Obrazy na stronie
PDF
ePub

liter ad aliquas personas, quae per ') meritum sanguinis Christi purificationis aliquid humano generi conferant. Vide ergo, ne forte, sicut Dominus et Salvator noster, quasi agnus ad occisionem ductus, et in 2) sacrificium altaris oblatus, peccatorum remissionem universo praestitit mundo: ita fortassis et ceterorum sanctorum, ac justorum sanguis, qui effusus est, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae prophetae, qui interfectus est inter aedem et altare: alterius quidem sanguis sicut vitulae, alterius sicut hirci, aut caprae, aut alicujus horum fusus est ad expiandum pro parte aliqua populum. Sive hacc ad justorum, prophetarumque personas, qui in hoc mundo jugulati sunt, vel eorum, qui dicunt: „,quoniam3) propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis:" referenda videantur: sive etiam ad superiores virtutes, quibus procuratio humani generis data est, quis facile audeat affirmare? Neque enim haec animalia per speciem, sed per figuram referri ad illam, vel illam putanda sunt. Nam et ipse Dominus Jesus Christus, non ideo agnus dicitur, quasi qui mutatus 4) sit et conversus in speciem agni. Dicitur tamen agnus, quia voluntas et bonitas ejus, qua Deum repropitiavit hominibus, et peccatorum indulgentiam dedit, talis exstitit humano

1) Desiderantur verba: per meritum sanguinis Christi," in Cod. abbatiae sancti Theodorici Rhemensis, et in altero Cod. Ebroicensi. Ceterum conferendus hic locus cum altero, qui exstat sub finem exhortationis ad martyrium numero ultimo his verbis: τάχα δὲ καὶ ὥσπερ τιμίῳ αἵματι τοῦ Ἰησοῦ ἠγοράσθημεν, Ἰησοῦ λαβόντος τὸ ὄνομα τὸ ὑπὲρ πᾶν ὄνομα· οὕτως τῷ τιμίῳ αἵματι τῶν μαρτύρων ἀγορασθήσονταί τινες. Locus uterque alter ex altero est explicandus. R.

2) Cod. sancti Theodorici: „in sacrificium laudis." R. 3) Psalm. XLIV, 22. Edd. Merlini: morti afficimur tota die, existimati sumus etc.

4) Edd. Merlini: mutatus sit, et conversus sit etc.

generi quasi agni hostia immaculata et innocens, qua placari hominibus divina creduntur. Sic ergo fortassis et si quis est angelorum, coelestiumque virtutum, aut şi quis justorum hominum, vel etiam sanctorum prophetarum, atque Apostolorum, qui enixius interveniat pro peccatis hominum: hic pro repropitiatione divina, velut aries, aut vitulus, aut hircus, oblatus esse in ') sacrificium ob purificationem populo impetrandam accipi potest. An non videtur ut aries, aut hircus holocaustum se obtulisse Paulus pro populo Israel, cum dicebat: „, optabam 2) autem ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem?" Vis autem scire, quia se hostiam Paulus offerat jugulandum? Audi eum in aliis dicentem: „jam3) enim ego immolor, et tempus resolutionis“, vel — ut ‘) in graecis Codicibus legimus reversionis meae instat." Sic ergo figuraliter potest videri, quod alius pro festivitate novorum, alius pro festivitate sabbati, alius pro festivitate tabernaculorum, quasi hircus, aut vitulus, aut aries offeratur ad reconciliandun hominibus Deum. Donec enim sunt peccata, necesse est requiri et hostias pro peccatis. Nam pone, verbi gratia, non fuisse peccatum: si non fuisset peccatum, non necesse fuerat filium Dei agnum fieri, nec opus fuerat eum in carne positum jugulari, sed mansisset hoc, quod in principio erat Deus, Verbum: verum quoniam introiit peccatum in hunc mundum, peccati autem necessitas propitiationem requirit, et propitiatio non fit nisi per hostiam, necessarium fuit provideri hostiam pro peccato. Et quoniam peccati ipsius diversae et variae qualitates fuerunt, diversorum anima

nus.

') Deest „in" in edd. M. 2) Rom. IX, 3.

3) II Tim. IV, 6.

4) Parenthesin hanc de suo addidit interpres RufiR.

lium mandantur hostiae, procul dubio quae convenirent varietatibus peccatorum. Sic ergo efficitur 1) alius sanctorum, sive angelorum, ut diximus, sive hominum vitulus, qui in illa festivitate interveniat pro populi delictis: alius autem aries in alia festivitate: quorum intercessione fiat purificatio pro peccatis. Quod si purificari potuerint homines a peccatis, et esse puriores, minuuntur et hostiae. Si enim pro peccatis sunt hostiae, et pro multitudine peccatorum multiplicatae sunt sine dubio, et pro exiguitate minuuntur. Hujus autem rei in praesentibus locis Scripturae habemus indicia, id est, in ultima féstivitate scenopegiae, cum per octo dies hostiae jubentur offerri. Et prima quidem die, quasi adhuc in abundantia peccatorum, quatuordecim vituli jubentur offerri. Secunda autem die imminutis utpote peccatis minuuntur et hostiae, et tredecim vituli offeruntur. Tertia die duodecim, et post haec undecim: et ita quasi purificationibus 2) deficiente per dies multitudine peccatorum, minuitur consequenter etiam numerus hostiarum. Sic 3) etiam pro dispensatione totius mundi rationem purificationis intelligis. Indigent enim purificatione, non solum quae in terra sunt, sed quae in coelis. In minet namque et coelis 4) perditio, sic enim dicit propheta: „,coeli 3) peribunt, et omnes ut vestimentum veterascent, et sicut amictum involves eos, et mutabuntur." Intuere igitur totius

[ocr errors]

1) Cod. sancti Theodorici: dicitur alius quidem sanctorum etc. R.

