Obrazy na stronie
PDF
ePub

et divinæ misericordissimæque providentiæ consi- A Ignatio credidit: oportebat enim eum, qui multis

lium atque judicium, quantum ad capacitatem nostram attinet, Est igitura nobis editum et sancitum de negotiis quæ nunc mota sunt, ut omnimodis obsequantur et obediant definitionibus et decretis beatissimi papæ Nicolai omnes homines; quibus et nos favemus et concordamus, nimirum qui multum ante ipsorum lectionem, et cognitionem, eadem et excogitavimus ac a judicavimus, et prædicavimus.

CAP. I. Ergo sanctissimus quidem patriarcha Ignatius sit beneplacito Dei Patris, et gratia Domini nostri Jesu Christi, et operatione sanctissimi Spiritus, ratus et stabilis in throno suo, a nemine molestiam sustinens, vel coercitus a propria archierarchica dignitate, atque honore, dirigens verbum veritatis.

CAP. II. Episcopi autem, et presbyteri, ac diaconi, seu cujuscunque ordinis clerici, quotquot post iniquam depositionem sanctissimi et comministri Ignatii discesserunt a Photio, et idcirco a suis sedibus sunt remoti, ac depositioni submissi, isti suas recipiant sedes ad fungendum incunctanter sacerdotio, nullatenus aliunde prohibiti: qui enim pro veritate privati sunt iis quæ possederant, non solum illorum, unde ceciderunt, digni sunt esse participes, verum etiam aliorum, quorum quæque possint recompensare digna prioribus afflictionibus.

difficultatibus pro creditia sibi divinitus Ecclesia tentatus fuerat, portionem aliquam liberalitatis in admissione sacerdotum percipere.

CAP. IV. Photium autem, quemadmodum beatus Nicolaus de illo decrevit, alienum modis omnibus existimamus ab omni sacerdotali dignitate, operatione ac nomine usquam pernullum c modum vel tempus accepturum locum satisfactionis: sed et anathemati transmittimus, nisi forte obedierit synodicæ judicationi papæ Nicolai, et sententiam nostram susceperit.

CAP. V. Gregorius præterea Syracusanus, ut ante depositus et ante damnatus a nobis, etiam ita deputatur depositus et condemnatus: non enim ut B contrarii justi decreti venimus, sed ut æquorum et a Patribus traditorum canonum et sanctionum confirmatores pariter et fautores. Qui vero seducti sunt, et a Photio manus impositionem susceperint, tanquam malis operationibus ejus cooperantes et faventes, atque condecernentes effecti, omni sacerdotio judicantur indigni, sicuti et papa Nicolaus adversus eos synodice promulgavit,

C

CAP. III. Qui vero beati Methodii et sanctissimi Ignatii manus impositionem habent episcopi, vel presbyteri, vel diaconi, aut cujuscunque ordinis clerici, et usque in finem cum Photio sacerdotio fungi passi sunt, in repulsione autem ejusdem Photii ad Dei sanctam et catholicam atque apostolicam Ecclesiam concurrerunt, et nunc usque ad terminationem sanctæ synodi concurrere festinaverunt, nec hos communis omnium Christianorum amatrix filiorum Ecclesia mater avertit, sed sinibus recipiet, materno more circa natos benignitate succensa, et votum incessabile (alias, miserabiliter) monstrans, b epitimiis, ut par est, sanctissimi patriarchæ Ignatii, quæ ipse voluerit, hos adoptans et placate suscipiens. Nam beati termini papa Nicolaus in Photio, et in manus impositione ejus sola, et in Syracusano Gregorio dedit definitivam damnationem. In reliquis autem prænominatis duabus consecrationibus potestatem sanctissimo patriarchæ D

a Judicavimus. Judicavimus eo sensu dicunt, quo Apostolus dicit: Non judicavi me scire nisi Christum, et hunc crucifixum (I Cor. 11): judicavimus tamen dicunt, non promulgavimus. Hoc enim post Romanorum adventum et definitionem egere: nam antea privatim tantnm quod sic esset judicandum quibusdam significabant. EDIT. EAD.

b Epitimiis. Multi quidem increpationes interpretantur, sed isto et multis in locis pro pœnis ponuntur quas Ecclesia unicuique pro qualitate culparum præcipit observandas, ut puta jejunia, fletum, abstinentiam ciborum, genuflexiones, et his similia. EDIT. EAD.

c Forte nusquam per ullum.

d Forte redundat verbum dicimus.

PATROL. CXXIX.

e

CAP. VI Hæc itaque a nobis ita et edita sunt, et decreta, et Dei nutu dicimus d, fideliteret præscripta sunt; hæc et dicimus et prædicamus, atque vobis scripto commendamus ; et hæc omnes conservare de, liberamus quotquot Christi vocatione censentur; et nobiscum affatur, et monet Jacobus frater Dominiprimusque summus sacerdos et præsul Jerusalem civitatis sanctæ ; ex magna quoque Antiochia, ubi Christi hæreditas celebratissim m cognomen explevit, Petrusque ibidem primus sacerdotio functus est, deinde Ignatius Deifer, et hujus successor, hæc conservare debere, ac nullam prævaricationem prædictorum præsumere 8, ne omnejus Ecclesiæ reprobare inveniamini, neque enim modicum est quod pene modicum est. Nam et qui omnem servaverit legem, in uno autem offendat, factus est omnium reus (Jac, 11). Quis quis ergo a notitia præceptorum beatissimi papæ Nicolai, et hoc se h judicio nostro ausus fuerit reprobare aliquid eorum quæ hic proferuntur, vel molestiam inferre auditibus potentum ad alicujus reprobationem, vel receperit hujusmodi, iste, quisquis sit, sive sacerdos, sive laicus, sive quicunque monachus, sive cujusvis ordinis clericatus, anathe

e Primus sacerdotio. Nota quia non dicitur primum, sed primus; nam primum a Christo pontificatum suscepit, qui postea primus episcopus Antiochiæ præsedit. EDIT. EAD.

f Ignatius Deifer. Tradunt Græci quod parvulus quem Dominus advocatum statuit in medio, dicens: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut hic parvulus (Matth. xvIII), etc., iste Ignatius fuit, et idcirco hunc Deiferum nuncupent: unde nec apostoli ausi fuerint ei, cum ad Ecclesiæ præsulatum promoveretur, amplius manus imponere, nimirum quem ore Dei laudatum et ipsius tactu sanctificatum cognoverint. FDIT. EAD.

Subauditur affatur et monet. h Forte se redundat.

ma sit a Patre, et Filio, et Spiritu sancto, et privatus A quemadmodum audistis. Honorabilissimi vicarii gloria Dei, et hæres æterni tormenti et cohæres diaboli, atque alienatus a Christianorum gratia, tanquam qui irridet Christi veri Dei nostri munificentiam, aquam dedit sacerdotibus, dicens: Quemcunque ligaveritis super terram, erit ligatus et in cœlis: et quemcunque solveritis super terram, erit solutus et in cælis (Matth. XVI). Qui enim verax esse Christi verbum existimat et annuntiat, creditque quod ea quæ super terram ligata sunt, ligentur et in cœlis et quæ super terram soluta sunt, solvantur et in cœlis; quæ a sacerdotibus ligata sunt, quomodo putas, audebit solvere, et [forte soluta] solutum ligare? Manifestum est ergo, quod Deum contemnens, hujusmodi et divinum magisterium irridens, et honoranda præcepta reprobans, justam non effugiat pœnam. Cum his autem B subsequetur et alia quædam valde difficilis et cita commotio: at vero si reprobaverit saltem unum ex his quæ hic scripta sunt, et a beato papa Nicolao ante judicata, fiet æstus in ecclesia vestra continuus, et simultas ecclesiasticorum negotiorum, ita ut nunquam videri possit in ecclesia quilibet ordo. Ubi enim est utique concursus omnis patriarchalis throni, et ut idipsum dicatur omnis sacrati catalogi; si diabolico consilio ambiguitatem quis habeat, difficile profecto erit, ut aliquando firmitatem vel pacem possideat ecclesiasticus ordo. Anathema ergo illi qui secundum aliquid præsumpserit reprobare quidquam ex iis quæ hic inscribuntur a Patre, sicut jam dictum est, et Filio, et Spiritu sancto. Amen. Ad confirmationem autem præsentis definitionis, subscripsit unusquisque nostrum manu propria, quemadmodum subinfertur.

Et post lectionem definitionis tota synodus dixit: Ecce audivimus et sententiam Orientalium, sequentem, ac faventum judicio sanctissimi papa Nicolai, et convenimus in eam. Sanctissimi et honorabilissimi vicarii senioris Romæ dixerunt ad Orientis vicarios: Vos, fratres nostri, dicite: Vestra est definitio? et scriptum hoc, quod lectum est, vos dedistis? Thomas honorabilissimus metropolita Tyri et Helias Deo colendissimus presbyter et syncellus, Orientis vicarii, dixerunt: Etiam nostrum est, et nos id scripsimus, cum hic essemus. Sanctissimi vicarii senioris Romæ dixerunt: Vere tenetis sicut audivimus? Thomas et Helias sanctissimi vicarii orientis dixerunt: Ita tenemus placita hæc,

a Quam dedit sacerdotibus. Nota quod apostoli sacerdotes prædicentur a sancta synodo etiam ex tum quando his dictum est: Quemcunque ligaveritis, vel solveritis super terram, erit ligatus, vel solutus et in cælis (Matth. XVI). Ergo Petrus, qui hoc specialiter ante omnes audire meruit, primum sacerdos effectus est; cessit itaque sermo opinantium Jacobum fratrem Domini primum sacerdotem fuisse: verum primus sacerdos fuit eorum, qui non a Domino, sed ab apostolis ordinati sunt. Primus episcopus fuit, sed eorum qui Hierosolymis episcopatum sortiti sunt. EDIT. EAD.

b Tanquam præsentem Quamvis totus mundus nosset Photium ex laico subito factum episcopum

Romæ dixerunt ad sanctam synodum: Placet vobis? Sancta synodus exclamavit: Placet omnibus. Et post hoc sacer senatus per Bahanem famosissimum patricium et præpositum ad honorabilissimos Romanorum vicarios dixit: Rogamus vos, sanate contritionem nostram. Nos quidem acquiescimus iis que jussit judicium vestrum, sed convenit ut jubeatis ipsi alia, quæ si audierimus, juvent nos, Photium aliquando non videntes, quomodo eam condemnastis? Cum quo repertus est [al., Cum repertus est; al., coram vobis quomodo repertus est?] coram vobis, quomodo protulistis adversus eum anathema?dicite nobis. Sanctissimi vicarii senioris Romæ dixerunt: Beato Petro apostolo donavit potestatem Christus, et Deus noster, dicens ei: Petre, ecce Satanas expetivit cribrare te, sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII). Non ergo poterat ter beatissimus et sanctissimus papa Nicolaus in sede illa tantum tendere tempus, ut non confortaret fratres suos, et sanctissimum patriarcham Ignatium. Nam sanctissimus papa Ni– colaus, videns litteras et epistolas Photii pervasoris, et absentem, b tanquam præsentem, per epistolas ejus et apocrisiarios judicavit eum. Magnificentissimi principes dixerunt: Et quem misit? Sanctissimi vicarii senioris Romæ dixerunt : Si jubeatis audire secundum consequentiam, dicemus. Magnificentissimi principes dixerunt: Volumus. Sanctissimi vicarii senioris Romæ dixerunt: Primitus missus est Arsabir legatus Michaelis imperatoris, et cum eo missi sunt quatuor episcopi: (c nomina eorum ignoramus) deferens secum et epistolam regiam, significantem in se causam hæreseos imaginum, et in fine litterarum illarum ostendentem etiam emissionem sanctissimi patriarchæ Ignatii. Petebat autem ut mitteret apocrisiarios suos Constantinopolim, et misit Radoaldum et Zachari...m quondam episcopos, et venerunt huc, et fecerunt latrocinale concilium, et synagogam malignantium contra sanctissimum virum Ignatium patriarcham, et quasi deposuerunt eum. Tunc reversi sunt Romam cum apocrisiario Leone a secretis, ferente et ipso iterum epistolam regiam, et invasoris et adulteri D Photii, et libellum manifestantem synagogam malignantium factam adversus Ignatium sanctissimum

C

et viventis sedem præsulis invasisset ; quia tamen absens erat, non eum antea judicavit, quam bis per missos et epistolas ipsius illum noxium comperisset, et rursus hunc per missos suos et epistolas bis ut corrigeretur admonuisset. EDIT. ROM.

c Nomina eorum ignoramus. Urgente illos propositæ locutionis prosecutione, nomina episcoporum eis ad memoriam recurrere tam concite minime po– tuerunt: quibus tamen nomina erant Methodius metropolita Gangrensium, Samuel Chonorum episcopi, atque Theophilus Iconii, et Zacharias Tauromeniæ pseudoepiscopi, qui legationem et epistolas a Photio sedi apostolica detulerunt. EDIT EAD. a Id est, expulsionem.

patriarcham. Tunc cognoscens diviferus papa Nico- A leos. Quoniam vero gratia Dei hunc invenimus in

B

laus scrutatus omnia. fecit synodum, et convocavit omnes occidentales episcopos, a archiepiscopos, metropolitas, et omnem clerum sanctæ Romanæ Ecclesiæ, ac totum senatum principum Romanorum, et damnaverunt libellum, et concilium malignantium, quod factum erat adversus sanctissimum virum Ignatium, et deposuit apocrisiarios qui venerant huc, Radoaldum scilicet, et Zachariam, et ab omni honore sacerdotali et communione pepulit eos; quoniam communicaverunt, et consenserunt, et constituerunt invasorem ac adulterum Photium; et abdicavit concilium malignantium. Propter hoc ergo opus damnavit et anathematizavit Photium. His tacentibus, surgens Bahanes famosissimus patricius et præpositus, ut ex persona sacri senatus, interrogavit Orientis vicarios: Et vos tempus multum fecistis, hic exspectantes a Roma vicarios, quomodo prope habentes Photium, non quæsistis, et vidistis, et ita condemnastis eum? Et surgens Helias Deo colendissimus presbyter et syncellus, locum retinens Theodosii sanctissimi archiepiscopi Hierosolymorum dixit: Nostis omnes, amici Christi, fratres, quia Spiritus sanctus, qui locutus est in prophetis, ipse et in apostolis est affatus, et omnia quæcunque gesta sunt a patribus nostris olim, et in lege posita sunt, et gratia spirituali acta consistunt; et ideo patriarchalia capita in mundo posuit Spiritus sanctus, ut in Ecclesia Dei pullulantia scandala perea exterminentur, et pacifica constitutio in ipsa interveniat, et concedatur. Igitur cum præsidens et præcedens senes senioris Romæ nequaquam receperit Photium, nec etiam Orientis tres throni, videlicet Alexandriæ, et Antiochiæ, ac Hierosolymorum, non erat opus vocare illum ad examinationem vel rejudicationem. Hujusmodi enim actiones de iis qui recepti sunt in ecclesiis Dei, et cunctis sedibus, solita sunt fieri. De iis autem qui nunquam in seniori Roma et reliquis sedibus recepti sunt, nullum omnino debet iteratum haberi judicium. Hujusmodi enim in semetipsis evidentem habent propriam damnationem, ita ut et nos bene fecerimus eum, qui nunquam a seniori Roma et Orientalibus thronis receptus est, nullatenus adducentes ad retractationem examinis: habebat enim hanc secum ferens manifestissimam sui damnatio- D nem. Alium itaque nos patriarcham Constantinopoleos neque cognovimus neque recipimus temporibus istis, præter hunc sanctum virum, patriarcham vide licet Ignatium, ex quo thronum Constantinopoleos gratia Dei et electione ecclesiastica tenuit, hunc habuimus receptum in sedibus nostris: et si advenientes huc non invenissemus eum in patriarchio suo, sed in insula exsilii sui, alium non susciperemus, sed hunc eumdem appellaremus patriarcham Constantinopo

a Archiepiscopos. Licet vocaverit archiepiscopos, nullus tamen excepto Ravennate ob temporis incommoditatem occurrit. Verum ille cum aliquantis et Photium repulit, et Ignatium patriarcham admisit

throno suo, communicavimus, et comministravimus, et simul manducavimus, et bibimus cum eo, tanquam qui communicator et comminister noster ab olim usque in hodiernum diem exstiterit. Hæc enim etiam a primordiis venientes excelsa voce prædicavimus, ut non existimaremur ab aliquo maligna gerere velle, quasi furtim abstracti adhæserimus sancto viro huic sed secundum antiquam opinionem, quam habuimus de illo, eamdem haberemus usque in præsens. Quamvis autem non collocuti cum Photio fuerimus facie ad faciem, tamen diversimode et frequenter cum iis, qui unanimes et consentanei ac protectores ejus sunt, convenientes, didicimus ea quæ pro sui defensione videntur esse inutilia et vana consistere. Quod enim dicunt patriarcham Ignatium post injustam depositionem suam, cum in exsilio esset in insula, fecisse refutationem, talem refutationem neque senior Roma neque nos recipimus, eo quod præter canonem sit ecclesiasticum facta. Si autem dixerint aliqui, quia ii qui manus impositionem Photii fecerunt, et qui simul inventi sunt, digni eadem cum ipso pœna et damnatione sint, hoc non veraciter dixerint: etenim cum simus infirmæ naturæ, non semper ferimus mortem imminentem nobis, et ideo formidantes, nonnunquam etiam ea quæ nolumus agere inviti compellimur. Denique et isti, qui ex consecratione beati Methodii et sanctissimi Ignatii timoribus subacti, et pavore regio, et potestativa tyrannide incurvati sunt, et concurrerunt propter violenC tiam; deinde confestim et post pauxillum reprobaverunt quæ ad illo præsumpta sunt contra Ignatium sanctissimum patriarcham, et recesserunt ab eo, venia sunt digni: et maxime ii qui mala passi sunt, et diversas abeo tribulationes, et depositiones, et custodias, et exsilia pertulerunt ; quos beatos esse et nos quoque judicamus, quemadmodum et ante nos definierunt Nicolaus et Adrianus sanctissimi patriarchæ Romani. Hæc ergo nos et his similia in posterum cognoscentes, verum et a primordiis comperientes, neque Photium recepimus, neque manus impositiones ejus admisimus ; nihil enim incertum factum est nobis tanto hic tempore demorantibus. Hæc quidem velut in compendio diximus, causam demonstrantes qua vocati sumus, et adhæsimus sanctissimo patriarchæ Ignatio, et nequaquam provocavimus Photium ad examen vel iteratum judicium. Etenim et ipse Photius misit per quemdam imperialis dignitatis ad sanctissimum metropolitam Tyri, si forte aliquando receperit se in throno Antiochiæ: et confessus est, et non negavit, et confessus est quia nunquam suscepimus Photium in throno Antiochiæ. Itaque neque in seniori Roma, neque in throno Hierosolymorum, neque in throno Antiochiæ susceptus Photius, quomodo putas esset apud nos privilegio scilicet sedis apostolicæ fretus, quæ sola jus habet quorumlibet ligamenta vel solutiones pontificum solvendi vel ligandi; cum utique de omni ecclesia fas habeat judicandi. EDIT. EAD.

retractione a judicii dignus? Hæc nunc dicimus, A transacta est hora, hujus rei gratia, in alio conventu, sufficienter valentia exhibere voluntatem et responsionem nostram super quibus interrogati sumus. Magnificentissimi et glosiosissimi principes dixerunt: Ecce contritionem nostram sanastis atque curastis, et omnes confitemur a Deo judicium sanctum sanctarum trium sedium: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, Christus ait, ibi sum in medio eorum (Math.XVIII). Sanctissimi vicarii senioris Romæ dixerunt: Ita moris est sanctæ Romanæ ecclesiæ canonicam diligentiam possidendi,et propter ecclesiasticum ordinem eum, qui per fenestram ingressus est in caulas ovium, ut lupum persequendi; et gaudet sancta hæc synodus de vestra honorabili responsione. Etiam hodie auribus nostrisinduxistis et ostendistis veram fidem ; quod enim ore B dicitis, opere desideratis finire. Bahanes famosissimus patricius et præpositus dixit: Habet aliquid vestra sanctitas hodie, ut disponat? Deo amicissimi vicarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ dixerunt: Vellemus ordinare de libello, quantum possemus, sed quia a Forte retractatione.

Deo favente, faciemus quod debemus. Et surgens sacer senatus dixit: Benedictus Deus, quia meruimus videre sanctam diem istam, et honorabilem cœtum nostrum: ecce hæc omnia secundum rationem veritatis terminata sunt. Deinde stans in medio Stephanus Deo amicissimus diaconus sanctæ Constantinopolitanorum Ecclesiæ et devotus notarius laudem hujuscemodi : Multos annos imperatorum ! Basilii et Constantini magnorum principum et imperatorum multos annos! Orthodoxorum imperatorum multos annos! Depositorum injustitiæ-multos annos! Pacificorum imperatorum multos annos! Hostium mendacii multos annos! Amatorum et fautorum veritatis et justitiæ multos annos! Eudoxia piissimæ Augustæ multos annos! Nicolai beatissimi papæ Romani æterna memoria! Adriani orthodoxi papæ Romani multos annos! Ignatii orthodoxi patriarchæ Constantinopoleos multos annos! Orthodoxorum patriarcharum Orientis multos annos! Orthodoxi senatus multosannos! sanctæ et universalis synodi æterna memoria !

ACTIO SECUNDA.

In nomine Domini et dominatoris omnium Jesu Christi vere Dei et Salvatoris nostri. Consulatus protectorum et tranquillissimorum imperatorum nostrorum dominorum, Basilii quidem anno tertio, Constantini autem filli ejus anno secundo, perpetuorum Augustorum, indictione tertia, Nonis Octobris, præpositis pretiosis et vivificis lignis ac intemeratis et sanctis Evangeliis, conveniente autem sancta et universali synodo, Donato Deo amantissi– mo episcopo Ostiensi: et Stephano Deo amicissimo episcopo Nepesino, atque Marino reverendissimo. diacono sanctæ Romanæ Ecclesiæ, locum obtinentibus sanctissimi Adriani papæ Romani, et Ignatio sanctissimo patriarcha Constantinopoleos, et Thoma sanctissimo metropolita Tyri, locum obtinente sedis Antiochiæ, ac Helia Deo colendissimo presbytero et syncello locum obtinente throni Hierosolymorum : præsente quoque sacro senatu, videlicet Theodoro D Deo amicissimo episcopo Cotronæ, Antonio Deo ami

gnificentissimo proconsule ac patricio, Joanne magnificentissimo patricio et logotheta okeos dromi, Leone magnificentissimo patricio et domestico excuC bitorum, Paulo magnificentissimo patricio et præfecto prætoriorum, Manuele magnificentissimo patricio, Theophylacto magnificentissimo patricio, Petronate magnificentissimo patricio, Horeste laudabilissimo protosphatario et domestico ycanatorum : atque sanctissimis episcopis, videlicet Nicephoro Deo amicissimo metropolita Amasiæ, Joanne Deo amicissimo metropolita Sylæi, Niceta Deo amicissimo metropolita Athenarum, Metrophane Deo amicissmimo metropolita Smyrnæ, Michaele Deo amicissimo metropolita Rhodi, Georgio Deo amicissimo episcopo Heliopoleos, Petro Deo amicissimo episcopo Troadis, Niceta Deo amicissimo episcopo Cephaludii, Athanasio Deo amicissimo episcopo Magnesio, Nicephoro

magnificentissimo proconsule ac magistro, Bahane magnificentissino patricio et præposito, Hemerio magnificentissimo proconsule ac patricio, Theophilo magnificentissimo proconsule ac patricio, Leone ma

a Paulus Deo amicissimus. Paulus iste archiepiscopus quondam fuit a Photio consecratus, sed quia cum cæteris, qui a Photio manus impositionem suscepere, secundum sententiam papæ Nicolai condemuatus est, et quoniam is erat utilis pro consolatione damnationis ab Ignatio patriarcha chartophylax effectus est: scripserat enim et papa Romanus ut alia illum, excepto sacerdotio, quantacunque vellet, dignitate ditaret. EDIT. ROM.

b Chartophylax. Interpretatur chartarum castos. Fungitur autem officio chartophylax apud ecclesiam Constantinopolitanam, quo bibliothecarius apud Romanos, indutus videlicet infulis ecclesiasticorum

cissimo episcopo Alisii, Michaele Deo amicissimo episcopo Cercirorum : his ita convenientibus, stetit in medio, Paulus Deo amicissimus b charphylax, et dixit Ipsi qui ceciderunt sub Photio venerunt ministrorum, et agens ecclesiastica cuncta prorsus obsequia, exceptis illis solis quæ ad sacerdotale specialiter ac proprie pertinere probantur officium. Sine illo præterea nullus præsulum aut clericorum a foris veniens in conspectum patriarchæ intromittitur, nullus ecclesiastico conventui præsentatur, nullius epistola patriarchæ missa recipitur, nisi forte a cæteris patriarchis mittatur, nullus ad præsulatum vel alterius ordinis clericatum, sive ad præposituram monasteriorum provehitur, nisi iste hunc approbet et commendet, atque de illo ipsi patriarchæ suggerat, et ipse præsentet.

cum libells quid videtur vobis? expetunt enim A et ipsius comministri estis effecti, quia incomparaingredi sanctam hanc et universalem synodum. Sanctissimi vicarii senioris Romæ et Orientis, et omnis sancta synodus dixit: Ingrediantur. Et ingressi sunt prædicti episcopi, præferentes libellum in manibus suis, et adorantes proposita intemerata judicia prociderunt sanctæ synodo. Sanctissimi vicarii senioris Romæ dixerunt: Qui estis vos qui intrastis huc episcopi, et a quo consecrati estis? Theodorus metropolita Cariæ dixit: A domino nostro sanctissimo patriarcha Ignatio et beatissimo Methodio. Sanctissimi vicarii senioris Romæ dixerunt: Et quot estis? Theodorus reverendissimus metropolita Cariæ dixit: Numerum nescimus. Sanctissimivicarii senioris Romæ dexerunt: Quid dicitis? quid habetis? quid vultis ? Episcopi dixerunt: Procidi- B mus sanctæ et universali huic synodo, pœnitentiam expetentes. Sanctissimi vicarii senioris Romæ dixerunt : Quid est hoc quod fertis? Episcopi dixerunt: Libellus confessionis, super quibus peccavimus in dominum nostrum sanctissimum patriarcham Ignatium Sanctissimi vicarii senioris Romæ dixerunt: Confitemini vos peccasse in hac causa? Episcopi dixerunt: Confitemur. Sanctissimi vicarii senioris Romæ dixerunt: In libello ita habet ut ore vestro dicitis? Episcopi dixerunt: Legatur libellus, et tum ea quæ de nobis sunt certissime comperietis. Sanctissimi vicarii senioris Romæ dixerunt ad Dei cultores vicarios Orientis: Aptum apparet vobis, ac omni sanctæ synodo, ut suscipiatur libellus confitentium se peccasse? Sanctissimi vicarii Orientis et C tota sancta synodus dixerunt : Si placet sanctitativestræ, ac honoralissimo patriarchæ Ignatio et nobis bonum videtur ut suscipiatur et in conspectu synodi legatur. Sanctissimi vicarii senioris Romæ dixerunt: Ergo quoniam omnibus placet, suscipiatur et legatur. Et accipiens Stephanus Deo amicissimus diaconus et notarius sanctæ Constantinopolitanorum Ecclesiæ de manibus jam denuntiatorum episcoporum, legit magna voce in audientiam omnium.

LIBELLUS.

