Obrazy na stronie
PDF
ePub

nominis cjus haberi possit appellatio. Unde satis agendum est unicuique nostrum, ut, si forte videt in se interiorem hominem peccatorum sordibus, et vitiorum ruderibus oppressum jacere, citius ab eo auferat omnes immunditias, citius eruat 'eum ab omni inquinamento carnis et sanguinis, convertatur aliquando ad poenitentiam, revocet ad se memoriam Dei, revocet spem salutis. Non enim haec 1) extrinsecus aliunde quaerenda sunt, sed intra nos est salutis occasio, sicut et Dominus dixit: ,, ecce 2) enim regnum Dei intra vos est." Intra nos namque est conversionis facultas. Cum enim conversus ingemueris, salvus eris, et tunc poteris digne altissimo reddere vota tua, et homo homo appellari. Votum autem est, cum aliquid de nostris offerimus Deo. Vult ergo a nobis prius aliquid accipere Deus, et ita nobis aliquid ipse largiri, ut dona sua et munera merentibus, et non immeritis largiri videatur. Quid autem est, quod vult accipere a nobis Deus? Audi Scripturae sententiam: ,, et 3) nunc Israel, quid Dominus Deus tuus poscit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis?" Haec sunt ergo, quae Deus poscit a nobis. Quae si non prius offeramus, ab ipso accipiemus nihil. Legimus et in alio loco: date 4) gloriam Deo:" et: „date magnificentiam Deo." Si dederitis gloriam, recipietis gloriam. Sic enim dicit ipse Deus: „,glorificantes ") me, glorificabo." Ego vero dico, quod et si offeramus ei justitiam nostram, accipiemus ab ipso justitiam Dei. Et si offeramus ei nostram, id est, corporis castitatem, accipiemus ab ipso spi

') Deest,,haec" in ed. Ruaei.

*) Luc. XVII, 21.

4) Jerem. XIII, 16.

3) Deut. X, 12.

5) I Sam. II, 30. (I Regg.)

ritus') castitatem. accipiemus ab ipso sensum ipsius; sicut et Apostolus dicebat:,,nos 2) autem Domini Christi sensum habemus." Cum autem nos obtulerimus Deo quae in nobis sunt, et ille contulerit in nos quae sua sunt, tunc vere jam non homo solum, sed homo homo dicemur. Uterque enim homo vocabuli sui perfectione decenter ornatus est. Ista sunt ergo vota, quae debet exsolvere is, qui homo homo appellatur. Scio diversa vota in Scripturis referri. Anna 3) quidem vovit Deo fructum ventris sui, et Samuelem consecravit in templo. Alius 4), quodcunque sibi post victoriam redeunti occurrisset vovit Deo, et 5) occurrente filia, vota lacrimanda persolvit. Alii vitulos, aut arietes, aut domos, aut alia hujusmodi ratione carentia, vota offerunt Deo. Ille vero, qui appellatur Nazaraeus, semet ipsum devovit Deo. Hoc est enim votum Nazaraei, quod est super omne votum. Nam filium offerre, filiam, aut pecus, aut praedium, hoc totum extra nos est. Semet ipsum Deo offerre, et non alieno labore, sed proprio placere, hoc est perfectius et eminentius omnibus votis: quod qui facit, imitator est Christi. Ille enim dedit homini terram, mare, et omnia quae in iis sunt, ad obsequium dedit et coelum, solem quoque et lunam, ac stellas, hominum ministerio concessit: pluvias, ventos, et omne quicquid in mundo est, hominibus largitus est. Sed post haec omnia semet ipsum dedit. ,,Sic 6) enim dilexit Deus mundum, ut filium suum unigenitum daret" pro mundi hujus vita. Quid ergo magnum

Et si offeramus ei sensum nostrum,

vel

) Cod. sancti Theodorici:,,spiritus castitatem." Libri editi (v. c. edd. M.): „ipsius castitatem." R. 2) I Cor. II, 16.

3) Cfr. I Sam. J. (I Regg.)
4) Cfr. Judic. XI.

5) Deest,,et" in ed. Ruaei.
6) Ev. Joann. III, 16.

faciet homo, si semet ipsum offerat Deo, cui ipse se prior obtulit Deus? Si ergo tollas crucem tuam, et sequaris Christum: si dicas: „vivo 1) autem, jam non ego, vivit vero in me Christus:" si desideret et sitiat anima nostra redire, et esse cum Christo, sicut et Apostolus dicebat, et praesentis saeculi non delectetur 2) illecebris, et si omnem legem, quae de Nazaraeis data est, spiritualiter impleat, tunc semet ipsum, id est, animam suam, obtulit Deo. Qui in castitate vivit, corpus suum vovit Deo secundum eum, qui dixit: „virgo 3) autem cogitat, quomodo sit sancta corpore et spiritu." Nam et hoc ipsum, quod dixit „sancta“, ad hoc respicit: sancti enim dicuntur illi, qui se voverunt Deo. Unde et aries, verbi causa, si voxetur Deo, sanctus appellatur, quem tonderi ad communes usus non licet. Sed et vitulus si devotus fuerit Deo, sanctus nihilominus appellatur, nec licet eum jungi in opus commune. Ex iis ergo colligamus, quid est, hominem se ipsum vovere Deo. Si te voveris Deo, imitandus tibi est vitulus, quem non licet humanis operibus deservire, nihil facere, quod ad homines et ad praesentem pertineat vitam. Sed quicquid ad animam pertinet, et ad divini cultus observantiam, hoc et agendum et cogitandum tibi est.

