Obrazy na stronie
PDF
ePub

dilatamur in terris, tanto illis spatia in coelestibus largiora concedimus. Unde hoc magis agamus, ut nobis augescentibus, illi minuantur, nobis ingredientibus, illi pellantur, nobis adscendentibus, illi cadant: sicut et ille cecidit, de quo dicit Dominus in Evangelio: „ecce, ') vidi Satanam sicut fulgur cadentem de coelo:" ut illis projectis, introducat nos illuc Dominus noster Jesus, et percipere regnum suum coeleste concedat. Ipsi gloria in aeterna saecula saeculorum! Amen!

HOMILIA VIII.

De iis, quae ab exploratoribus renuntiantur, et de indignatione Domini, ac supplicatione Mosis et Aaron.

1. Duodecim 2) missi sunt inspectores ex filiis Israel ad considerandam terram, quae iis fuerat repromissa, iique post quadraginta dies regressi, diversa renuntiant. Nam decem ex iis in desperationem populum mittunt, ita ut velint abjecto Mose eligere alium ducem, et reverti in Aegyptum. Alii vero duo 3) bona nuntiant, et cohortantur populum permanere in fide, dicentes:,,si 4) diligit nos Dominus, introducet nos in terram hanc.“ Sed populus infidelitatis desperatione praeceps agitur, et ad lapidandos eos, qui bona nuntiant, prosiliit. Majestas vero Domini protegit eos in nubibus. „Et3) dicit Dominus ad Mosen feriam eos morte, et interimam eos, et faciam te, et domum patris tui in nationem magnam, et multo

1) Luc. X, 18.

2) Cfr. Num. XIII, 1. seqq.

3) Edd. Merlini: dum bona etc.

4) Num. XIV, 8. Edd. Merlini: introducat.
*) Num. XIV, 11. 12.

magis quam haec est." Fit ergo tanta haec comminatio a Domino, non ut passibilis et iracundiae vitio subjacens ostendatur divina natura, sed ut per haec et Mosis caritas, quam erga populum habebat, et Dei bonitas, quae ') super omnem malum agentem est, innotesceret. Scribitur enim irasci Deus, et comminari interitum populo, quo doceatur homo tantum sibi esse apud Deum loci, tantumque fiduciae, ut etiamsi sit aliqua in Deo indignatio, obsecrationibus mitigetur humanis: tantumque de eo impetrare posse hominem, ut et propria statuta convertat. Bonitas enim, quae subsequitur iracundiam, et Mosis fiduciam ostendit apud Deum, et alienam ab iracundiae vitio divinam docet esse naturam. Simul et mysterium in saeculis futuris explendum continet sermo, per quem promittit Deus, quod alium populum hoc abjecto resuscitet. Ait enim percutiam 2) eos morte, et perdam eos, et faciam te et domum patris tui in nationem magnam, multo magis quam haec est." Comminatio ergo haec non est iracundia, sed prophetia. Adsumenda namque erat alia natio, id est, populus iste nationum, sed non per Mosen. Excusavit namque se Moses. Sciebat enim, quia gens illa magna, quae repromittitur, non per Mosen vocanda erat, sed per Jesum Christum, et non Mosaicus, sed Christianus erat populus appellandus. Idcirco igitur plurimum' exorat Moses pro populo illo. Dominus vero modum correptionis librata moderatione dispensat, et dicit, 3) quia viri quidem, qui exierunt de Aegypto, et tentaverunt me, atque increduli permanserunt, cadent in deserto hoc, et 4) „non videbunt, inquit, terram, quam juravi patribus eorum: sed filii ipsorum, qui sunt mecum hic, quicunque

1) Sic Codd. Sagiensis, Carnutensis, Ebroicensis, et Turonensis. Libri editi (v. c. edd. M.): „quae super

omnem mentem est." R. 2) Num. XIV, 12.

4) Num. XIV, 23.

3) Num. XIV, 22.

ignorant bonum vel malum.“ Sit fortassis aliquid etiam secretioris mysterii in verbis Domini, dicentis: „filii 1) corum, qui sunt mecum hic." Ubi hic? Aut quomodo mecum? Qui habet aures audiendi, audiat. Nos interim dicimus, quia patres nostri fuerunt ille populus prior, nos autem filii ipsorum sumus. Illi ergo quoniam peccaverunt, abjecti sunt et ceciderunt: nos autem filii ipsorum pro ipsis surreximus, et erecti sumus, qui nesciebamus bonum vel malum. Ex gentibus enim sumus, qui neque bona, quae ex Deo veniunt, noveramus, neque mala, quae ex peccato generantur: si tamen succedentes in locum eorum, qui abjecti sunt, tanti lapsus timeamus exemplum, audientes commonitionem Pauli dicentem: „vide2) autem severitatem; et bonitatem Dei, in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem, in te autem bonitatem, si tamen permanseris in bonitate. Alioquin et tu excideris, et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur." Addit autem post haec Dominus, et dicit: „filii 3) vero vestri erunt incolae in deserto quadraginta annis." Et quid haberet mysterii numerus iste, declarat dicens: „,secundum *) numcrum, inquit, dierum, quibus considerastis terram quadraginta diebus, pro die per annum, recipietis peccata vestra quadraginta annis." Timeo ego mysterii hujus secreta discutere. Video enim, quod peccatorum in học ratio comprehenditur et poenarum. Si enim unicuique peccatori annus adscribitur ad poenam pro unius diei peccato, et secundum rationem dierum, quibus peccatur, annorum totidem numerus in suppliciis consumendus est: vereor, ne forte nobis, qui quotidie peccamus, et nullum forte vitae nostrae diem absque peccato transigimus, ne ipsa forte saecula, aut etiam saecula saeculorum sufficere possint ad poenas luendas. In eo enim, quod populus

