Obrazy na stronie
PDF
ePub

ritis terram in conspectu vestro, dabitis iis terram Galaad in possessionem." Terrae nomen in scripturis divinis positum diversis significationibus invenimus: et primo quidem terra haec, in qua habitamus, non ex initio terra vocitata est, sed arida: et post haec, quae prius dicta fuerat arida, terrae 1) nomen accepit: sicut et coelum istud visibile, non ab initio coelum dictum est, sed prius firmamentum, post etiam coeli vocabulo nuncupatum est. In principio tamen creaturae coelum et terram fecisse dicitur Deus, et postea aridam, et postea firmamentum. Vis autem scire, quia aliud sit in Scripturis arida, aliud terra? Audi Aggaeum) prophetam dicentem: „,adhuc semel et ego movebo coelum et terram et mare et aridam.“ Vides, quomodo propheta aliud ponit terram, et aliud aridam. Sed et in multis Scripturae locis invenimus terram laudabilem nominari: aridam vero non facile legimus laudabilem poni. Nam et Adam in hunc locum quasi culpabilis post peccatum detruditur, qui arida nominatus est. Antea enim non fuit in arida, sed in terra. Paradisus namque non est in arida, sed in terra. Sed et mansuetis quod repromittit Dominus in Evangelio, non est arida, sed terra. „Beati 3) enim, inquit, mansueti, quoniam ipsi haereditabunt terram." Et iterum in Evangelio ) semen, quod dat fructum centesimum, sexagesimum, et tricesimum, terra dicitur esse, non arida. Et puto, quia profectus quidam sit ab arida ad terram veniendi, sicut et profectus quidam fuit, ut haec arida terra vocaretur. Omnes enim nos, donec infructuosi sumus, et nullum justitiae fructum, nullum pudicitiae, nullum

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

pietatis afferimus, arida sumus. Si autem nosmet ipsos, coeperimus excolere, et ad virtutum frugem desides animos suscitare, terra efficimur ex arida, quae verbi Dei suscepto semine laeta fruge multiplicet. Est ergo quaedam etiam in regno Dei terra, quae mansuetis repromittitur, et terra, quae viventium nominatur, et terra in excelsis posita, de qua ad justum dicit propheta: et1)" exaltabit te, ut haeredites terram." Istius ergo terrae haereditatem, posteaquam de mundi hujus Aegypto exierit, Deo credens anima consequitur: et alibi quidem iï'2), qui sub lege vixerunt, alibi autem qui per Jesu Christi fidem et gratiam dispensati sunt. Verumtamen ii, qui videntur primi, et per Mosen dispensati, non prius consequentur haereditatem sibi decretam, quam Mose duce meruerunt, nisi et ipsi transeant cum iis, quos Jesus dispensat, et pugnent cum iis contra inimicos, et collocent eos in sedibus suis, et ita ipsi consequentur haereditatem, quam Mose duce meruerunt.

6. Sed haec nisi ex scripturis divinis approbentur, fabulae videbuntur. Paulus ergo horum producatur in medium idoneus testis, qui in epistola ad Hebraeos, ubi describit omnes illos patres, et patriarchas, ac prophetas, qui per fidem placuerunt Deo, post enumerationem cunctorum, in ultima conclusione sic dicit de iis: „et3) ii omnes testimonio fidei accepto non perceperunt repromissiones, Deo pro nobis melius aliquid providente, uti ne sine nobis consummarentur." Quasi dicerent istae novem et semis tribus de illis duabus et semis tribubus, quia propterea non ceperunt promissiones terrae illius, quae iis extra Jordanem per Mosen decreta est, Deo pro nobis aliquid melius providente, uti ne sine nobis con

1) Psalm. XXXVII, 34.

2) Edd. Merlini: hi.
3) Hebr. XI, 39. 40.

summarentur. Propterea ergo transeunt nobiscum armati ad proelium, et juvant nos ad belligerandum, ad expugnandos inimicos. Sed illi transeunt, qui armati sunt, qui viri fortes sunt et potentes: caeteri vero, ignava manus et imbellis, remanent extra Jordanem. Si qui autem in ipsis viri fortes sunt, relictis animalibus et pecoribus 'et omnibus impedimentis, pugnant adversum hostem nobiscum, usque quo vincantur inimici nostri, usque quo haereditatem terrae bonae, terrae mellis lactisque capiamus. Quis enim dubitat, quod sancti quique patrum et orationibus nos juvent, et gestorum suorum confirment atque hortentur exemplis, sed et voluminibus suis per ea, quae nobis ad memoriam scripta reliquerunt, docentes nos, et instruentes, quomodo adversum inimicas potestates dimicandum sit, et quomodo agónum toleranda certamina? Pugnant ergo pro nobis, et ipsi incedunt primi ante nos armati. Ipsos enim nos habentes ad exemplum, et videntes eorum per spiritum fortia facta, armamur ad proelium spirituale, et adversus spiritualia nequitiae in coelestibus dimicamus. Sic denique, qui sub Jesu duce militant, triginta et eo amplius, reges perimunt, et terras eorum sorte haereditatis accipiunt. Depulsis namque spiritualibus nequitiis de coelestibus, haereditatem regni coelestis a Jesu Domino nostro percipiunt.

