Obrazy na stronie
PDF
ePub

enim, inquit, azyma cum amaritudine, sive picriis. Audis ergo, quid essent festivitates Dei: non recipiunt dulcedinem corporalem, nihil remissum, nihil voluptuosum, aut luxuriosum volunt, sed afflictionem animae et amaritudinem, humilitatemque deposcunt, quia qui se humiliat, ipse exaltabitur apud Deum. Hoc ergo deposcit et propitiationis dies. Cum enim afflicta fuerit anima, et humiliata in conspectu Domini, tunc ei repropitiatur Deus, et tunc ad eam venit ille, quem 1) „proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine suo," Christus Jesus Dominus et redemtor ejus.

11. Jam vero ultimus dies festus Dei quis sit, quo Deus lactatur in homine, videamus.,,Scenopegia,“ 2) inquit. Laetatur ergo super te, cum te viderit in hoc mundo in tabernaculis habitantem, cum te viderit non habere fixum et fundatum animum ac propositum super terras, nec desiderantem quae terrena sunt, nec umbram vitae hujus quasi possessionem propriam et perpetuam deputantem, sed velut in transitu positum, et ad veram illam patriam, unde egressus es, paradisi festinantem, ac dicentem: „incola 3) ego sum et peregrinus, sicut omnes patres mei." In tabernaculis enim habitaverunt et patres, et Abraham in casulis, id est, in tabernaculis habitavit cum Isaac et Jacob, cohaeredibus repromissionis ejusdem. Cum ergo incola fueris, et peregrinus in terris, et non est mens tua fixa et radicata in desideriis terrenorum, sed paratus es ut cito transeas, et paratus es extendere te semper ad interiora, usque quo pervenias ad terram fluentem lac et mel, et haereditatem capias futurorum:

1) Rom. III, 25.

2) Edd. Merlini hoc loco, cfr. pag. 279. not. 1. "Scaenophegia."

3) Psalm. XXXIX, 12. (XXXVIII.)

si te, inquam, positum in his 1) videat Deus, laetatur in te, et diem festum agit super te. Haec quidem in praesenti: in futuro vero, si vis considerare, quomodo agantur dies festi, erige paululum, si potes, sensus tuos a terra, et obliviscere paulisper haec, quae habentur in facie. Describe vero tibi, quomodo coelum et terra transeant, et transit omnis hic habitus mundi, coelum vero novum, et terra nova fundetur. Amove de conspectibus tuis ctiam solis hujus lucem, et da illi mundo, qui venturus est, solis 2) septuplum lumen. Imo potius, secundum Scripturae auctoritatem, ipsum ei da Dominum lucem. Pone adstantes angelos gloriae, pone virtutes, potestates, sedes, dominationes, atque omne nomen clarissimarum coelestiumque virtutum, non solum quod in praesenti saeculo nominatur, sed quod etiam in futuro. Inter hos omnes considera, et conjice, quomodo agi possint dies festi Domini: quae ibi festivitas, quae gaudia, quae laetitiae magnitudo. Nam de iis, quas 3) supra diximus, spiritualibus festivitatibus, etiamsi magnae sint et verae, praecipue cum spiritualiter geruntur in anima, magna tamen ex parte sunt, non ex integro. Sicut enim dixit Apostolus, quia „, ex 4) parte scimus, et ex parte prophetamus:" ita consequens est, ut ex parte diem festum geramus. Ut autem scias, haec ita esse, redeamus ad ipsius Pauli sermonem, quem de diebus festis et neomeniis posuit: et vide, quomodo observanter dixit: „nemo ") ergo, ait, vos judicet in cibo, aut in potu, aut

in parte diei festi.“ Attende ergo diligentius, quomodo

non dixit,, in die festo,“ sed, in parte diei festi." Ex parte enim, et non ex integro, diem festum in hoc mundo positi celebramus. Interpellamur enim, etiamsi nolumus,

1) Edd. Merlini: iis.
2) Jesai. XXX, 26.
4) I Cor. XIII, 9.

ORIGENIS OPERA. TOM. X.

3) Edd. Merlini: quae.
5) Coloss. II, 16.

19

290

ÓRIGENIS IN NUMEROS HOMILIA XXIII.