Si quidem essent ignota in seniori Roma, quæ dira contigerunt a Photii mente a, impugnatoris Ecclesiæ, oporteret humilitatem nostram multum texere D sermonem, roborantem quæ circa nos perpetrata sunt, et quibus et quot ad ipso atrocitatibus submissi sumus: quia erat viralia quidem loquens, et alia cogitans, et operam dans mendacio: ex arte gentilium semper proponebat bona, devieniebat autem in mala. et erat potens ad superandum et decipiendum, ut non est factus, nec fiet ullus hominum. Unde cum talis esset, supplantavit nos, sed sermonem prolixum supra modum facere nolumus, habentes vos eorum quæ dicuntur testes. Nam scitis utique vos, qui meruistis obsecundare sanctissimo papæ Nicolao, lucernæ ecclesiæ, ac luminari totius orbis.

bilis erat in sacerdotibus, vita et sermone resplendens, quem pene nec macula tetigit: sed hic in talem et tantum virum non segnis exstitit fingere mente infelicissima detentus (quem non vidit, nec cognovit) maculam plurimam, innumeram et coacervatam: et post multitudinem etiam, magnitudine prævaluit in vanitate sua: et si mendaces,attamen de Oriente ex omnibus patriarchis apocrisiarios quasi concordantes, et certissimi quæ a se dicebantur noscentes, multo studio duxit, ut hujusmodi virum depositioni submitteret: et habens consentaneos testes falsos, transmisit commenta, mendacia, et viros deceptos, et veniebant ad complendum quæ sibi visa exstiterant. Et nisi Deus omnes operibus manuum suarum compeditos ligasset, nos utique cum hujusmodi caderemus; nimirum qui pro pastore lupus esse videbatur. Diximus de Nicolao parum. Non solum autem huic talia operatus est, sed etipsum sanctissimum sacerdotem ac pastorem nostrum, qui nos impositione sanctarum manuum suarum, cum esset summus antistes, sanctificavit, multis prius studiis, cum sæcularis esset, impugnans, et in nos inspirans postea hypocrisim, cuncta negavit, et omnibus consentaneis suis, vel qui sub ipso eramus, sasit ut se chirographis terribilibus profiterentur eum se habituros patriarcham patriarcharum, et summum sacerdotem summorum sacerdotum; et tunc quidem in nobis ita faciebat. Postera vero die fraudes consuebat adversus eum, et mendaciorum infinitam multitudinem, quasi criminum materiam habentium, quemadmodum et adversus beatissimum Nicolaum gessit: quæ et volebat in omnia patriarchia transmittere; ut sicut ipse post modicum depositionem ac anathematismum in eum fecit, ut olim voluit, ita et cæteri patriarchæ facerent. Sed hujus fraudem non celavit Deus sed omnibus patefecit; et hi qui dolum manifestum fecerunt, exsiliis et proscriptionibus, ac flagris, atque multis tædiis submissi sunt: sed nec sic valuit se reprimere, sed quemadmodum impetum habuit miseri voti sui, depositionem et anathematismum fecit, et in eum, his factis, quid malorum in ipsum ex tunc non egit? Nonne dentes ejus radicitus evulsit, faciens eum in facie percuti? Nonne pedes ejus ferreis vinculis munivit? Nonne cum fuga lapsis, et fugacibus servis, in fœtoribus et sordibus damnavit eum, ut moraretur tempore non pauco ? Nonne denudans eum vestimentis, quæ induebat absque prima parvula tunica, hujus crura scidit, et in sepulcro, quod in modum rogi factum est, delusum locari fecit, candelas fundens quæ ibidem elucebant, ne, aquam eis habentibus, cum siti uteretur, ad refocillationem potaretur ex illis? Nonne hunc erectum stare facientes, tulerunt virgam, quam tenens in manibus fulciebatur, senectutis imbecillitatem consolans? Nonne sine cibo ac potu multis eum diebus transigere fecerunt? Nonne exsulem illum fecit, ubi

a Vox illius libelli solum ad Romanos vicarios in finem usque dirigietur.

« PoprzedniaDalej »