Obrazy na stronie
PDF
ePub

tur castra filiorum Israel, sed stant uno in loco 'conclusi, et nullus est iis omnino profectus, donec mundetur Maria a lepra sua.

5. „Et') post haec, inquit, promovit populus ex Aseroth, et consederunt in deserto Pharan." Aseroth interpretatur domus perfecta. 2) Proficiscitur ergo populus, postquam 3) Maria purgata est, a domibus perfectis, et venit in Pharan, quod interpretatur os visibile. Mihi videtur os visibile posse intelligi, quod Verbum caro factum est, et invisibilis visibilis effectus: et hoc significari, quod posteaquam finis et perfectio omnium, quae erga illum populum gerenda fuerant, venit, tunc transit, et venit ad eum, quem Verbum carnem factum ante non credidit.,,Et) locutus est Dominus ad Mosen, dicens: mitte viros, et considerent terram Chananaeorum, quam ego do filiis Israel in possessionem," et reliqua, in quibus de exploratoribus terrae narratur, qui missi renuntiant, quod terra quidem sit bona, et admirabilis: habitant autem in ea filii gigantum, in quorum conspectibus populus Dei quasi locustae videantur. Et plures quidem desperant se posse salvari a filiis gigantum: Jesus tamen non desperat, sed confirmat populi fidem cum Caleb, qui est de tribu Juda, et dicunt: „,si) diligit nos Deus, introducet ) nos in terram hanc." Quae est ergo terra ista secundum spiritualem intellectum, quae terra quidem sancta est, et terra bona, sed ab impiis habitatur? Qui sunt ergo isti hostes, qui habitant in terra sanctorum?

1) Num. XII, 16.

2) Sic habent Mss. In editis (v. c. edd. M.) pro ,,perfecta" legitur perfectae." R.

3) Edd. Merlini: posteaquam.

4) Num. XIII, 1. 2.

5) Num. XIV, 8.

6) Edd. Merlini: introducat.

') Edd. Merlini: Quae ergo est etc.

Et quomodo ejiciendi sunt, ut illis ejectis sancti succedant in locum eorum? Redeamus ad Evangelia, redeamus ad Apostolum. Evangelia sanctis promittunt regna coelorum. Apostolus dicit: „nostra ') autem conversatio in coelis est." In coelis ergo est locus hereditatis, qui promittitur sanctis. Et quid putamus, quod nullus nunc adversarius sit in his locis, quae tibi promittuntur, quem3) tu inde debeas pugnando depellere, ut liber ad ea, quae tibi promittuntur, loca evolare possis? Et quomodo dicit Dominus,,a3) diebus Joannis baptistae, quia regnum coelorum vim patitur, et vim inferentes rapiunt illud?" Nisi enim essent, quibus vis fieret, nunquam essent qui inde depelli et extrudi deberent, nunquam diceretur, per vim diripiendum esse regnum coelorum. Et nisi essent, cum quibus certamen nobis esset ac proelium, nunquam diceret Apostolus: „non 4) est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, et potestates, adversus mundi hujus rectores tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus." De quibus etiam illud Dei dictum divinitus per prophetam intelligendum videtur, ubi ait: „et 5) inebriatus est gladius meus in coelo." Necesse est ergo spirituales nequitias, quae in coelestibus esse dicuntur, qui sunt veri Chananaei, vinci abs te, ut expeditus ad coelestia regna transire possis, ut tu pro illis habites ibi. Scito tamen gigantes eos esse. Gigas dicitur omnis, qui adversus Deum resistit. Quicunque ergo adversatur Deo, et contrarius est veritati, quod illi principaliter faciunt, merito gigas appellatur. Tibi ergo praestatur, ut devictis gigantibus intres in re

1) Philipp. III, 20.

2) Libri editi (e. c. edd. M.): „quem tu debeas pugnando evincere;" sed Mss. ut in nostro textu. R.

3) Matth. XI, 12. 4) Ephes. VI, 12.

5) Jesai. XXXIV, 5.

gnum, quod illi perdiderunt, ut impleatur, quod scriptum est:,,quis accipiet a gigante spolia?" Unde et Dominus dicebat in Evangelio:,,nemo ') potest introire in domum fortis, et diripere vasa ejus, nisi prius alligaverit fortem:" qui licet propter superbiam suam a domo coelesti jam sit ejectus, tu tamen nisi viceris illum, non introibis in domum fortis. Nec vinci solum, verum et álligari illum oportet. Nisi enim alligetur, haudquaquam tutum esse poterit iter nostrum. Nunc ergo quantum ad comparationem humanae, et daemonicae naturae, nos locustae sumus, et illi gigantes: et praecipue si dubia sit fides nostra, et si nos perterreat infidelitas, illi vere 2) gigantes erunt, et nos locustae. Si vero sequamur Jesum, et credamus verbis ejus, ac fide ejus repleamur, tanquam nihil erunt in conspectu nostro. Audi enim, quomodo nos hortatur, et dicit: „,si3) amat nos Deus, introducet nos in terram hanc:" quoniam bona est, et fructus ejus mirabilis. Typus ergo, et figura, quae praecessit in patribus, completur in nobis. Ejecerunt illi gentes, et consecuti sunt hereditatem eorum. Consecuti sunt enim omnem terram Judaeae, et Jerusalem civitatem, et montem Sion. Haec in illis impleta sunt, ad te autem quid dicitur? Non, inquit, accessistis ad ea, quae visibilia sunt, sed ad invisibilia. „Accessistis 4) enim, inquit, ad montem Dei viventis, et ad civitatem coelestem Jerusalem, et ad multitudinem angelorum." Sed et alibi idem Apostolus dicit:,,Jerusalem 5) autem quae sursum est, quae est mater omnium nostrum." Si quis verbis Apostoli dicentis, Jerusalem esse coelestem, non accommodat fidem, potest

1) Matth. XII, 29.