[ocr errors]

ab onere carnis, pulsamur a concupiscentiis ejus, curisque et sollicitudinibus terebramur. „Corpus') enim corruptibile," - ut ait ille sapientissimus, ,, aggravat animam, et deprimit sensum multa cogitantem." Ex parte ergo in hoc mundo sancti agunt diem festum, quia et ex parte sciunt, et ex parte prophetant. Cum autem venerint, quae perfecta sunt, destruentur ista, quae ex parte sunt. Sicut enim perfectae scientiae cedit ista, quae ex parte est, et perfectae prophetiae cedit ista, quae ex parte est: ita et perfectae festivitati cedit ista, quae ex parte est festivitas. Neque enim quod perfectum est, mundus iste capere potest, ubi, ut diximus, necessitas corporis nuxc cibum, nunc potum, nunc somnum suggerit, nunc etiam quantamcunque necessario vitae praesentis sollicitudinem movet: quae omnia interrumpunt sine dubio continuationem festivitatis Dei. Cum autem venerit illud, quod dictum est de iis, qui restituuntur in sancta, si tamen et nos ex iis esse mereamur, qui restituendi sunt, qui neque esurient, neque sitient, neque dormitabunt, neque laborabunt, sed erunt pervigiles, sicut angelorum vita pervigil. dicitur ----: cum in illum ordinem restitui merebimur, tunc erit vera, et incorrupta festivitas, cujus festivitatis princeps et sponsus et dominus erit ipse Jesus Christus Salvator noster, cui est gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen!

1) Sap. Salomon. IX, 15.

HOMILIA XXIV.

De sacrificiis, quae per unamquamque festivitatem jubentur offerri, et de votis, quae voventur Deo.

1. Omnes, qui imbuendi sunt eminentioribus disciplinis, tamdiu molestum ducunt rudimentorum laborem, donec, quis sit et disciplinae illius, ad quam introducuntur, finis et fructus, ignorant. Cum vero imbutos per ordinem perfectio consecuta fuerit disciplinae, tunc delectabit rudimentorum pertulisse molestias. Sunt ergo et in sanctis, ac divinis rebus prima quaedam rudimenta, quibus inducuntur ii, qui ad perfectionem beatitudinis tendunt. Quod evidenter famulus Dei in cantico Exodi designat, dicens:,,induc') et planta eos in monte haereditatis tuae, in praeparata habitatione tua, quam praeparasti, Domine." Paulus quoque Apostolus sciens, esse quaedam prima imbuendi initia, tunc deinde per tempus etiam ad perfectionem veniri, scribens quibusdam dicebat: „,etenim 2) cum deberetis jam magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut doceamini, quae sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis, quibus lacte opus sit, non cibo forti. Omnis enim, qui lacte alitur, expers est sermonis justitiae: parvulus enim est. Perfectorum vcro cibus solidus est, qui pro possibilitate sumendi exercitatos habent sensus ad discretionem boni vel mali." Et iterum in aliis, literam legis, omnemque hujusmodi scripturam, elementa mundi esse commemorat.) Et nunc ergo ea, quae pertinuerunt ad illos, qui primis imbuebantur ele

1) Exod. XV, 17.

2) Hebr. V, 12. 13. 14.

3) Cfr. Coloss. II, 8. 20. coll. Galat. IV, 3. 9.

mentis, molesta nobis primo videntur auditu: volenti enim unicuique auditorum discere de iis, quae ad salutem pertinent, cum de sacrificiis arietum et hircorum vitulorumque recitatur, nihil sibi utilitatis conferre hujusmodi literas judicant, quantum ad ipsum spectat auditum. Si vero quis inveniatur, qui possit velamen, quod est impositum in lectione veteris testamenti, removere, atque inde perquirere, quae sint vera sacrificia, quae purificent populum in diebus festis: tunc videbit, quam mira, et magnifica sunt, quae per haec indicantur, quae superflua ignorantibus ac superstitiosa ducuntur. Sed haec quidem Paulus, et si qui ei similes sunt, plenius ab ipsa sapientia et Verbo Dei perfectiusque cognoverint: nos autem, quantum ex ipsorum literis colligere possumus, in quibus nobis velut per umbram et imaginem indicia quaedam dederunt, ad aedificationem communem discutere summatim de sacrificiorum ritu aliqua tentabimus. In Paschae fcstivitate agnus scribitur esse, qui purificat populum, in aliis vitulus, in aliis hircus aut aries, vel capra, vel vitula, sicut ex iis, quae recitata sunt, didicistis. Unus ergo ex iis animalibus, quae ad purificandum populum sumuntur, est agnus. Qui agnus ipse esse dicitur Dominus et Salvator noster. Sic enim intellexit Joannes, qui est major omnium prophetarum, et signavit de ipso dicens: ,,ecce,) agnus Dei, ecce, qui tollit peccata mundi." Quod si agnus, qui ad purificandum populum datus est, ad personam Domini et Salvatoris nostri refertur, consequens videtur, quod etiam cetera animalia, quae iisdem purificativis 2) usibus deputata sunt, referri debeant simi

1) Ev. Joann. I, 29. coll. edd. N. T.

2) Cod. sancti Theodorici: „purificationum. “ God. Ebroicensis habet: „, purificationis." R.

« PoprzedniaDalej »