[ocr errors]

3. Sed interim praesens lectio continet diversitates quasdam votorum. Etenim si vir fuerit, qui vovit, liber esse dicitur in votis suis, nullique subjectus. Mulier autem si voveat, si quidem in domo patris sui sit, votum ejus in patris pendet arbitrio: et si quidem ille recusaverit, liberabitur. Si vero non recusaverit, et ipse et filia tenentur obnoxii. Quod si, posteaquam non recusaverit pater, non reddiderit votum filia, peccatum ipsi Similiter autem et erga maritum decernitur, ut,

manet.

') Galat. 11, 20.
3) I Cor. VII, 34.

2) Ed. Ruaci: delectatur.

mus.

si in domo mariti uxor aliquid voverit, et audiens maritus non recusaverit, reus sit voti pariter cum uxore. Si vero recusaverit, tam uxor sit libera, quam maritus. Si vero tacuerit, uterque, ut diximus, reus habeatur. Haec sunt quidem, quae scripta sunt: sed orandus est nobis Deus, ut intellectum dare dignetur se dignum, quo haec, ut decet, de Dei verbis intelligere possimus et advertere. Omnes qui sub lege Dei vivimus, et in ecclesia ejus habemur, aliqui1) sub patribus, aliqui sub viris agiEt si quidem parvula est anima, et initia habet in eruditionibus divinis, haec sub patre agere credenda est. Si vero jam adultior facta est, ita ut viri potens sit ad concipiendum semen verbi Dei, et doctrinae spiritualis capere secreta, haec sub viro posita dicitur. Sic enim et Paulus dicebat de Corinthiis: „volo 2) autem omnes vos uni viro virginem castam exhibere, Christo." Qui vero perfectiores sunt et eminentiores horum, de illis non dicitur, quod sub viro sint, sed audi, quomodo de semet ipso suique similibus pronuntiet Paulus: „,donec 3) occurramus, inquit, omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi." Huic ergo animae, quae in virum perfectum occurrit, nemo dominatur in votis, sed habet potestatem suorum libertatemque votorum. Si autem feminei adhuc generis fuerit anima, cui vel vir, vel pater dominetur in votis, non semper in ipsa est culpa, sed interdum redit ad viros, vel parentes. De quibus applicare difficile sit, tamen quae Domino largiente potuerint, inferemus. Saepe diximus, animarum, quae in ecclesia Dei sunt, curam procurationemque haberi per angelos, quosque etiam ad judicium venire cum

1) Cod. sancti Theodorici:,,aliqui sub patribus, aliqui sub viris." Libri antea editi (v. c. edd. M.): „aliquid sub patribus, aliquid sub viris" etc.

2) II Cor. XI, 2. 3) Ephes. IV, 13.

R.

hominibus ostendimus 1), ut illo divino constet examine, utrum sua desidia peccaverint homines, an monitorum custodumque negligentia. Videtur mihi etiam in hoc loco, etiam sub mysterio designari et ostendi, quod aliae quidem ut filiae sub 2) iis animae degunt, aliae ut uxores secundam ea, quae superius distinximus. Si qua ergo harum offerre aliquid et vovere cupiat Deo, si quidem praeproperum, et minus aptum, quod vovit, est, illius est, utpote custodis et monitoris angeli, retrudere et reprimere voventis audaciam. Si vero audiens non represserit, non monuerit, anima quidem liberabitur a culpa, ́ipse vero voti manebit obnoxius. Hoc 3) quidem erga inferiores quasque fieri accipiendum est, perfectioribus ipse adest Deus, sicut scriptum est de populo Israel: „Dominus 4) ipse ducebat eos.“ Postea vero quam deliquerunt, et inferiores semet ipsis facti sunt, angelo traduntur. Unde et Moses dicebat: „nisi 3) tu ipse veneris nobiscum, non me educas hinc." Sed et de justo dicit Deus: cum) ipso sum in tribulatione:" et ") alibi dicit: „non ) timeas descendere in Aegyptum, quoniam tecum ero." Justis ergo et electis ipse ad est Dominus: inferioribus vero adsunt angeli, secundum ea, quae superius diximus, gubernantes o) eos et procurantes, vota

') Edd. Merlini: ostendimus. In illo etc.

2) Cod. sancti Theodorici: „, sub iis." Libri editi (v. c. edd. M.): „superis.“ R.

3) Edd. Merlini perperam: Equidem erga etc. 4) Cfr. Exod. VI. coll. XII. Edd. Merlini: deducebat.

5) Exod. XXXIII, 15. 6) Psalm. XCI, 15.
') Edd. Merlini: et alii dicit.

8) Genes. XLVI, 3. 4.

9) Verba:,,gubernantes eos et procurantes, votaque - transferentes, aliquando — relinquentes", in libris antea editis (v. c. edd. M.) omissa, supplentur ex omnibus Mss. R.

« PoprzedniaDalej »