2) Deest „vere" in edd. M.

3) Num. XIV, 8. Edd. M. hoc quoque loco, cfr. pag. 63. not. 6. „introducat."

4) Hebr. XII, 22. ORIGENIS OPERA. TOM. X.

5) Galat. IV, 26.

5

et haec verba nostra recusare. Si vero verbis Pauli fides adhibenda est, sicut et certe adhibenda est, et Jerusalem coelestem esse credimus ad typum terrenae hujus, et quae scripta videntur de hac terrena, ad illam coelestem rectius spirituali intelligentia conferemus. Accessimus ergo, sicut Paulus dicit, ad coelestem Jerusalem, sine dubio et ad coelestem Judaeam: et sicut illi de terrestri Judaea ejecerunt Chananaeos, et Pherezaeos, et Evaeos, reliquasque gentes: ita et nos` qui accessimus ad montem`Dei, et ad regna coelestia, necesse est ut debellemus contrarias potestates, et spiritualia nequitiae in coelestibus: et sicut illi ejecerunt Jebusaeum de Jerusalem, et quae prius Jebus vocata fuerat, postmodum appellata est Jerusalem: ita et nos oportet, ut ita dicam, expellere prius Jebusaeum de Jerusalem, et sic hereditatem ejus consequi. Sed illi quidem haec faciebant armis visibilibus, nos vero invisibilibus. Illi vincebant corporalibus proeliis, nos autem spirituali certamine superamus.

6. Quod si vis audire, Paulus, qui non solum magister gentium, sed et militiae hujus magister est, quomodo pugnaverit prior, audi quid ipse de se scribat, sicut etiam et supra memoravimus. „Non 1) est, inquit, nobis colluctatio adversum carnem et sanguinem: sed adversum principatus et potestates, adversus rectores mundi hujus, tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus." Propterea et2) hanc pugnam spiritualem atque invisibilem pugnaturis, spiritualia arma, et invisibilia tela componit, et dicit: „induite3) vos loricam caritatis, 4) et galeam salutis, et adsumite scutum fidei, in quo possitis

1) Ephes. VI, 12.

· pugnaturis etc.

2) Edd. Merlini perperam: de hanc
3) Cfr. Ephes. VI, 14. 15. 17. 16. — 17.

4) Cod. sancti Theodorici: „,castitatis." R. Cfr. loc. laud. vers. 15., ex quo apparet, lectionem hujus Codicis receptae esse praeferendam.

omnia tela maligni ignita exstinguere." Sed,,et gladium spiritus, inquit, adsumite, quod est verbum Dei." Cum ergo talibus te armaveris telis, sequens Jesum ducem, non verearis gigantes illos: videbis enim, quomodo eos tibi subjiciet Dominus Jesus: et sicut patres calcaverunt cervices gentium, ita et tu calcabis super cervices daemonum. Ipse enim dicit iis, qui eum fideliter sequuntur: „,ecce, ') dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici." Vult enim semper Jesus res mirabiles facere, vult de locustis vincere gigantes, et de iis, quae in terris sunt, coelestes superare nequitias. Et fortasse hoc est, quod dicebat in Evangeliis, quia qui credit in eum, non solum faciet illa, quae ipse fecit, sed majora, 2) inquit, horum faciet." Vere enim majus mihi videtur, quod homo in carne positus, fragilis, et caducus, fide tantum Christi et verbo ejus armatus, superet gigantes, daemonum legiones. Quamvis ipse sit, qui vincit in nobis, plus tamen esse dicit, quod per nos vincit, quam quod per se vincit. Tantum est, ut nos armis istis semper simus armati, et conversatio nostra semper in coelis sit. Omnis motus noster, omnis actus, omnis cogitatio, omnis sermo coelestis sit. Quanto enim nos illuc ardentius adscendimus, tanto illi praecipi. tantius ruent: et quanto nos magis augemur, tanto 3) illi inferiores fient. Vita nostra si sancta sit, si secundum Deum sit, illis conferet mortem. Si segnis et luxuriose sit, potentes eos adversum nos et gigantes faciet. Quanto ergo nos virtutibus crescimus, tanto illi inferiores efficiuntur, et fragiliores. 4) Sicut e contrario si nos infirmemur, et terrena requiramus, illi fortiores fiunt. Et quanto nos

1) Luc. X, 19. 2) Ev. Joann. XIV, 12.

3) Cod. sancti Theodorici: „tanto illi infirmiores efficiuntur et fragiliores." R. Cfr. pag. huj. not. 4. 4) Edd. M. et R.,,fragiles." Huc forsan, non illuc, cfr. pag. huj. not. 3., Ruaei ista nota spectat.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »