Obrazy na stronie
PDF
ePub

quam rationabiles et sancti sacerdotalibus officiis deputemur. Gens') enim sancta, regale sacerdotium sumus, et populus in 2) acquisitionem, tantum ut acceptam gratiam vitae meritis exsequentes, digni habeamur sancto ministerio: ut, cum discesserimus de hac vita, mereamur assumi, ut supra diximus, inter sacerdotes Dei, et ministrantes arcae testamenti, in arcanis scilicet et reconditis mysteriis, revelata facie gloriam Domini speculemur, et ingrediamur terram sanctam, cujus hereditatem nobis praestabit Dominus noster Jesus Christus, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA V.

De eo, quod scriptum est:,,nolite 3) exterminare de tribu sua plebem Caath."

1. Responsa dans Dominus ad Mosen et Aaron, dicit: „nolite) exterminare de tribu sua plebem Caath de medio filiorum Levi; sed hoc facite iis, et vivent, et non morientur, cum accedent ad sancta sanctorum," et reliqua. Primo intelligamus ea, quae secundum literam referuntur, et ita praestante Domino, ab intellectu literae adscendemus ad intelligentiam spiritualem. Intellige ergo prius ipsam collocationem tabernaculi testimonii, intellige et sancta sanctorum, quae interjecto a sanctis velamine dirimuntur, quae inspici non licet ab ullo hominum, nisi a sacerdotibus solis. Post haec intellige, quomodo ubi ventum fuerit, ut castra moveant filii Israel, solvitur tabernaculum, et Aaron ac filii ejus sacerdotes intra sancta

1) Cfr. I Petr. II, 9.

2) Edd. Merlini: in acquisitione.

3) Num. IV, 18. 4) Num. IV, 18. 19.

sanctorum operiunt singula quaeque operimentis, ac velaminibus suis, et obtecta ea relinquentes in eodem, quo fuerant loco, introducunt filios Caath, qui ad istud officium deputati sunt, et faciunt eos elevare humeris suis omnia illa, quae manus sacerdotalis obtexerat. Et propter hoc dicitur a Domino: „ne 1) exterminetis de tribu sua plebem Caath" quasi in eo exterminandi essent, si sancta sanctorum nuda et patentia contigissent, quae non solum non contingere, sed ne intueri quidem fas erat non velata. Si intellexisti, quid historiae ordo contineat, adscende nunc ad splendorem mysterii: et legis spiritualis lumen, si purus tibi est mentis oculus, contuere. Si quis dignus ex iis, qui Deo ministrant, divina capere et videre mysteria, ad quae contuenda ceteri minus, capaces sunt, hic Aaron, vel filius Aaron esse intelligitur, ') qui ingredi potest ad ea, quae adire aliis fas non est. Si quis ergo talis est, huic soli revelata patet arca testamenti, hic videt urnam intra se habentem manna, hic considerat et intelligit propitiatorium. Hic intuetur et Cherubim utrumque, et mensam sanctam, et candelabrum luminis, et altare incensi. Iste haec considerat, et intelligit spiritualiter, id est, qui verbo Dei et sapientiae mysteriis operam dat, et Deo soli in sanctis vacat. Sciat sane, cui haec revelantur, et spiritualiter inspicienda creduntur, non sibi tutum esse aperire ea, et pandere quibus non licet pandi, sed operire debet singula, et operta ceteris minus capacibus tradere portanda in humeris, et cervicibus imponenda. Cum enim ex verbis mysticis eruditi, et perfecti quoque 3) doctores opera populis injungunt, et plebs agit quidem, et implet quae mandantur, non tamen ́eorum, quae geruntur, intelligit rationem: quid aliud geritur, nisi operta et velata sancta sanctorum super humeros portan

1) Num. IV, 18. 2) Edd. Merlini: intelligatur. 3) Edd. Merlini: quique.

tur? Et ut adhuc manifestius quae dicuntur advertas, exemplis te ex divinis voluminibus adhibitis informabimus. Moses intelligebat sine dubio, quae esset vera circumcisio, intelligebat, quod esset verum pascha, sciebat, quae essent verae neomeniae, et quae vera sabbata: et cum haec omnia intellexisset in 'spiritu, verbis tamen ea per rerum corporalium species adumbrationesque velabat: et cum ་ sciret verum pascha immolandum esse Christum, ovem corporalem immolare mandat in pascha. Cumque sciret diem festum agi debere in azymis sinceritatis et veritatis, tamen de farinae azymis praecipiebat agi diem festum. Haec ergo et hujusmodi erant sancta sanctorum, quae cum Moses portanda ceteris traderet, id est, rebus et operibus implenda, cooperta tamen ea, et velata communi sermonum tradebat eloquio. Humeri autem quod operum indicium teneant, in multis Scripturae saepe locis ostendimus. Sed et in ecclesiasticis observationibus sunt nonnulla hujusmodi, quae omnibus quidem facere necesse est, nec tamen ratio eorum omnibus patet. Nam quod, verbi gratia, genua flectimus orantes, et quod ex omnibus coeli plagis ad solam orientis partem conversi orationem fundimus, non facile cuiquam puto ratione compertum. Sed et eucharistiae sive percipiendae, sive eo ritu, quo geritur, explicandae, vel eorum, quae geruntur in baptismo, verborum gestorumque et ordinum atque interrogationum ac responsionum quis facile explicet rationem? Et tamen omnia haec operta et velata portamus super humeros nostros: cum ita implemus ea et exsequimur, ut a magno pontifice atque ejus filiis tradita, et commendata suscepimus. Cuncta haec ergo et horum similia cum gerimus, nec tamen eorum assequimur rationem, levamus humeris nostris et portamus adoperta et obtecta divina mysteria, nisi quis sit inter nos Aaron, aut filius Aaron, quibus ista conceditur nuda et revelata perspicere. Ita tamen conceditur, ut sciant sibi velanda

haec et operienda, ubi ceteris dari ea et in opus proferri ratio poposcerit.

annum.

2. Post haec dicitur de Levitis: qui operentur 1) a vicesimo quinto anno et supra usque ad quinquagesimum „Omnis, 2) inquit, qui procedit ad opus operum, et ad opera, quae portantur, tabernaculi testimonii." Observa in his distinctionem sermonum divinae 3) scripturae. Ubi de operibus filiorum Israel loquitur, non dicit opera operum, sed sola opera. Ubi vero de officiis Levitarum, non dicit sola opera, sed opera operum. Sicut enim sunt quaedam sancta, sunt autem et alia sancta sanctorum: ita sunt quaedam opera, et alia opera operum. Unde videtur mihi, quia Moses, ubi sensit esse quaedam opera visibilia quidem, sed quibus inesset interior alia mystica et occulta intelligentia, haec non solum opera, sed opera operum dixerit: quae vero communia, et praesentis solum temporis opera intellexit, haec solum opera nominaverit. Sunt ergo quaedam opera operum, quae ego puto esse omnia haec, de quibus vel in praesenti lectione, vel in Exodo et ceteris locis sub occultis praecipitur mysteriis, et pro parte in praesenti, pro parte vero explendis in futurum. Quae tamen, ut diximus, opera operum, non cuilibet, sed Levitis solis tradenda mandantur. Et inter Levitas ipsos non prius ad haec opera quisquam vocatur, nisi a vicesimo demum et quinto anno vitae suae usquo ad quinquagesimum. Sed non caret sacramento ne ipse quidem viginti quinque et quinquaginta numerus annorum. Nam in viginti quinque numero, quinque sensuum perfectio declaratur, ita ut quinquies quina numerentur. Quod utique indicat eum vocari ad opera operum in mysterio peragenda, qui ex omni parte multiplicatis et purificatis sensibus invenitur esse perfectus. Quinquage

2) Num. IV, 47.

1) Cfr. Num. IV, 47. coll. 3.
3) Edd. Merlini: scripturae divinae.

simus autem numerus quod remissionis et indulgentiae teneat sacramentum, in multis Scripturarum locis saepe et abundanter ostendimus. Nam et quinquagesimus annus est, qui et jubilaeus dicitur apud Hebraeos, in quo et possessionum et sèrvitutis et debiti fit remissio, et quinquagesimus dies post pascha festus traditur in lege. Sed et Dominus in Evangelio cum parabolam remissionis doceret et indulgentiae, debitores quos introducit, unum in quinquaginta, et alium in quingentis fuisse denariis dicit obnoxios. Quinquaginta autem et quingenti cognatus Decadae enim quinquaginta faciunt quingentós. Sed et ex alia parte numerus iste sacratus fit. Septem enim septimanis si addatur unius numeri perfectio, quinquaginta faciunt dies. Similiter et septua

est numerus.

ginta septimanis si addatur unius decadae consummatio, faciunt quingentos. Quod et si abundantius adhuc sacramenta quinquaginta et quingentorum numeri placet colligere, habemus et in hoc ipso, qui in manibus est, Numerorum') libro, ubi de hostium spoliis quidam quidem offerunt in dona Dei quinquagesimam portionem, qui non processerunt ad bellum, quidam vero quingentesimam: et utique non inaniter etiam hic quinquagesimus, et quingentesimus numerus habetur. Sed et in Genesi ubi Deus tractabat de indulgentia Sodomorum, si forte possent ad veniam pervenire, hujuscemodi mysteriorum conscius patriarcha Abraham a quinquagesimo numero incipit pro indulgentia Sodomorum Domino supplicare, et dicit:,,si 2) inventi fuerint quinquaginta in civitate, non salvabis propter quinquaginta civitatem ?"

3. Sed ad propositum revertamur. Oportet ergo operari Levitas in sanctis usque ad quinquaginta annos,

1) Cfr. Num. XXXI. 2) Genes. XVIII, 24.

« PoprzedniaDalej »