Obrazy na stronie
PDF
ePub

TA

ΕΥΡΙΣΚΟΜΕΝΑ ΠΑΝΤΑ.

ORIGENIS

=

OPERA OMNIA

QUAE

GRAECE VEL LATINE TANTUM EXSTANT

ET

EJUS, NOMINE CIRCUMFERUNTUR.

Ex variis Editionibus et Codicibus manu exaratis, Gallicanis, Italicis, Germanicis et Anglicis collecta, recensita atque annotationibus illustrata, cum vita Auctoris et multis Dissertationibus

Ediderunt

CAROLUS ET CAROL. VINCENT. DE LA RUE Presbyteri et Monachi Benedictini e Congregatione S. Mauri. Denuo Recensuit Emendavit Castigavit

Carol. Henric. Eduard. Lommatzsch

Philos. Dr. Theolog. Licent. ejusdemq. in Seminar. Viteberg. Professor.

TOMUS IX.

Berolini 1839.

Şumtibus Haude et Spener.
(S. J. Joseephy.)

in

1

Exodum et Leviticum

Homiliae.

Ex

Nova Editionum Parisiensium

Recognitione

Cum

Integró

Utriusque Ruaei Commentario

Selectis Huetii Aliorumque Virorum Observationibus

Edidit

Carol. Henric. Eduard. Lommatzsch

Philos. Dr. Theolog. Licent. ejusdemq. in Seminar, Viteberg.
Professor.

Berolini 1839.

Sumtibus Haude et Spener,
(S. J. Joseephy.)

65

.073 1831

4-30-36 gen

mesoff
4-22-36
32013

ΜΟΝΙTUM

AD ORIGENIS

ΕΞΗΓΗΤΙΚΑ

IN EXODUM.

Triplex fuit Origenis in Exodum ἐξηγητικῶν genus;') Tomi nimirum, excerpta seu scholia, et Homiliae. Tomorum fragmenta tria graece exhibet Philocaliae caput vigesimum sextum; fronti enim fragmenti secundi praefixus est hic titulus: „καὶ πάλιν ἐν ἄλλῳ Τόμῳ ἐν ταῖς αὐταῖς εἰς τὴν Ἔξοδον σημειώσεσιν." Tria haec fragmenta primo loco repraesentat nostra editio.

Excerpta seu Scholia commemorat Hieronymus apud Rufinum lib. II. Invectiv. At nihil horum hodie superest, nisi forte aliquid inde excerptum habeant ἐκλογαὶ in Exodum, quae sub Origenis nomine in Catenis graecis manuscriptis circumferuntur, quasque nos Tomorum fragmentis subjunximus.

Homilias denique edidit Origenes, quas Rufinus in fine Commentariorum ejus in epistolam ad Romanos perorans magno a se labore translatas monet, dum „supplere, inquit, cupimus ea, quae ab Origene in auditorio ecclesiae ex témpore non tam explanationis, quam aedificationis intentione perorata sunt, sicut in homiliis sive oratiunculis in Genesin et in Exodum fecimus.... Quem laborem adimplendi, quae deerant, idcirco suscepimus, ne

1) Cf. ed. Ruaci Tom. II. pag. 110. et 111.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »