset, potiorem habens ac de re Judæorum traditionem, quæ (ut testatur ipse) astruit illos annos contineri in sequentium judicum annis, nec debere separatim computari.

Sed credibile est Græcos Patres procedente postea tempore (quod omnia vel revelat, vel in melius commutandi occasionem affert) maluisse numerare illos annos per se ac separatim, quia periculosum sit contra diserta Scripturæ verba repugnantem illis Judaicam traditionem potius admittere, ac præterea Ailon expungere qui habeatur in Hebræis codicibus, et nullum tempus seniorum gubernationi tribuere; unde tamen illos 33 annos illi tribuendos præcise collegerint, ingenue fateor nondum mihi liquere. Eusebium movit idem quod Judæos ut suam traditionem obtruderent, quia III lib. Reg, cap. vi in principio scriptum est his verbis. Et factum est in octogesimo et quadringentesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Ægypti, anno quarto, in mense secundo regnante rege Salomone super Israel et ædificavit domum Domino; sic enim et in Hebræo et in Græco habetur editionis Complutensis, et ita in utrisque codicibus legit Eusebius; perperam igitur in Aldina et Germanica editione habentur anni duntaxat 460; movit, inquam, Judæos et Eusebium hæc libri Regum auctoritas; quæ si vera est, illa libri Judicum auctoritas corruet, nisi ita annos in eo sigillatim numeratos breviemus, et annos servitutis cum annis judicum confundamus. Non est meum tantam componere controversiam. Si quid tamen mihi juris esset, quod mihi non arrogo, sed totum me judicio Ecclesiæ permitto, dicerem illum forte locum libri Regum non de priore exitu de Egypto, sed de postremo accipi posse; nam nec psal. cxIII: In exitu Israel de Egypto, de priore exitu accipitur, cum ibi dicitur Jordanem conversum fuisse retrorsum; sed pro Nicephoro et his qui majorem libri Judicum numerum sequuntur, multa etiam dici in contrarium possunt, quod ex summa quadam annorum collectione non sunt speciales numeri corrigendi aut confundendi, quia plus valent multa specialia et distincte scriptá quam una et sola summa universim collecta, in qua facilius labi potuerunt librarii: deniqué non oportet vim facere verbis, fieri autem vis videtur per illam Judaicam traditionem præterea ut illa auctoritate lib. II Regum pugnant, ita nos S. apostoli traditione tuebimur scribentis Act. XIII a morte Moysis usque ad Samuelem annos esse quadringentos quinquaginta, quæ verba nefarie quidam emendare conati sunt, quos indignos qui nominentur existimo. Cæterum ne quis putet ita Eusebium minorem illum numerum mordicus sequi voluisse,

C

D

Josaphat annis viginti quinque. His temporibus flo-
CHRONOLOGICÆ.

ut hunc majorem omnino rejiceret, verba ejusdem ascribam, quibus videtur cuique liberam electionem alterutrius permittere. Sic igitur in præfatione Chronicorum canonum ait interprete Hieronymo : A Moyse usque ad Salomonem et primam templi ædificationem anni sunt quadringenti septuaginta novem secundum minorem numerum tamen quem tertius Regnorum liber continet; nam juxta volumen Judicum supputantur anni sexcenti. Hæc Eusebius. Hunc ergo majorem numerum libri Judicum sequitur hoc loco Nicephorus patriarcha CP. ut et Clemens Stromateus in Stromatibus, ac denique tota Græca Ecclesia, et synodus sexta in Trullo, cum canone 3 decretorum suorum numerat annum tunc decurrentem 6499, qui numerus constare non poterit, nisi et majorem numerum editionis Septuaginta, et longiorem quoque supputationem libri Judicum sequamur. Sed et Horologium Græcorum, Venetiis impressum anno 1535, eamdem prorsus rationem et supputationem sequitur cyclo Paschali ibidem adnexo. Qui igitur Græcorum ecclesiasticas res, consilia, leges, basilicas, historias, cum fructu et ratione temporum legere volunt, hanc chronologiam quasi ducem sequantur necesse est. Ne quid tamen a nobis desiderari possit Eusebianam quoque illam minorem supputationem subjecimus, quam scilicet D. Augustinus, Orosius, Isidorus, Beda, Fasciculus temporum, computus ecclesiasticus, tota denique Latinorum Ecclesia in qua sumus alteri videtur prætulisse.

Secundum Eusebium.

Moses præfuit in deserto annis 40.
Josue Nave annis 7.

Othoniel annis 40.

Aod annis 80.
Debbora annis 40.
Gedeon annis 40.

Abimelech annis 40.
Thola annis 3.
Jair annis 23.
Jephte annis 67

(Elon omittitur ab Eusebio ut ante monui.)
Eusebon annis 1.

Labdon annis 8.

Samson annis 20.

Heli annis 40.

Samuel et Saul annis 40.

David annis 40.

Salomon ante templi ædificationem annis 4. Summa anni 480 ab origine mundi 4300.

Porro si hos sexcentos triginta annos quos colligit Nicephorus addiderimus annis 5839, quos ab Adam usque ad exitum de Egypto collegeramus, fient anni ab Adam usque ad initium regni Salomonis 4469.

Judæi, inter quos Eusebius et ex recentioribus nostri temporis plerique, imo et universi, præsertim Latini, totam computationem libri Judicum mire depravant suis traditionibus et violentis atque absurdis interpretationibus, ut numeratur in Cnronologia Parisiis impressa 1567, in duos libros distincta. Quæ enim absurditas est a morte Josue usque ad mortem primi judicis Othonielis annos duntaxat 40 numerare, cum dicat Scriptura I et II Judicum servivisse Israelem Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et noverant omnia opera Domini, donec surrexit nova generatio quæ non noverat opera Domini quæ fecerat, et quæ generatio fecit malum et servit

« PoprzedniaDalej »