[ocr errors]

2) Deest,, purificationibus" "in libris antea editis (v. c. edd. M.), sed suppletur ex omnibus Mss. R.

3) Ita habent Codd. Turonensis et Ebroicensis, quibus non multum recedit Cod. sancti Theodorici: „,Sic etiam per dispensationem totius mundi rationem purificationis intellige." In libris vero antea editis (e. c. edd. M.) legitur: Sic etiam per dispensationem totius mundi ratio est purificationis et intellectuum." R.

4) Edd. Merlini: coeli.

5) Psalm. CII, 26.

(

mundi, id est, coelestium, ac terrestrium, et infernorum purificationem: vide, quantis indigeant ista omnia hostiis, quantos requirant vitulos, quantos arietes, quantos hircos. Sed et in his omnibus unus est agnus, qui totius mundi potuit auferre peccatum, et ideo cessaverunt ceterae hostiae: quia talis haec fuit hostia, ut una sola sufficeret pro totius mundi salute. Ceteri enim precibus peccata, hic solus potestate dimisit. Dicebat enim: „fili,') remissa sunt tibi peccata tua.“ Sic ergo imbuitur mundus, primo per diversas hostias remissionem quaerere peccatorum, donec veniat ad hostiam perfectam, ad hostiam consummatam, agnum anniculum, perfectum, qui tollat peccata totius mundi: per quem festivitates agat spirituales, non ad satietatem carnis, sed ad profectum spiritus sacrificiis spiritualibus purificatione mentis oblatis. Decet enim Deo immolari victimam cordis, et hostiam contribulati spiritus, non carnis et sanguinis jugulari: quia,, etsi 2) agnovimus Christum aliquando secundum carnem : sed nunc jam non novimus:" et ideo in spiritu diem festum agamus, et spiritualia sacrificia jugulemus. Haec pro viribus nostris de diversitate sacrificiorum discussa sint, quorum ad liquidum intelligentiam scit ille, cui nuda et revelata sunt omnia, nec est ulla creatura in conspectu ejus invisibilis.

2. Post haec votorum lex ponitur, et novo principio utitur in hac legislatione Moses. Ait enim: „homo, 3) homo quicunque voverit votum Domino." Quae est ista repetendi nominis *) causa? Quasi non sufficeret dixisse: homo qui voverit votum Domino. Quid est ergo, quod ait: „homo homo:" et quid sibi velit ingeminata hominis appellatio, non mihi silentio praetereundum videtur.

1) Matth. IX, 2.
3) Num. XXX, 3.

2) II Cor. V, 16.

4) Edd. Merlini: hominis.

Apostolus docet') alium esse interiorem hominem, et alium exteriorem: et illum esse, qui renovatur de die in diem secundum imaginem ejus, qui creavit eum: hunc vero esse visibilem, qui corrumpitur. Cum ergo venitur ad istum jam profectum, ut lex Dei suscipiatur, et vota Domino offerantur: vota autem Domino offerre nemo potest, nisi qui habet aliquid in semet ipso, et in substantia sua, quod offerat Deo: non sufficit iste exterior homo legem Dei suscipere, nec vota solus offerre; non enim potest aliquid dignum Deo habere: sed ille interior est homo, qui magis habet in se, quod offerat Deo. In illo namque est habitaculum virtutum, in illo omnis intellectus scientiae, in 2) illo est divinae imaginis innovatio. Qui cum speciem suam, qua 3) ex initio a Deo factus est, recuperaverit, et virtutum redintegratione 4) pulchritudinem) prioris formae receperit, tunc jam potest vota offerre Deo, et tunc jam non homo solum, sed homo homo dicetur. Nam qui interiorem hominem non excolit, qui illius curam non gerit, qui virtutibus eum non instruit, moribus non adornat, divinis institutionibus non exercet, sapientiam Dei non quaerit, scientiae Scripturarum operam non impendit, hic non potest homo homo dici, sed homo tantum, et homo animalis: quia ille interior, cui verius et nobilius homo nomen est, sopitus in eo est carnalibus vitiis, et mundi hujus curis ac sollicitudinibus obrutus, ita 6) ut in co nee

1) II Cor. IV, 16.

2) Edd. Merlini: et in illo etc.

3) Cod. sancti Theodorici: ,, quae ex initio a Deo

facta est." R.

4) Edd. Merlini: redintegrationem.

5) Omnes Mss. „, pulchritudinera prioris formae." Libri editi (v. c. edd. M.): „pulchritudinem priorem formae," R.

6) Codd. Ebroicensis et sancti Theodorici: „ita ut nec nominis ejus habere possit appellationem." R.

« PoprzedniaDalej »