Obrazy na stronie
PDF
ePub

mundi, id est, coelestium, ac terrestrium, et infernorum purificationem: vide, quantis indigeant ista omnia hostiis, quantos requirant vitulos, quantos arietes, quantos hircos. Sed et in his omnibus unus, est agnus, qui totius mundi potuit auferre peccatum, et ideo cessaverunt ceterae hostiae: quia talis haec fuit hostia, ut una sola sufficeret pro totius mundi salute. Ceteri enim precibus peccata, hic solus potestate dimisit. Dicebat enim: „fili,') remissa sunt tibi peccata tua.“ Sic ergo imbuitur mundus, primo per diversas hostias remissionem quaerere peccatorum, donec veniat ad hostiam perfectam, ad hostiam consummatam, agnum anniculum, perfectum, qui tollat peccata totius mundi: per quem festivitates agat spirituales, non ad satietatem carnis, sed ad profectum spiritus sacrificiis spiritualibus purificatione mentis oblatis. Decet enim Deo immolari victimam cordis, et hostiam contribulati spiritus, non carnis et sanguinis jugulari: quia ,, etsi ?) agnovimus Christum aliquando secundum carnem : sed nunc jam non novimus:" et ideo in spiritu diem festum agamus, et spiritualia sacrificia jugulemus. Haec pro viribus nostris de diversitate sacrificiorum discussa sint, quorum ad liquidum intelligentiam scit ille, cui nuda et revelata sunt omnia, nec est ulla creatura in conspectu ejus invisibilis.

2. Post haec votorum lex ponitur, et novo principio utitur in hac legislatione Moses. Ait enim: „homo, ') homo quicunque voverit votum Domino.“ Quae est ista repetendi nominis ) causa? Quasi non sufficeret dixisse: homo qui voverit votum Domino. Quid est ergo, quod ait: „homo homo:" et quid sibi velit ingeminata hominis appellatio, non mihi silentio praetereundum videtur.

?) Matth. IX, 2.
3) Num. XXX, 3.

2) II Cor. V, 16.

*) Edd. Merlini: hominis.

Apostolus docet') alium esse interiorem hominem, et alium exteriorem: et illum esse, qui renovatur de die in diem secundum imaginem ejus, qui creavit eum: hunc vero esse visibilem, qui' corrumpitur. Cum ergo venitur ad istum jam profectum, ut lex Dei suscipiatur, et vota Domino offerantur: vota autem Domino offerre nemo potest, nisi qui habet aliquid in semet ipso, 'et in substantia sua, quod offerat Deo: non sufficit iste exterior homo legem Dei suscipere, nec vota solus offerre; non enim potest aliquid dignum Deo habere: sed ille interior est homo, qui magis habet in se, quod offerat Deo. In illo namque est habitaculum virtutum, in illo ompis intellectus scientiae, in ?) illo est divinae imaginis innovatio. Qui cum speciem suam, qua ») ex initio a Deo factus est, recuperaverit, et virtutum redintegratione 4) pulchritudinem ") prioris formae receperit, tunc jam potest vota offerre Deo, et tunc jam non homo solum, sed homo homo dicetur. Nam qui interiorem hominem non excolit, qui illius curam non gerit, qui virtutibus eum non instruit, moribus non adornat, divinis institutionibus non exercet, sapientiam Dei non quaerit, scientiae Scripturarum operam non impendit, hic non potest homo homo dici, sed homo tantum, et homo animalis : quia ille interior, cui verius et nobilius homo nomen est, sopitus in eo est carnalibus vitiis, et mundi hujus curis ac sollicitudinibus obrutus, ita 6) ut in co

nec

') II Cor. IV, 16.
2) Edd. Merlini: et in illo etc.
3) Cod. sancti Theodorici:

» quae ex initio a Dco facta est.“ R.

4) Edd. Merlini: redintegrationem.

5) Omnes Mss. „pulchritudinero prioris formae.“ Libri editi (v. c. edd. M.): „pulchritudinem priorem formae.“ R.

6) Codd. Ebroicensis et sancti Theodorici: „ita ut nec nominis cjus habere possit appellationem." R.

nominis ejus haberi possit appellatio. Unde satis agendum est unicuique nostrum, ut, si forte videt in se interiorem hominem peccatorum sordibus, et vitiorum ru• deribus oppressum jacere, citius ab eo auferat omnes immunditias, citius eruat 'eum ab omni inquinamento carnis et sanguinis, convertatur aliquando ad poenitentiam, revocet ad se memoriam Dei, revocet spem salutis. Non enim haec ') extrinsecus aliunde quaerenda sunt, sed intra nos est salutis occasio, sicut et Dominus dixit: „ecce ») enim regnum Dei intra vos est.“

Intra DOS namque est conversionis facultas. Cum enim conversus ingemueris, salvus eris, et tunc poteris digne altissimo reddere vota tua, et homo homo appellari. Votum autem est, cum aliquid de nostris offerimus Deo. Volt ergo a nobis prius aliquid accipere Deus, et ita nobis aliquid ipse largiri, ut dona sua et munera merentibus, et non immeritis largiri videatur. Quid autem est, quod vult accipere a nobis Deus? Audi Scripturae sententiam: „, et ") nunc Israel, quid Dominus Deus tuus poscit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus vüs ejus, et diligas eum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis ? «

Haec sunt ergo, quae Deus poscit a nobis. Quae si non prius offeramus, ab ipso accipiemus nihil. Legimus et in alio loco: date“) gloriam Deo:" et: date magnificentiam Deo.“ Si dederitis gloriam, recipietis gloriam. Sic enim dicit ipse Deus: „glorificantes 6) me, glorificabo.“ Ego vero dico, quod et si offeramus ei justitiam nostram, accipiemus ab ipso justitiam Dei. Et si offeramus ei nostram, id est, corporis castitatem, accipiemus ab ipso spi

') Deest , haec“ in ed. Ruaei.
“) Luc. XVII, 21. 3) Deut. X, 12.
4) Jerem. XIII, 16.
5) I Sam. II, 30. (I Regg.)

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

ritus ') castitatem. Et si offeramus ei sensum nostrum, accipiemus ab ipso sensum ipsius; sicut et Apostolus dicebat: „nos ) autem Domini Christi sensum habemus.“ Cum autem dos obtulerimus Deo quae in nobis sunt, et ille contulerit in nos quae sua sunt, tunc vere jam non homo solum, sed homo homo dicemur. Uterque enim homo vocabuli sui perfectione decenter ornatus est. Ista sunt ergo vota, quae debet exsolvere is, qui homo homo appellatur. Scio diversa vota in Scripturis referri. Anna 3) quidem vovit Deo fructum ventris sui, et Samuelem consecravit in templo. Alius 4), quodcunque sibi post victoriam redeunti occurrisset vovit Deo, et ") occurrente filia, vota lacrimanda persolvit. Alii vitulos, aut arietes, aut domos, aut alia hujusmodi ratione carentia, vota offerunt Deo. Ille vero, qui appellatur Nazaraeus, semet ipsum devovit Deo. Hoc est enim votum Nazaraei, quod est super omne votum. Nam filium offerre, rel filiam, aut pecus, aut praedium, hoc totum extra nos

Semet ipsum Deo offerre, et non alieno labore, sed proprio placere, hoc est perfectius et eminentius omnibus votis: quod qui facit, imitator est Christi. Ille enim dedit homini terram, mare, et omnia quae in iis sunt, ad obsequium dedit et coelum, solem quoque et lunam, ac stellas, hominum ministerio concessit:. pluvias, ventos, et omne quicquid in mundo est, hominibus largitus est. Sed post haec omnia semet ipsum dcdit. „Sic 6) enim dilexit Deus mundum, ut filium suum unigenitum daret“ pro mundi hujus vita. Quid ergo magnum

terima di

Dens, de

d zuten di

est.

[ocr errors]
[ocr errors]

corde w

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

') Cod. sancti Theodorici: „spiritus castitatem.“ Libri editi (v. c. edd. M.): „ipsius castitatem.“ R.

2) I Cor. II, 16.
3) Cfr. I Sam. J. (I Regg.)
4) Cfr. Judic. XI.
5) Deest „et“ in ed. Ruaei.
6) Ev. Joann. III, 16.

faciet homo, si semet ipsum osferat Deo, cui ipse se prior obtulit Deus? Si ergo tollas crucem tuam, et sequaris Christum: si dicas: „vivo ') autem, jam non ego, vivit vero in me Christus:" si desideret et sitiat anima nostra redire, et esse cum Christo, sicut et Apostolus dicebat, et praesentis saeculi non delectetur ?) illecebris, et si omnem legem, quae de Nazaraeis data est, spiritualiter impleat, tunc semet ipsum, id est, animam suam, obtulit Deo. Qui in castitate vivit, corpus suum vovit Deo secundum eum, qui dixit: „virgo 3) autem cogitat, quomodo sit sancta corpore et spiritu.“ Nam et hoc ipsum, quod dixit „sancta“, ad hoc respicit: sancti enim dicuntur illi, qui se voverunt Deo. Unde et aries, verbi causa, si vovetur Deo, sanctus appellatur, quem tonderi ad communes usus non licet. Sed et vitulus si devotus fuerit Deo, sanctus nihilominus appellatur, nec licet eum jungi in opus commune. Ex iis ergo colligamus, quid est, hominem se ipsum vovere Deo. Si te voveris Deo, imitandus tibi est vitulus, quem non licet humanis operibus, deservire, nihil facere, quod ad homines et ad praesentem pertineat vitam. Sed quicquid ad animam pertinet, et ad divini cultus observantiam, hoc et agendum et cogitandum tibi est.

3. Sed interim praesens lectio continet diversitates quasdam votorum. Etenim si vir fuerit, qui vovit, liber esse dicitur in votis suis, nullique subjectus. Mulier autem si voveat, si quidem in domo patris sui sit, votum ejus in patris pendet arbitrio: et si quidem ille recusaverit, liberabitur. Si vero non recusaverit, et ipse et filia tenentur obnoxii. Quod si, posteaquam non recusaverit pater, non reddiderit votum filia, peccatum ipsi

Similiter autem et erga maritum decernitur, ut,

manet.

') Galat. II, 20.
3) I Cor. VII, 31.

2) Ed. Ruaei: delectatur.

« PoprzedniaDalej »