Obrazy na stronie
PDF
ePub

ignorantibus linguae illius proprietatem affectata videatur et violenter extorta, dabimus etiam in nostra lingua similitudinem, qua consequentiae hujus ratio patescat. In literario ludo, ubi pueri prima elementa suscipiunt, abecedarii dicuntur quidam, alii syllabarii, alii nominarii, alii jam calculatores appellantur: et cum audierimus haec nomina, ex ipsis, qui sint in pueris profectus, agnoscimus. Similiter et in liberalibus studiis, cum aut locum recitare, aut allocutionem, vel laudem, aliasque per ordinem materias audierimus, ex materiae nomine profectum adolescentis advertimus. Quomodo ergo et per haec, quae locorum quasi materiarum nomina memorantur, non credamus, in divinis eruditionibus profectus indicari posse discentium? Et sicut illic singulis quibusque dicendi materiis immorantes, quasi mansiones in iis quasdam facere videntur, et de una ad aliam, ac de alia item ad aliam proficisci: ita etiam hic mansionum nomen et profectio ab una ad aliam, et ab alia iterum ad aliam, cur non profectum mentis indicare credatur, et incrementa significare virtutum? Illam vero aliam expositionis partem prudentibus quibusque ex ista conjiciendam et contemplandam relinquo. Sapientibus enim sufficit occasionem' dedisse: quia nec expedit, ut auditorum sensus penitus remaneat otiosus et piger. Ex horum ergo collatione etiara illa meditetur 1), imo et aliquid perspicacius ac divinius contempletur: „non 2) enim ad mensuram dat Deus spiritum :" sed quia Dominus est spiritus, idcirco „ubi3) vult, spirat:" et optamus, ut etiam vobis adspiret, quo meliora horum, atque altiora in verbis Domini sentiatis, iter agentes per haec, quae pro nostra mediocritate descripsimus:

') Edd. Merlini: meditatur.
2) Ev. Joann. III, 34.
3) Ev. Joann. III, 8.

ut et in illa via superiore, et excelsiore, etiam nos vobiscum possimus incedere: deducente nos ipso Domino nostro Jesu Christo, qui est via, et veritas, et vita, usque quo perveniamus ad patrem, cum tradiderit regnum Deo et Patri, et subjecerit ei omnem principatum, et potestatem. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen!

HOMILIA XXVIII.

Quae sit terrae sanctae descriptio, terminorumque ejus et finium, quos Dominus descripsit.

1. Ultima in libro Numerorum historia refertur, in qua Dominus jubet Mosi praecepta dare filiis Israel, ul, cum ingressi fuerint terram sanctam capere haereditatem ejus, sciant, quos in ea terminos finium suorum debeant observare. Et') post haec etiam ipso Domino descri bente dicitur: ad Aphricum quidem, hoc est, ad occiden tem illius loci terminus observetur, et illius ad orientem, et sic per quatuor coeli plagas nomina quaedam Dominus ipse designat, quae in Judaea ista terrena populus Dei debeat custodire. Dicit ergo in iis simplicior 2) quisque auditorum, quia possunt haec necessaria videri et utilia etiam secundum literam, pro eo, ut nemo trans grediatur terminos per praeceptum Domini constitutos, et fines alterius tribus alia violare non audeat. Et3) quid faciemus, cum in terris istis non solum invadendi alterius fines Judaeis, sed qualitercunque possidendi facul

1) Mss. Et posthaec etiam ipso Domino." Libri editi (v. c. edd. M.):,,Et post jam ipso Domino" etc. R. 2) Edd. Merlini: simplicior quique auditorum etc. 3) Edd. Merlini: Ecquid faciemus etc.

tas nulla remanserit? Profugi namque ab ea, et extorres exsulant, et fines, non quos lex divina statuit, nunc possidentes custodiunt, sed quos victorum jura mandarunt. Quid, inquam, nos faciemus, qui haec in ecclesia legimus? Si secundum Judaeorum sensum legamus, superflua nobis profecto videbuntur et inania. Sed et ego, qui lego de sapientia scriptum:,,exi') post eam sicut vestigator:" volo exire post eam, et quia in rebus eam corporalibus non invenio, insequi ejus vestigia cupio, et investigare, quo eat, ac videre, intellectus meus 2) ad quae me cubilia pertrahat. Puto enim, quod si diligenter eam sequi potuero, et investigare vias ejus, dabit mihi aliquas occasiones ex Scripturis, quomodo etiam de his locis explicare debeamus, si credimus iis, quae Paulus in mysterio loquitur, quod qui per legem deserviunt,,,umbrae3) et imagini deserviunt coelestium." Et si secundum ipsius nihilominus sententiam lex), cujus pars est haec lectio, quam habemus in manibus, umbram habet futurorum bonorum, consequens videtur et necessarium, omnia, quae quasi de rebus terrenis describuntur in lege, umbras esse futurorum bonorum, omnisque haereditas terrae illius, quae in Judaea terra sancta et terra bona appellatur, imago sit bonorum coelestin: quorum haec, ut diximus, quae in terris bona memorantur, umbram atque imaginem teneant.

2. Sed ut paululum et meus sermo, et vestra intelligentia sublimetur, atque ingressum quendam ad ea, quae dicimus, advertenda concipiat, utamur aliqua similitudine. Nemo dubitat, quod in terra Judaea omnis locus, omnis mons, omnis civitas et vicus, certis quibusque vocabulis designetur: nec est ullus omnino sine nomine locus, sed

1) Sap. Sirac. XIV, 22. (Ecclesiastic.)

2) Edd. Merlini: meos.

3) Hebr. VIII, 5. 4) Cfr. Hebr. X, 1.

propriis singula quaeque appellationibus designantur: verbi gratia, quibus aut Chananaei in suis locis, aut Pheresaei1) nihilominus in suis, Amorrhaeique, aut Evaei, vel ctiam Hebraei nominarunt. Ita ergo secundum sententiam Pauli, qua umbram et exemplar coelestium dicit esse terrena, fortasse et in coelestibus regionibus erunt locorum differentiae non minimae. Videtis quibus, vel quorum appellationibus, vocabulisque distinctae, et nomina non solum plagarum coeli, sed etiam omnium stellarum siderumque signata. „Qui) enim fecit multitudinem stellarum, ut ait propheta, omnibus iis nomina vocat." De quibus quidem nominibus plurima in libellis, qui appellantur Enoch, secreta continentur, et arcana: sed quia libelli ipsi non videntur apud Hebraeos in auctoritate haberi, interim nunc ea, quae ibi nominantur, ad exemplum vocare differamus, sed ex his, quae habemus in manibus, de quibus dubitari non potest, rerum prosequamur indaginem. Describitur ergo verbis Dei in lege divina terra Judaeae, et haec referri debere dicitur ad imaginem coe lestium. In coelis autem evidenter esse Jerusalem civi tas pronuntiatur ab Apostolo, et mons Sion. Consequens igitur est, ut, sicut sunt etiam aliae civitates circa Jerusalem terrenam sitae, et vici, et diversae quaeque regiones: ita et illa coelestis Jerusalem secundum imaginem terre norum habeat circa se et alias civitates, ac vicos, diversasque regiones, in quibus populus Dei et verus Israel, per Jesum verum, cujus ille Jesus Nave ferebat imaginem, collocandus est quandoque, et haereditatem sortis distri butione, id est, meritorum contemplatione, rus. Sic ergo nunc Dominus dicit in distributione terrae, verbi gratia, terminos tribus illius esse istos, et alterius alios: ne forte, quoniam diversa erunt

captu

1) Edd. Merlini: Pherezaei —, Amorreique etc.
2) Cfr. Psalm. CXLVII, 4.

1

[ocr errors]

merita eorum, qui haereditatem consecuturi sunt regni coelorum, idcirco etiam in iis tribubus observanter dirimi jubetur ista distinctio terminorum, ut sciamus has esse meritorum differentias observandas in unoquoque. Verbi gratia, qui ita negligenter vixerit, ut pro fide quidem sua mereatur haberi inter filios Israel, pro negligentia vero vitae, gestorumque desidia in tribu Ruben aut Gad, aut dimidia tribu Manasse debeat reputari, et non intra Jordanem, sed extra eum sortem haereditatis accipere. Alius vero, qui se emendatione vitae, et conversatione propositi talem reddiderit, ut secundum quas solus Deus novit rationes, aut in tribu Juda, aut etiam in ipsa tribu Benjamin, in qua ipsa Jerusalem, et templum Dei, atque altare consistit, debeat reputari: et alius in alia, atque alius in alia. Et hoc modo haec, quae nunc in libro Numerorum scripta referuntur, adumbratio quaedam sit futurae sortis in coelis, eorum duntaxat, qui per Jesum Dominum ac Salvatorem nostrum haereditatem, ut diximus, capient regni coelorum. Ibi, credo, diligenter observabuntur etiam ista, quae hic adumbrantur, privilegia sacerdotum, quibus vicina quaeque urbibus loca, et ipsis moenibus juncta segregari mandantur a filiis Israel. Ibi, credo, et civitates istae erunt, quarum hic figura describitur, quas refugii nominat civitates, ad quas confugiant non omnes homicidae, sed qui ignoranter homicidium commiserunt. Sunt enim fortassis aliqua peccata, quae si proposito ac voluntate committimus, homicidas nos faciunt; et sunt alia, quae si ignoranter admittimus, decernitur nobis, credo, et praeparatur ex praecepto Dei aliquis locus, ubi ad certumn tempus habitare debeamus, si qui non voluntaria peccata commisimus: si tamen mundi inveniamur et alieni ab iis peccatis, quae voluntate commissa sunt. Et ob hoc secernuntur quaedam civitates ad refugium. Videtur quibusdam, quod singulorum quoque siderum positio et coetus civitas dici vel haberi possit in coelo: quod ego qui

« PoprzedniaDalej »