Obrazy na stronie
PDF
ePub

animus. Hoc est ergo, quod dicit, contemplatio stuporis, cum in agnitione magnarum et admirabilium rerum mens attonita stupet. Post haec venitur ad Matheca, quod interpretatur mors nova. Quae est nova mors? Quando Christo commorimur, ut et convivamus ei. Inde Asenna1) venitur, quod os, vel ossa significare dicitur. Virtus per

haec sine dubio, et robur patientiae declaratur. Jam hine habetur mansio apud Mesoroth 2), quod significare putatur excludens. Quae excludens est? Sine dubio malignas suggestiones contrarii spiritus de cogitationibus suis. Sic enim et sapientia Dei dicit: „,si3) spiritus potestatem habentis adscenderit super te, locum tuum ne dimittas,“ Tenendus est ergo locus, et excludendus est adversarius, ne inveniat locum in corde nostro, sicut Apostolus dicit: „nolite 4) locum dare diabolo." Post haec Banaim') venitur, quod fontes significat, vel excolationes, id est, ubi divinorum verborum fontes haurit, usque quo excolet eos bibendo. Excolat autem dicitur hic a colando, non a colendo. Excolat ergo verbum Dei quis, cum ne minimum quidem mandatum praeterierit 6), imo cum ne iota quidem unum, vel unus apex de verbo Dei intellectus habetur otiosus. Post haec venitur in Galgad"), quod

') Cod. sancti Theodorici habet: „ad Sennam." LXX. interpretes: Zhuova. Ego pro „Asenna" legendum puto Asemona." R. Vulgata:,,Hesmona." Cfr. Num. XXXIII, 29. 30.

2) Sic habent Mss. Libri autem editi (v. c. edd. M.): ,,Mesaloth." R. Vulgata: „Moseroth." XXXIII, 30. 31.

3) Eccles. X, 4.

Cfr.

4) Ephes. IV, 17.

Num.

5) Unus God, Mscr. „Baneaim." Alius: „Vanacham.“

Alius: Vanacain." R.

[ocr errors]

Num. XXXIII, 31. 32.

Vulgata:,,Beneiaacan." Cfr.

6) Edd. Merlini: „praeterit."

7) Sic habet Mscr. Cod. Turonensis. In antea edi

interpretatur tentamentum, sive constipatio. Fortitudo quaedam, ut video, et munimen est animae, tentamentum. Ita enim virtutibus admiscetur, ut videatur absque') his virtus nec decora esse, nec plena. Et ideo proficientibus ad virtutem, et variae et frequentes mansiones in tentationibus fiunt. Quas cum transieris, applicabis in Taba-tha. Tabatha interpretatur bona. Ad bona ergo

non nisi post tentamentorum experimenta venitur. Inde applicuerunt, inquit, in Ebrona, quod est transitus. Transeunda namque sunt omnia: quia etiamsi ad bona venias, oportet te et ad meliora transire, usque quo ad illud bonum venias, in quo semper debeas permanere. Post haec pervenitur ad Gasiongaber 2), quod interpretatur consilia viri. Si quis desiit puer esse sensibus, iste pervenit ad consilia viri, sicut et ille, qui dicebat: „cum3) autem factus sum vir, quae parvuli erant deposui." Sunt ergo magna consilia viri, sicut et ille ait: „,aqua1) alta consilium in corde viri." Hinc iterum venitur Sin. Iterum tentatio est Sin. Diximus enim, quia nec aliter expedit, iter istud incedere: sicut, verbi gratia, si quis aurifex vas necessarium facere volens, frequenter illud igni admoveat, frequenter malleis subdat, rasoriis saepe perstringat, ut et purgatius fiat, et ad illam speciem, quam prospicit artifex, atque ad illam pulchritudinem deducatur. Post haec applicatur ad Pharancades, quod est fructificatio sancta. Vides inde quo venitur, vides, quia tentationum sulcos fructificatio sancta subsequitur. Inde applicatur in montem Or, quod inter

tis (v. c. edd. M.) pro „Galgad" legitur,,Galgat," apud LXX. interpretes:,,Tadyás." R. Cfr. Num. XXXIII, 32. 1) Edd. Merlini: absque iis.

2) Sic habet Cod. Ebroicensis. Libri vero antea editi (v. c. edd. M.):,,Gasiongabis." LXX. interpretes:,,TeoOOV Taßeg."R.-Vulgata :,,Asiongaber." Cfr. Num. XXXIII, 35. 3) I Cor. XIII, 11. 4) Prov. XX, 5.

pretatur montanus. Venit enim ad montem Dei, ut et ipse fiat mons uber, et mons coagulatus, vel ab eo, quod semper in monte Dei habitet, montanus dicatur. Subsequitur post haec mansio Selmona: quod interpretatur umbra portionis. Illam puto umbram dici, de qua et propheta dicebat: „spiritus 1) vultus nostri Christus Dominus, cui diximus: in umbra ejus vivemus in Gentibus.“ Sed et illa similis huic umbra est, de qua dicitur: „spiritus) Domini obumbrabit tibi.“ Umbra ergo portionis nostrae, quae nobis opacitatem praestat ab omni aestu tentationum, Christus Dominus 3) est, et Spiritus sanctus. Hinc jam venitur ad Phinon 1), quod interpretari putamus oris parsimoniam. Qui enim intueri potuerit mysterium de Christo, et de Spiritu sancto, et si viderit, sive audierit ea, quae non licet hominibus loqui, necessario habebit oris parsimoniam, sciens quibus, vel quando, vel quomodo de mysteriis divinis oporteat loqui. Post haec venitur Oboth, cujus nominis quamvis non invenerimus interpretationem, tamen non dubitamus, sicut et in ceteris omnibus, etiam in hoc nomine consequentiam profectuum conservari. Sequitur post haec mansio, quae appellatur Gai3), quod interpretatur chaos. Appropiat enim per hos profectus ad sinus Abrahami, qui dicit ad eos, qui in tormentis sunt, quia „inter 6) vos et nos chaos magnum confirmatum est:" ut et ipse in sinibus ejus,

1) Thren. IV, 20. 2) Luc. I, 35.
3) Desideratur „Dominus" in ed. Ruaei.

4) Sic habet Cod. Turonensis. Libri antea editi(cc edd. M.) habent: „Fino." LXX. interpretes: „Þivá.“ R Vulgata:,,Phunon." Cfr. Num. XXXIII, 42. 43.

5) In libris antea editis (v. c. edd. M.) pro „Gai legitur,,Cai," sed apud LXX. interpretes: Tat," et in Cod. Turonensi:,,Gai." R. Cfr. Num. XXXIII, 44. 45.

6) Luc. XVI, 26.

sicut beatus Lazarus, requiescat. Inde iterum venitur Dibongad, quod significare fertur apiarium tentationum. O miram divinae providentiae cautelam! Ecce jam viator hic itineris coelestis, summae perfectioni proximus fit successione virtutum, et tamen ei tentamenta non desunt, sed novi generis audio tentamenta. Apiarium, inquit, tentationum. Apis laudabile animal in Scripturis positum est, ex cujus laboribus reges et mediocres ad sanitatem abutuntur: quod recte de verbis prophetarum et Apostolorum, atque omnium, qui sacra volumina conscripserunt, accipitur: et istud esse apiarium, id est, omnem numerum scripturarum divinarum dignissime intelligi puto. Est ergo iis, qui ad perfectionem tendunt, etiam in hoc apiario, id est, in verbis propheticis et apostolicis, nonnulla tentatio. Vis videre, quia sit in 1) his tentatio non minima? In hoc apiario scriptum invenio: „vide 2), inquit, ne adspiciens solem et lunam, adores ea, quae sequestravit Dominus Deus tuus gentibus." Vides, quae tentatio de apiario isto procedit? Et iterum cum dicit: „deos3) non maledices.“ Et iterum in novi testamenti apiario, ubi legimus: „quid *) me vultis occidere hominem, qui veritatem locutus sum vobis?" Et iterum in aliis ipse Dominus dicit: „,propterea 5) in parabolis loquor iis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant: ne forte convertantur, et sanem Sed et cum Apostolus dicit: „,in 6) quibus Deus = hujus saeculi excaecavit mentes infidelium:" et multa hujusmodi in hoc divino apiario tentamenta reperies1), ad

eos."

1) Edd. Merlini: in iis tentatio etc.

2) Deut. IV, 19.

3) Exod. XXII, 28.

4) Ev. Joann. VIII, 40.

5) Matth. XIII, 13. 15. coll. Jesai. VI, 9. 10.

6) II Cor. IV, 4.

7) Edd. Merlini perperam: reperies. Atque necesse est venire etc.

quae necesse est venire unumquemque sanctorum, ut etiam per haec, quam perfecte et pie de Deo sentiat, agnoscatur. Post haec jam venitur Gelmon') Deblathaim, quod interpretatur contemtus ficuum, id est, ubi contemnuntur et despiciuntur penitus terrena. Nisi enim spreta fuerint et contemta ea, quae delectare videntur in terris, ad coelestia transire non possumus. Sequitur enim post haec mansio Abarim contra Nabau, quod est transitus. Nabau vero abscessio interpretatur. Ubi enim per has omnes virtutes iter egerit anima, et ad summum2) perfectionis adscenderit, transit jam de saeculo, et abscedit: sicut scriptum est de Enoc: „et3) non inveniebatur, quia transtulerat cum Deus." Quod etsi videatur esse adhuc in saeculo, qui hujusmodi est, et in carne habitare, tamen non invenietur. In quo non invenietur? In nullo actu saeculari, in nulla re carnali, in nullo colloquio vanitatis invenitur. Transtulit enim eum Deus ab iis, et esse fecit in regione virtutum. Ultima mansio est ab occidente Moab juxta Jordanem. Omnis namque hic cursus propterea agitur, et propterea curritur, ut perveniatur ad flumen Dei, ut proximi efficiamur fluentis sapientiae, et rigemur undis scientiae divinae: ut sic per omnia purificati, terram repromissionis mereamur intrare. Haec interim de Israeliticis mansionibus secundum unum exponendi modum in transcursu perstringere, atque in medium proferre potuimus.

He

13. Verum ne hujusmodi expositio, quae per braeorum linguam et1) nominum significantias currit,

1) Edd. Merlini: „Gelmon de Blathaim." Vulgata „Helmondeblathaim.“ Cfr. Num. XXXIII, 46. 47. 2) Edd. Merlini: summam perfectionis.

3) Genes. V, 24.

*) Desideratur „et" in edd. M.

« PoprzedniaDalej »