Obrazy na stronie
PDF
ePub

2. Considera nunc praesentis saeculi statum, et vide omnia bellis repleta, omnemque humanam vitam invisibilibus proeliis, et impugnationibus daemonum perurgeri: in populo vero Dei esse quosdam ita robustos fide, armatosque virtutibus, ut adversum hujusmodi hostes quotidie bella conficiant, et semper in procinctu positi non vel solum semet ipsos, sed ceteros, qui vel per sexum, per aetateru, vel per servitutis conditionem pugnare non possunt, ab hostium tueantur insidiis, verbo doctrinae eos exemploque vitae et commonitionum sedulitate munientes: si tamen non desit iis fides. Sive enim bellatores, sive imbelles, impossibile est salvari sine fide. Inter ipsos tamen bellatores, eos duntaxat, qui militant Deo, considera alios ita esse paratos et expeditos, ut nullis se implicent') omnino negotiis saecularibus, ut placere possint ei, cui se probaverunt, sed in lege Dei meditari die ac nocte. Isti ergo, qui hujusmodi sunt, summa bellatorum appellantur. Denique non est dictum de communi numero bellatorum, quia nemo in iis dissensit, sed de iis dictum est, qui summa bellatorum nominati sunt. istis enim qui tales sunt, nulla dissensio, nulla discordia. Ipsi enim sunt isti, de quibus dictum est: „erat 2) autem credentium cor et anima una, nec quisquam eorum aliquid proprium dicebat, sed erant illis omnia communia.“ İsti sunt ergo summa bellatorum, in quibus nemo dissensit. Isti sunt, qui auri plurimum pugnando ceperunt, et omne aurum atque omne ornamentum, sive capitis, sive brachiorum, sive etiam digitorum, id est, quidquid in intellectibus, quicquid in operibus habent, Deo offerunt. Sciunt enim, quia munera ejus non dissentit in iis nec unus.

In

data ejus sunt, et ideo Nec enim possent munera

1) Cfr. Il Tim. II, 4.
2) Act. IV, 32.

offerre Deo, positi in dissensione. Istos puto esse secundum Evangelium, qui praeceptum illud diligenter observant, quod mandat Dominus et Salvator: „si1) autem offers munus tuum ad altare, et rememoratus fueris, quia frater tuus habeat 2) aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum:" quo scilicet levent3) manus suas ad Deum sine ira et dissensione. Isti sunt ergo, qui dicunt:,,collegimus 4) summam virorum bellatorum nostrorum, et non dissensit ex nobis quisquam, et obtulimus munus Domino." Discenda igitur nobis magnopere est consonantiae 5) disciplina: quia tanquam in musicis, si harmonia chordarum fuerit consonanter aptata, sonum suavem modulati carminis reddit; si vero sit aliqua in fidibus dissonantia, ingratissimus sonus redditur, et carminis dulcedo corrumpitur: ita et ii, qui Deo militant, si dissensiones et discordias inter se habeant, ingrata erunt omnia, et nihil acceptum Deo videbitur, etiamsi multa bella conficiant, etiamsi spolia multa deferant, et multa munera offerant Deo. Dicetur enim ad eos: depone munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, ut possis et tu inter eos, qui summa sunt virorum bellatorum, numerari, et dicere, quia non dissensit ex nobis quisquam. Ego etiam amplius aliquid dico. Nisi talis fueris, ut in nullo dissentias a mandatis Dei, nec in aliquo discrepes ab evangelicis prae

') Matth. V, 23. 24. Edd. Merlini: si autem of

feres etc.

2) Edd. Merlini: habet.

3) Mss.,,levent." Libri editi (v. c. edd. M.): „levet." R. 4) Num. XXXI, 49. 50. coll. LXX. virorum versione.

5) Mss.,,consonantiae disciplina." Libri editi (v. c. edd. M.): „,consonantia disciplinae.“ R.

ceptis, non') poteris hostem vincere, non poteris supe`rare inimicum. In eo enim ipso jam victus es, in quo dissentis: et per hoc ipsum superaris a diabolo, in quo discordas a Deo. Si autem vis vincere inimicum, et esse summa bellatorum, adhaere Deo, et concorda cum ipso, sicut ille, qui dicebat: „quis2) nos separabit a caritate Dei? Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius?" Et iterum: „neque 3) vita, neque mors, neque instantia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro." Iste 4) talis in nullo omnino dissentit, iste talis potest vincere Madianitas, et interficere omnes peccatores terrae, et perdere omnem imaginem eorum de civitate Domini. Et ego ergo debeo de me ipso, et de terra carnis meae perdere peccatores, et interficere fornicationem, immunditiam, passionem, concupiscentiam malam, et avaritiam. Isti enim sunt peccatores terrae meae, quos tunc demum exterminare potero, et interficere, si non dissentiam a mandatis Domini: et tunc vere dignus ero, qui offeram Deo munera. „Omne3) vas aureum, torquem, inquit, aut viriolam, 6) aut annulum, aut dextrale, aut catenulam." Torquis ornamentum sapientiae est. In Proverbiis enim de sapientia dicitur,') quod qui acquisierit eam, torquem auream ponat circa) collum

"

1) Verba: non poteris hostem vincere," in libris antea editis (v. c. edd. M.) omissa, supplentur e Mss. R 2) Rom. VIII, 35.

3) Rom. VIII, 38. 39.

4) Desiderantur verba: „Iste talis in nullo omnino dissentit," in sola ed. Ruaei.

5) Num. XXXI, 50.

6) Cod. sancti Theodorici: „,armillam.“ R.

7) Prov. I, 9.

8) Edd. Merlini perperam: circa suum locum.

suum. Viriola') et annulus ornamenta sunt manuum, in quibus operum signantur indicia. Similiter et dextrale. Catenulae vero verbi et doctrinae connexiones declarant. „Ad2) propitiandum, inquit, Deum pro nobis." Si dicamus propter aurum Deum propitium fieri hominibus, vide, quam absurdum, imo quam impium judicetur. Hoc enim etiam in viro bono notabile ducitur si accepto auro ab inferioribus placetur. Quanto ergo magis haec de Deo sentire non convenit? Unde puto expositionis hujus ecclesiasticae magis constare rationem, quae per auri species indicari docet animi virtutes, et bonorum operum gesta, quae sola offerri Deo ab hominibus dignum est, et pro quibus solis propitium fieri Deum hominibus decet. „Et3) accepit, inquit, Moses, et Eleazar sacerdos aurum ab omnibus tribunis, et centurionibus, et intulit illud in tabernaculum testimonii, memoriale filiis Israel coram Domino." Vides quia, quae dicuntur, non ad conspectum visibilem, sed ad mentis memoriam referuntur. Beatus enim est ille, qui recordatur se boni aliquid operis egisse coram Domino, et obtulisse munera beneplacita Deo, animi virtutes, et ornamenta pietatis.

3. Post haec sequitur historia de haereditate Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse: de qua proponentes aliqua disserere, volumus prius auditorum diligentiam commonere, et animos eorum ad contemplationem spiritualis intelligentiae suscitare. Omnia quae dicuntur, non solum ex ipso, qui dicitur, sermone pensanda sunt, sed et persona dicentis magnopere consideranda est. Verbi gratia si puer est qui loquitur, animos nostros ad auditum eloquii puerilis aptamus, nec plus aliquid in iis, quae

[ocr errors]

1) Cod. sancti Theodorici: Armilla et anulus ornamenta sunt" etc. R.

2) Num. XXXI, 50.
3) Num. XXXI, 54.

ORIGENIS OPERA. TOM. X.

21

dicuntur, nisi in quantum sentire puer potuit, exspectamus. Si vero qui loquitur vir est, continuo contemplamur, si viro digna sunt, quae dicuntur. Et rursus si vir ille eruditus sit, qui dicit, pro eruditionis ejus intuitu etiam dicta pensamus. Si vero vir quidem ille est, imperitus tamen ct idiotes, aliter quae dicuntur accipimus. Sic item si sit senior, qui loquitur, et multae ac probatae peritiae, utpote, qui in eruditionibus consenuerit, longe major in eo dictorum habebitur exspectatio. Cur autem ista praemiserimus, historiam haereditatis Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse exponere volentes, ausculta. Qui haec gesta narrat, quac legimus, neque puer est, qualem supra descripsimus, neque vir talis aliquis, neque senior, nec omnino aliquis homo est: et ut amplius aliquid dicam, nec angelorum aliquis, aut virtutum coelestium est, sed, sicut traditią majorum tenet, Spiritus sanctus haec narrat. Unde enim poterat Moses, vel quae ab origine mundi gesta sunt, vel quae in fine ejus erant gerenda, narrare, nisi per inspirationem Spiritus Dei? Unde potuisset prophetare de Christo, nisi loquente Spiritu sancto? Sic enim et ipse Christus ei testimonium reddit, et dicit:,,si1) crederetis Mosi, crederetis utique et mihi; de me enim ille scripsit.“ Si autem illius literis non creditis, quomodo meis verbis credetis? Constat ergo ea per Spiritum sanctum dicta, et ideo conveniens videtur, haec secundum dignitatem, imo potius secundum majestatem loquentis intelligi. Sed et illud hoc in loco memorare aptissimum duco, quod Abraham, cum audiret illum divitem, positum in tormentis rogare se, ut dimitteretur, et veniens moneret fratres suos pie vivere, ne et ipsi in locum illum descenderent tormentorum, respondit ei, quia „habent 2) Mosen et prophetas: audiant illos." Non utique homines aliquos

1) Ev. Joann. V, 46.

2) Luc. XVI, 29.

« PoprzedniaDalej »