Obrazy na stronie
PDF
ePub

Unde ad similitudinem corporalis exempli est 1) aliquibus etiam in verbo Dei cibus lactis: apertior scilicet simpliciorque doctrina, ut de moralibus esse solet, quae praeberi consuevit iis, qui initia habent in divinis studiis, et prima eruditionis rationabilis elementa suscipiunt. His ergo cum recitatur talis aliqua divinorum voluminum lectio, in qua non videatur aliquid obscurum, libenter accipiunt: verbi causa, ut est libellus Hester, aut Judith, vel etiam Tobiae, aut mandata Sapientiae. Si vero legatur ei liber Levitici, offenditur continuo animus, et quasi non suum refugit cibum. Qui enim venit, ut disceret Deum colere, justitiae ac pietatis ejus praecepta suscipere, audit mandata de sacrificiis dari, et immolationum ritus doceri, quomodo non continuo avertit auditum, et tanquam non sibi aptum cibum recusat? Sed et alius, cum leguntur Evangelia, vel Apostolus, aut psalmi, laetus suscipit, libenter amplectitur, et velut remedia quaedam infirmitatis suae inde colligens gaudet. Huic si legatur Numerorum liber, et ista maxime loca, quae nunc habemus in manibus, nihil haec ad utilitatem, nihil ad infirmitatis suae remedium, aut animae salutem prodesse judicabit: sed continuo refutabit, et respuet tanquam graves et onerosos cibos, et quia aegrae atque invalidae non competant animae. Sed sicut, verbi gratia, ut iterum ex corporalibus repetamus exempla, - leoni si detur intellectus, non continuo culpabit abundantiam herbarum creatam, quia ipse crudis carnibus vescitur, nec dicet illas superflue 2) a conditore productas, quia ipse earum cibo non utitur: nec iterum homo, quia pane aliisque aptis sibi utitur alimoniis, culpare debet, cnr fecerit Deus serpentes, quos cibum videat praebere cervis: neque

[ocr errors]

1) Cod. sancti Theodorici: est aliquis etiam“ etc. R. 2) Edd. Merlini: superfluo.

ovis, aut bos culpare, verbi causa, quod aliis animalibus carnibus vesci datum est, cum ipsis ad edendum gramina sola sufficiant. Ita ergo et in cibis rationalibus, 1) divinorum dico voluminum, non continuo aut culpanda, aut refutanda est Scriptura, quae difficilior aut obscurior ad intelligendum videtur, vel ea continere, quibus sive incipiens 2), et parvulus, sive infirmior et minus ad intelligenda omnia validus uti non potest, nec conferri sibi ex iis utilitatis aliquid existimat aut salutis: sed considerare debes,3) quia sicut serpens et1) ovis, et bos et homo, ac foenum, Dei creatura sunt omnia, et diversitas ista ad laudem spectat et gloriam creatoris, quod competen tem et in tempore unicuique eorum, pro quibus creata sunt, vel praebeant, vel capiant cibum: ita et haec omnia, quae verba Dei sunt, et in quibus diversus pro captu animarum cibus est, unusquisque, prout sanum se et validum sentit, assumat. Quamvis et si diligentius requiremus, verbi causa, in Evangelii lectione, vel apostolica doctrina, in quibus delectari videris, et in quibus tibi aptissimum et suavissimum deputas cibum, quanta sunt, quae te latent, si discutias, et perscruteris mandata Domini? Quod si ea, quae obscura videntur et difficilia, refugienda sunt protinus et vitanda, invenies etiam in illis, in quibus valde confidis, tam multa obscura et diificilia, ut si hanc sententiam teneas, sit tibi etiam inde recedendum. Sunt tamen plurima in illis, quae apertius et simplicius dicta 3) sunt, quam ut parvi sensus aedifi

1) Edd. Merlini: rationabilibus.
2) Edd. Merlini: insipiens.

3) Mss.,,debes.“ Libri editi (v. c. edd. M.): „debet.“ K. lidem Mss. „,et ovis et bos, et homo." In libris editis (e. c. edd. M.) desunt verba: „et bos." R.

5) Edd. Merlini: dicta sunt: ut quamvis parvi sensus aedificent etc.

[ocr errors]

cent auditorem. Haec autem in praefatione praemisimus, ut suscitemus animos vestros, quoniam quidem hujusmodi lectio habetur in manibus, quae difficilis ad intelligendum, et superflua videatur ad legendum. Sed non possumus hoc dicere de') sancti Spiritus literis, quod aliquid în iis otiosum sit, aut superfluum, etiamsi aliquibus videntur obscura. Sed hoc potius facere debemus, ut oculos mentis nostrae convertamus ad2) eum, qui haec scribi jussit, et ab ipso horum intelligentiam postulemus: ut sive infirmitas est in anima nostra, sanet nos ille, qui sanat omnes languores ejus: sive parvi sensus sumus, adsit nobis custodiens parvulos Dominus, et enutriat nos, atque in mensuram aetatis adducat. Utrumque enim in nobis est, ut ex infirmis ad sanitatem, et ex parvulis ad aetatem virilem pervenire possimus. In nobis ergo est, haec a Deo poscere. Dei autem est petentibus dare, et pulsantibus aperire. Sed satis sit ista praefatio.

2. Nunc jam ad lectionis ipsius, quae recitata est, venians exordium, ut juvante Domino, sensum quoque eorum, etiamsi non ad liquidum, summatim tamen colligere et explicare possimus. Ait ergo:,, hae 3) sunt mansiones filiorum Israel, ex quo exierunt de terra Aegypti cum virtute sua, in manu Mosis et Aaron. Et scripsit Moses profectiones eorum, et mansiones per verbum Domini," et cetera. Audistis, 4) quia scripsit haec Moses ; per verbum Domini. Et 5) quid voluit Dominus haec scribi? Ut prodesset nobis aliquid scriptura haec man

1) Cod. sancti Theodorici solum habet: de sanctis literis." R.

[merged small][ocr errors]

4) Mss. „Audistis." Libri editi (v. c. edd. M.): „, Audisti." R.

ut

5) Edd. Merlini: Et quid? voluit Dominus haec scribi, aut nihil prodesset? Et quis etc.

sionum, quas fecerunt filii Israel, aut nihil prodesset? Et quis audeat dicere, quod ea, quae per verbum Domini scribuntur, nihil utilitatis habeant, nec salutis aliquid conferant, sed solam rem gestam narrent, quae tunc quidem praeterierit,') nunc autem nihil ad nos ex ejus relatione perveniat? Impia haec et aliena a catholica fide sententia est, et eorum tantummodo, qui legis et Evangeliorum negant unum solum sapientem esse Deum patrem Domini nostri Jesu Christie Quid ergo de2) iis mansionibus fidelis sentire debeat intellectus, summatim, prout tempus patitur, pertractare tentemus. Superior disputatio, cum nobis occasionem dicendi de profectione filiorum Israel ex Aegypto praebuisset, dupliciter diximus videri posse spiritualiter exire unumquemque de Aegypto: vel cum relinquentes Gentilem vitam ad agnitionem vinae legis accedimus, vel cum anima de corporis hujus habitatione discedit. Ad utrumque ergo istae mansiones, quas nunc per verbum Domini Moses describit, adspi ciunt. Nam de illis quidem mansionibus, quas an ac3) corpore exutae, immo corpore suo rursus indutae habi turae sunt, Dominus pronuntiavit in Evangelio, dicens: ,,multae 4) mansiones sunt apud patrem meum. Alioquin dicerem vobis: vado et praeparo vobis mansionem," Sunt) ergo multae illae mansiones, quae ad patrem

1) Edd. Merlini: praeterierunt.

2) Edd. Merlini: ex iis.

di

da

3) Cod. sancti Theodorici: anima corpore exuta, immo corpore suo rursus induta habitura est." R. 4) Ev. Joann. XIV, 2.

5) Desunt verba: „Sunt ergo multae illae mansiones" etc., usque ad ista verba: Sed nos pene immemores," in libris antea editis (e. c. edd. M.), at restituuntur ex omnibus Mss. Libri editi (v. c. edd. M.) tantum habent: ,,Sunt ergo illic multae mansiones, in quibus post saeculi hujus aerumnas, et Aegyptiam servitutem fideles animat requiescant. Sed nos pene immemores" etc. R.

cunt, in quibus singulis quid causae, quid utilitatis animae commoratio, quidve eruditionis aut illuminationis accipiat, scit ille solus futuri saeculi pater, qui ait de semet ipso, quia,,ego 1) sum ostium.“ „Nemo 2) venit ad Patrem, nisi per me." Qui fortassis in his singulis mansionibus unicuique animae ostium fiet, ut per ipsum intret, et per ipsum exeat, et inveniat pascua, et iterum in tret ad aliam, et inde ad aliam mansionem, usque quo ad ipsum perveniat patrem. Sed nos pene immemores praefationis nostrae, subito auditum vestrum ad alta et excelsa surreximus. Immo vero redeamus ad ea, quae inter nos et in nobis geruntur. In Acgypto erant filii Israel, in operibus Pharaonis regis luto ac latere affligebantur, donec ingemiscentes clamarent ad Dominum, et exaudiens gemitum eorum mitteret iis verbum suum per Mosen, et educeret eos de Aegypto. Et nos ergo cum essemus in Aegypto, mundi dico hujus erroribus et ignorantiae tenebris, operantes opera diaboli, et in concupiscentiis et voluptatibus carnis, miseratus est Dominus afflictionem nostram, ⚫ misit Verbum suum unigenitum Filium, qui nos de ignorantia erroris ereptos, ad lucem divinae legis adduceret.

་ ་་

et

3. Sed primo omnium intuere mysterii rationem: quam qui diligenter observaverit3), in Scripturis inveniet in egressione filiorum Israel de Aegypto, quadraginta et duas habitas esse mansiones: et rursum adventus Domini et Salvatoris nostri in hunc mundum, per quadraginta et duas generationes adducitur. Sic enim Matthaeus Evangelista commemorat, dicens: „,ab Abraham usque ad David regem, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuorde

1) Ev. Joann. X, 9.

2) Ev. Joann. XIV, 6.

3) Edd. Merlini: observaverit in scripturis: inveniet etc ORIGENIS OPERA. TOM. X.

22

« PoprzedniaDalej »