') Num. XIV, 23.
3) Num, XIV, 33.

2) Rom. XI, 22. 23.
4) Num. XIV, 34.

ille prior pro quadraginta dierum delicto quadraginta annis cruciatur in deserto, nec terram sanctam introire permittitur, similitudo quaedam futuri judicii videtur ostendi, ubi peccatorum ratio discutienda est: nisi erit aliqua fortasse etiam bonorum operum compensatio, vel etiam eorum, quae in vita sua unusquisque mala recipit, ut Abraham de Lazaro docuit. 1) Sed haec nullius est ad integrum nosse, nisi illius, cui omne judicium tradidit pater. Quod autem dies peccati in annum poenae reputetur, non solum in hoc libro, in quo nihil omnino est, quod dubitari possit, ostenditur, sed et in libello Pastoris, 2) si cui tamen scriptura illa recipienda videtur, similia designantur. Sed fortasse aliquis neget bonitati Dei convenire, ut pro unius diei peccato annum suppliciorum rependat: quin imo dicet, etiamsi diem pro die reddat, quamvis justus, non tamen clemens videtur esse, aut benignus. Audi ergo ad haec, si forte possimus difficultatem rei exemplis lucidioribus explanare. Si vulnus corpori infligatur, aut os confringatur, aut nervorum junctura resolvatur, sub unius horae spatio hujusmodi vulnera solent corporibus accidere, et plurimis postmodum cruciatibus ac doloribus exactis, multo vix tempore sanari: quanti enim tumores in loco, quanta tormenta generantur? Jam vero si accidat, ut in eodem vulnere, vel in eadem fractura iterum et saepius quis vulneretur, frequentiusque frangatur, quantis hoc poenis curari, et quantis potest cruciatibus medicari? Quanto autem tempore, si tamen potuerit, ad sanitatem perducitur? et vix aliquando ita curabitur, ut vel debilitatem corporis, vel foeditatem cicatricis effugiat. Transi nunc ab exemplo corporis ad animae vulnera. Anima quoties peccat, toties vulneratur. Et ne dubites peccatis eam velut telis et gladiis vulnerari, audi Apo

1) Cfr. Luc. XVI, 19. seqq.

2) Cfr. Hermae lib. III. similitud. VI. cap. IV.

stolum monentem, ut adsumamus „scutum 1) fidei, in quo possitis, inquit, omnia jacula maligni ignita exstinguere." Vides ergo, peccata maligni esse jacula, quae in animam diriguntur. Patitur autem et anima non solum vulnera jaculorum, sed et fracturas pedum, cum laquei parantur pedibus ejus, et supplantantur gressus ejus. Haec ergo et hujusmodi vulnera quanto tempore putas posse curari? O si possemus per unumquodque peccatum videre, quomodo homo noster interior assidue vulneratur, quomodo sermo malus vulnus infligit! Non legisti:,,dicunt, 2) quia vulnerant gladii, sed non ita ut lingua?" Vulneratur ergo per linguam anima, vulneratur et per cogitationes et concupiscentias malas, frangitur autem et conteritur per opera peccati. Quae si omnia videre possemus, et vulneratae animae sentire cicatrices, certum est, quod usque ad mortem resisteremus adversum peccatum. Sed nunc sicut ii, qui vel daemone repleti, vel mente alienati sunt, non sentiunt si vulnerentur, quia naturalibus sensibus carent: ita et nos vel cupiditatibus saeculi amentes effecti, vel vitiis inebriati, sentire non possumus, quanta vulnera, quantas contritiones animae peccando conquirimus. Et ideo consequentissima ratio est poenae, id est, curae ac medicationis tempus extendi, et per unumquodque vulnus pro qualitate plagae medendi quoque spatia propagari. Sic ergo et Dei aequitas ac benignitas etiam in ipsis animae suppliciis evidens fiet: et haec audiens, qui peccavit, resipiscat, et ultra non peccet. Conversio enim in praesenti vita, et poenitentia fructuose gesta, celerem confert hujusmodi vulneribus medicinam, quia poenitentia non solum vulnus praeteritum sanat, sed et ultra animam peccato non sinit vulnerari. Imo et illud adjiciam: verbi causa, si peccator sum, numquid eadem mihi erit poena,

1) Ephes. VI, 16.

2) Cfr. Sap. Sirac. XXVIII, 18. (Ecclesiastic.)

« PoprzedniaDalej »