Obrazy na stronie
PDF
ePub

cim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim." Istas ergo quadraginta et duas generationes'), quas velut mansiones Christus fecit descendens in Aegyptum mundi hujus, ipso numero quadraginta et duas mansiones fáciunt, qui adscendunt de Aegypto. Et bene observanter posuit Moses, dicens: *,, adscenderant 2) filii Israel cum virtute sua.“ Quae est virtus eorum, nisi ipse Christus, qui est virtus Dei? Qui ergo adscendit, cum ipso adscendit, qui ad nos inde descendit, ut illuc perveniat, unde ille non necessitate, sed dignatione descendit, ut verum sit illud, quod dictum est, quia „, qui3) descendit, ipse est et qui adscendit.“ Igitur in quadraginta duabus mansionibus perveniunt filii Israel usque ad principium capiendae haereditatis. Principian vero capiendae haereditatis fuit, ubi Ruben ét Gad, et dimidia tribus Manasse, accipiunt terram Galaad. Constat itaque numerus descensionis Christi, per quadraginta et duos patres secundum carnem, velut per quadraginta duas mansiones descendens) usque ad nos, et per dem mansiones adscensus filiorum Israel usque ad hae reditatis promissae principium. Quod si intellexisti, quantum sacramenti numerus iste descensionis, adscensionisque contineat, veni jam et incipiamus per ea, quae descendit Christus, adscendère, et primam mansionem istam faceré, quam ille nòvissimam fecit, scilicet, qui natus ex virgine est: et haec sit prima nobis mansió de Aegypto exire volentibus, in qua relicto idolorum culta, et daemoniorum

toti

1) Sie habet God. Abbatiae saneti Theodorici Rhe mensis. Libri vero antea editi (v. c. edd. M.): „generationum mansiones, quas Christus fecit adscendens in Aesyptum." R. Cfr. Matth. 1, 17.

1) Num. XXXIII, 1. coll. pag. $35. not. 3.

3) Ephes. IV, 10.

*) Edd. Merlini: descendentis.

non deorum veneratione, credimus Christum natum ex virgine, et de Spiritu sancto, et Verbum carnem factum venisse in hunc mundum. Post haec jam proficere, et adscendere ad singulos quosque fidei et virtutum gradus nitamur. Quibus si tam diu immoremur, donec ad perfectum veniamus, in singulis virtutum gradibus mansionem fecisse dicemur, usque quo ad summum pervenientibus nobis institutionum, profectuumque fastigium promissa compleatur haereditas.

[ocr errors]

4. Sed et anima cum de Aegypto vitae hujus proficiscitur, ut tendat ad terram repromissionis, pergit ') necessario ad illas, quae apud patrem ab initio praepáratae sunt, mansiones. Quarum credo memor propheta, dicebat: haec 2) memoratus sum, et effudi super me animam meam, quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei." Istae sunt mansiones, et ista tabernacula, de quibus in alio loco dicit: ,, quam 3) amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini." Idcirco et in alio loco idem propheta dicit: ,, multum ") peregrinata est anima mea." Intellige ergo si potes, quae sint istae peregrinationes animae, in quibus cum quodam gemitu ac dolore peregrinari se diutius deflet. Sed hebescit harum ") intellectus et obscuratur, donec adhuc peregrinatur: tunc autem verius edocebitur, et verius intelliget, quae fuerit ratio peregrinationis suae, cum re

1) Cod. sancti Theodorici: „pergit necessario per quasdam vias, et certas quasque, ut diximus, conspiciet mansiones. Quarum credo" etc. Cod. Ebroicensis pro conspiciet“ habet „conficit.“ R.

[ocr errors]

2) Psalm. XLII, 4.

3) Psalm. LXXXIV, 1. 2.

4) Psalm. CXX, 6. (CXIX.)
5) Edd. Merlini: horum.

gressa fuerit ad requiem suam, id est, ad patriam suam paradisum: quod sub mysterio intuens propheta dicebat: „convertere ') anima mea in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi." Sed interim peregrinatur et agit iter et conficit mansiones, utilitatis sine dubio alicujus causa per haec Dei promissionibus dispensata, sicut et quodam loco dicit: „afflixi 2) te, et cibavi te manna in deserto, quod nescierunt patres tui, ut dignosceretur, quid est in corde tuo.“ Istae ergo mansiones sunt, quibus iter e terris agitur ad coelum. Et quis ita invenitur idoneus, et divinorum conscius secretorum, qui possit itineris istius et adscensionis animae describere mansiones, et uniuscujusque loci vel labores explicarc, vel requies? Quomodo enim enarret, quod post3) primam et secundam et tertiam mansionem insequatur adhuc Pharao, insequantur Aegyptii, et licet non comprehendant, tamen insectentur,*) et licet submersi sint, tamen insecuti sint? Quomodo enuntiet, quod salvus effectus Dei populus, post aliquot mansiones primum cantaverit canticum dicens : „cantemus3) Domino, gloriose enim honorificatus) est: equum et adscensorem projecit in mare?" Sed') haec, ut dixi, qui per singulas mansiones audeat aperire, et pro contemplatione

1) Psalm. CXVI, 7. (CXV.)

