Obrazy na stronie
PDF
ePub

filii Israel adversum Mosen et Aaron, dicentes: vos occidistis populum Domini. Et factum est, cum irrueret synagoga super Mosen et Aaron, in impetu fugerunt ad tabernaculum testimonii. Illud vero obtexit nubes, et apparuit majestas Domini; et introivit Moses et Aaron ad faciem tabernacnli testimonii." Non legimus antea, quia obtexerit nubes tabernaculum, et apparuerit majestas Domini, et receperit intra nubem Mosen et Aaron, nisi nunc, cum insurrexit 1) in eos populus, et lapidare eos voluit. Discamus ex hoc, quanta sit utilitas in persecutionibus Christianis, quantum gratiae conferatur, quomodo propugnator iis fiat Deus, quomodo abundanter sanctus Spiritus infundatur. Tunc enim maxime gratia Dei adest, cum hominum saevitia concitatur: et tunc pacem habemus apud Deum, cum ab hominibus propter justitiam bella perpetimur. „Ubi2) enim abundavit peccatum, superabundavit 3) et gratia." Adoperuit ergo eos nubes tabernaculi, et irruit synagoga super Mosen et Aaron, et apparuit gloria Domini. Quamvis magni sint vitae merito Moses et Aaron, quamvis animi virtutibus polleant, apparere tamen iis Dei gloria non potuisset, nisi in persecutionibus, in tribulationibus, in periculis, atque in ipsa pene morte jam positis. Et tu ergo non putes tibi dormienti et otioso apparere posse gloriam Dei. Aut non et Paulus apostolus in iis Dei gloriam consequi meruit? Nonne super omnes ceteros enumerat sc in tribulationibus, in necessitatibus, in carceribus fuisse, ter 4) virgis caesum, semel lapidatum esse, naufragia pertulisse, pericula maris, pericula fluminum, pericula latronum, pericula

1) Edd. Merlini: insurrexerit.

2) Rom. V, 20.

3) Libri editi (v. c. edd. M.): „superabundabit." R. 4) Sic habent omnes Mss. Male autem, omissis reliquis, libri editi (v. c. edd. M.): „ter lapidatum esse, naufragia" etc. R.

a falsis fratribus? Quae quanto magis abundant, tanto amplius iis, qui patienter tulerint, conferant gloriam Dei.

3.,,Et1) locutus est Dominus ad Mosen et Aaron, dicens: discedite de medio synagogae hujus, et interimam eos semel. Et ceciderunt Moses et Aaron in faciem suam." In Sodomis quidem quando ad2) minimum decem requirebantur, per quos vix, si forte reperti essent, salvari possent ii, qui habitabant Pentapolim Sodomorum: nunc autem etiam duo, si tamen inveniantur, tales, qualis Moses fuit et Aaron, sufficere possunt, ut gens Israelitarum tota salvetur. Quid ergo dicemus amplius esse in iis duobus? Quae tanta virtus, quod meritum, quo sexcenta millia et eo amplius liberentur ab interitu vastatoris? Ego arbitror, quod in Mose lex significetur, quae docet homines scientiam et amorem Dei: in Aaron supplicandi Deo, et obsecrandi eum forma consistat. Si ergo accidat aliquando indignari nobis vel universo populo Deum, et si jam sententia ultionis procedat a Domino, redeat autem lex Dei in cor nostrum, commonens nos, et docens converti ad poenitentiam, satisfacere pro ctis, supplicare pro culpis: cessabit continuo iracundia, indignatio conquiescet, propitiabitur Dominus, quasi Mose et Aaron intercedentibus pro nobis, et pro universo populo supplicantibus. Si vero aliquando oriatur indignatio Dei, et veniat pro peccatis nostris saeva correptio: indurentur autem corda nostra, ne convertamur ad Dominum, neve humiliemur in conspectu ejus, ut in confessione supplicationum motus ejus et iracundiam mitigemus: sed e contrario dicamus: non est cura Deo de vita mortalium, nec pertinent haec ad Deum, reliquit nos olim, nec ad notitiam ejus ista perveniunt: si talia cogitemus in cordibus nostris, et haec de ore nostro proce

1) Num. XVI, 44. 45.

2) Mss. ad minimum decem." edd. M.):,,minus decem." R.

deli

Libri editi (v. c.

dant, certum est non esse in nobis Mosen et Aaron, legis scilicet scientiam et fructus poenitentiae, per quos interitum imminentis exitii possimus evadere. Hoc puto accidisse etiam populo illi, qui fuit ante nos, quando omnes declinaverunt, 1) omnes simul inutiles facti sunt, et non fuit, qui faceret bonitatem, non fuit usque ad unum. Si enim fuisset, nunquam utique dereliquisset eos Deus. Sed et nos timeamus, ne forte simile aliquid inveniatur in nobis. Timeo enim illam sententiam, in qua Dominus et Salvator noster, qui cuncta praenoscit, quasi dubitans dicit: „putas 2) veniens filius hominis inveniet fidem super terram?" Jubentur ergo Moses et Aaron exire de medio synagogae, ut interimatur synagoga de semel. Sed videamus, quid isti faciunt: 3) sancti sunt, perfecti sunt, et plus magis Evangelii discipuli quam legis, et ideo diligunt etiam inimicos suos, atque orant pro persecutoribus suis. Illis enim saevientibus, ut interficerent eos, isti procidunt in faciem suam super terram.

4. „Et 4) ait Moses ad Aaron: assume batillum, et impone super illud ignem ab altari, et injice illi incensum, et effer velociter in castra, et exora pro ipsis: exiit enim ira a conspectu Domini, et jam coepit vastare populum." Verum quoniam in hos pervenimus locos, volo de bonitate Dei admonere discipulos Christi, ne quis forte vestrum ab haereticis conturbetur, si quando certamen inciderit, illis dicentibus, quoniam Deus legis non est bonus, sed justus, et Mosis lex non bonitatem continet, sed justitiam. Videant ergo, qui Deum pariter criminantur et legem, quomodo Moses ipse et Aaron priores fecerunt

1) Cfr. Psalm., XIV, 3. (XII.)

2) Luc. XVIII, 8.

3) Sic Mss. Libri autem editi (e. c. edd. M.): „faciunt, qui sancti sunt." R.

4) Num. XVI, 46.

hoc, quod postmodum Evangelium docuit. Ecce diligit Moses inimicos, et orat pro persecutoribus suis, quod utique Christus fieri in Evangeliis docet. Audite enim, quomodo cadentes in faciem super terram orant pro illis, qui ad interficiendos eos insurrexerant. Sic ergo invenitur et Evangelii virtus in lege, et fundamento legis subnixa intelliguntur Evangelia. Nec vetus testamentum nomino ego legem, si eam spiritualiter intelligam. Illis tantummodo lex vetus efficitur testamentum, qui eam carnaliter intelligere volunt. Et necessario illis vetus effecta est, et senuit, quia vires suas non potest obtinere. Nobis autem, qui eam spiritualiter et Evangelico sensu intelligimus et exponimus, semper nova est: et utrumque nobis novum testamentum est, non temporis aetate, sed intelligentiae novitate. An1) non et apostolus Joannes in epistola sua eadem sentit, cum dicit:,,filioli, 2) mandatum novum do vobis, ut invicem diligatis?" cum utique sciret, olim datum esse mandatum dilectionis in lege. Sed quoniam caritas nunquam cadit, nec mandatum caritatis aliquando veterascit, hoc, quod nunquam veterascit, semper novum esse pronuntiat. Semper enim observantes et custodientes in se caritatis mandatum novos reddit in spiritu. Peccatori autem et caritatis foedera non servanti, etiam Evangelia veterascunt. Nec potest ei novum esse testamentum, qui non deponit veterem hominem, et induitur novum, ac secundum Deum creatum. Hortatur ergo Moses pontificem magnum, ut 3) offerat incensum in castris, et exoret pro populo. Jam enim, inquit, vastari populus coe

1) Edd. Merlini: Aut non etc.

2) Cfr. I Joann. II, 8. III, 11. 23. IV, 7. coll. ev. Joann. XIII, 34.

3) Libri editi (v.

c. edd. M.): „,ut offerat incensum in castra," sed Mss. Ebroicensis et Belvacensis ut in noEdd. Merlini: „,ut efferat incensum in

stro textu. R.

castris."

ORIGENIS OPERA. TOM. X.

6

pit. In spiritu videbat Moses, quae gerebantur. Vidit virtutem exisse ad castra, et vastare ac perimere peccatores: et propter hoc hortatur pontificem adsumere batillum, ignem de altari imponere, atque incenso superjecto exire, et stare inter medium mortuorum et vivorum, ne ultra procedat vastatio, vel certe, ut verius habet se Scripturae sermo, confractio.

5. Sed primo, si videtur, historiae ipsius imaginem describamus, ut, cum rei gestae species apparuerit, tunc demum etiam, si quid est in hoc loco mysticum, requiramus. Intellige ergo, populum illum Israel in castris per ordines tribuum familiarumque dispositum, virtutem vero quandam a Deo missam, non sparsim, sed ex prima aliqua parte coepisse populum morte vastare, et procedentem per ordinem mortis stragem considera: post haec pontificem indutum veste pontificali procedere, et portantem batillum, atque ignem cum incenso, tendere ad illum locum, quo per angelum vastantem mors illata pervenerat, et stantem in eo loco, ubi mors finem dederat primis, et erat vicina postremis. Intuere stantem pontificem, et objectione quadam sui, viventes a mortuis dirimentem: virtutem vero repropitiationis ejus, et incensi mysterium erubuisse angelum vastatorem, et in hoc mortem quidem finitam, vítam vero reparatam. Si intellexisti historiae ordinem, et oculis, ut ita dicam, cernere potuisti pontificem stantem medium inter vivos et mortuos: adscende nunc ad verbi hujus celsiora fastigia, et vide, quomodo verus pontifex Jesus Christus assumto batillo carnis humanae, et superposito igni altaris, anima sine dubio illa magnifica, cum qua natus est in carne, adjecto etiam incenso, qui est spiritus immaculatus, medius inter vivos et mortuos stetit, et mortem non fecit ultra grassari: sed sicut Apostolus dicit, destruxit 1) „eum,

1) Hebr. II, 14.

« PoprzedniaDalej »