7. Potest et tertius adhuc expositionis videri modus, ut in filiis Israel, id est, in populo ecclesiae intelligantur quidam esse spirituales, et intra Jordanem percipere haereditatem terrae fluentis lac et mel: sapientiae scilicet et scientiae capientes dulcedinem, quorum terra flumine Dei, quod repletum est aquis divinae intelligentiae, circumdatur et rigatur. Alii autem sunt carnales, qui jumentis et pecudibus, id est, crassis et stolidis sensibus abundant:') sicut erant illi, de quibus dicebat Aposto

') Edd. Mertini: abundantes.

lus:,,ita 1) insensati estis, ut, cum spiritu coeperitis, nunc carne perficiamini?" ct: „,02) insensati Galatae, quis vos fascinavit veritati non obedire?" Sed et unusquisque nostrum, nisi se armaverit, et abjectis brutis et belluinis sensibus ad spiritualem intelligentiam properaverit, remanebit extra Jordanem, nec poterit per sapicntiae flumen incedere, quod laetificat civitatem Dei, id est, animam Dei capacem: non assequetur eloquiorum Domini interiora, quae sunt dulciora super inel et favum, sed illam tantummodo consequetur terram, in qua duo reges occisi sunt, ubi dicatur ei: „,nihil3) aliud judicavi me ipsum scire inter vos nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum." Qui autem potuerit transire Jordanem, et ad interiora penetrare, ibi Jesum Dominum nostrum sequens, interficiet triginta, et eo amplius reges, illos fortassis, de quibus dicitur, quia,,adstiterunt 4) reges terrae, et principes congregati sunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus:" depulsisque iis regibus et prostratis, agnoscet secretiora mysteria, usque quo veniat ad illum locum, ubi sedes Dei est, et Jerusalem civitas Dei viventis, non ista, quae servit cum filiis suis in terris, sed illa coelestis, quae libera est, et mater omnium nostrum: ad cujus nos haereditatem perducere dignetur dux et Dominus noster Jesus Christus, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen!

[blocks in formation]

HOMILIA XXVII.

De mansionibus filiorum Israel.

1. Cum conderet Deus mundum, innumeras creavit ciborum differentias, pro diversitatibus scilicet vel humani desiderii, vel naturae animalium. Unde non solum homo, cum viderit animalium cibum, scit eum non pro se, sed pro animalibus creatum, sed et ipsa animalia agnoscunt proprios cibos: et aliis quidem, verbi causa, utitur leo, aliis cervus, aliis bos, aliis vero aves. Sed et inter homines sunt quaedam differentiae in appetendis cibis: et alius quidem, qui bene sanus est et habitudine corporis valens, fortem cibum requirit, et credit confiditque se 1) edere omnia, velut robustissimi quique athletarum. Si quis vero infirmiorem se sentit et invalidum, delectatur oleribus, et fortem cibum pro sui infirmitate corporis 2) non recipit. Si vero sit aliquis parvulus, etiamsi voce indicare non possit, re tamen ipsa nullam aliam quam lactis requirit alimoniam. Et ita unusquisque vel pro aetate, vel pro viribus, vel pro corporis valetudine, aptum sibi et competentem viribus suis expetit cibum. Si sufficienter rerum corporalium considerastis exemplum, nunc ab iis ad intelligentiam spiritualium venimus. Omnis natura rationabilis propriis et sibi competentibus nutriri indiget cibis. Cibus autem verus naturae rationabilis sermo Dei est. Sed sicut in nutrimentis corporis multas paulo ante dedimus differentias, ita et natura rationabilis, quae ratione et verbo Dei, ut diximus, pascitur, non omnis uno atque codem verbo nutritur.

.') Deest,,se" in ed. Ruaei.

2) Deest, corporis" in libris editis (v. c. edd. M.), sed suppletur e Mss. R.

« PoprzedniaDalej »