2) Deut. VIII, 3. 2. coll. LXX. virorum versione. 3) Cod. Ebroicensis: „prima, et secunda, et terti mansione." Cod. sancti Theodòrici: „post primam, secundam, et tertiam mansionem." In libris antea editis (v. c. edd. M.) desideratur „post,“ R.

4) Edd. Merlini: insectent, et

cuti sunt? R.

5) Exod. XV, 1.

sint, tamen inse

*) Mss. „honorificatus.“ Libri editi (v. c. edd. M.) „glorificatus.“ R.

7) Edd. Merlini: Sed hic, ut dixi, quis per sionum? Nescio etc.

-man

ne

nominum qualitates quoque conjicere mansionum, scio, si aut sensus dicentis ad mysteriorum pondus sufficiat, aut') auditus capiat audientium. Quomodo enim vel occursus belli explicetur Amalechitarum, vel diversae tentationes, et illi quomodo enarrentur, quorum artus ceciderunt in deserto, et quod omnino non2) filii Israel, sed filii filiorum Israel ad terram sanctam pervenire potuerunt, et omnis ille vetus populus cecidit, quibus conversatio et habitatio fuerat cum Aegyptiis, solus autem novus pervenit ad regnum, qui ignorabat Aegyptios, exceptis sacerdotibus et Levitis? Si quis enim potuerit se in sacerdotum et Levitarum ordine collocare, si quis potuerit non habere portionem in terris ullam, nisi solum Dominum, iste non cadet in3) deserto, sed perveniet ad terram repromissionis. Unde et tu, si vis non cadere in deserto, sed pervenire ad terram repromissionis patrum, sortem tuam non habeas in terra, nec sit tibi aliquid commune cum terra. Portio tua sit Dominus solus, et nunquam cades. Agitur ergo adscensio de Aegypto ad terram repromissionis, per quam, ut dixi, mysticis 'descriptionibus edocemur adscensum animae ad coelum et 4) resurrectionis ex mortuis sacramentum.

5. Ponuntur autem et nomina mansionibus. Neque enim conveniens videbatur, ut omnis locus, qui sub coelo, sive montium, sive collium, sive camporum nominibus uteretur: illa vero adscensio, qua anima adscendit ad regnum Dei, mansionum suarum nomina non haberet. Habet nomina mansionum mysticis aptata voca

') Edd. Merlini: aut ut auditus etc.

2) Edd. Merlini: non cum filii etc.

3) Cod. S. Theodorici solum habet: „in deserto. Si pervenire vis ad repromissiones patrum, sortem tuam non habeas in terra."

R.

4) Sic habet Cod. S. Theodorici. Libri editi (v. c. edd. M.): „ex resurrectionis ex mortuis sacramento." R.

bulis, habet et deducentem se non Mosen:

enim quo iret ignorabat:

[ocr errors]

[blocks in formation]

sed columnam ignis et nu

bem, filium scilicet Dei, et Spiritum sanctum, sicut et in alio loco prophcta dicit: „ipse') Dominus ducebat eos. Talis ergo fiet beatae animae adscensus, cum submersi fuerint omnes Aegyptii, et Amalechitae, atque universi, qui impugnaverant eam : et 2) per singulas quasque digrediens mansiones, illas scilicet multas, quae dicuntur esse apud patrem, illuminatur 3) amplius ex una ad aliam veniens, majora semper illuminationis augmenta conquirit, usque quo assueta sit ipsius veri luminis, quod illuminat omnem hominem, intuitum pati, et mirae majestatis ferre fulgorem. Si vero ad secundam, de qua superius memoravimus, expositionem redeamus, et anima in hac vita positae per haec doceri intelligamus profectus, quae conversa de Gentili vita, non tam Mosen, quam legem Dei, nec Aaron, sed sacerdotem illum, qui permanet in aeternum, sequitur, antequam ad perfectum veniat, in eremo habitat: ubi scilicet exerceatur in praeceptis Domini, et ubi fides ejus per tentationes probetur. Ubi cum vicerit unam tentationem, et fides ejus in ea fuerit probata, inde venit ad aliam, et quasi de una mansione ad alteram transit, et ibi cum obtinuerit, quae acciderint, et fideliter tulerit, pergit ad aliam: et ita per singula quaeque tentamenta vitae ac fidei prosecutus, mansiones habere dicitur: in quibus per singula virtutum quaeruntur augmenta: et impletur in iis illud, quod scriptum est:,,ibunt 5) de virtute in virtutem:" usque

1) Cfr. Psalm. LXXVIII, 13. (LXXVII.) 2) Cod. S. Theodorici: „ut per singulas netur amplius." R.

3) Edd. Merlini: illuminetur.
4) Edd. Merlini: profectus.
*) Psalm. LXXXIV, 7.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »