Obrazy na stronie
PDF
ePub

Tunc enim melius indesinenter poterit anima adsistere Deo, et offerre sacrificium laudis per pontificem magnum, qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

5. Tertia festivitas ponitur neomeniae dies, in qua offertur et hostia. Neomenia autem dicitur nova luna. Est ergo et ista festivitas, cum luna innovatur. Nova autem dicitur, cum soli proxima fuerit effecta, et valde ei conjuncta, ita ut sub claritate ejus lateat. Sed mirum fortasse videatur, imo superfluum lex divina mandare. Quid enim religioni conducit, lunae novae, id est, cum conjungitur soli, et adhaeret ei, observare festivitatem? Haec si secundum literam considerentur, non tam religiosa, quam superstitiosa videbuntur; sed sciebat Apostolus Paulus, quia non de iis loquitur lex, nec illum ritum, qui a Judaeis observari videtur, Spiritus sanctus praecepit: et ideo ad eos, qui fidem Dei susceperunt, dicebat: ,,nemo 1) ergo vos judicet in cibo, aut potu, aut parte diei festi, aut2) neomenia, aut sabbato: quae sunt umbra futurorum." Si ergo umbra futurorum est sabbatum, de quo pro viribus supra explicuimus, et neomenia umbra futurorum est, certum est, quod et ceterae festivitates similiter umbrae sunt futurorum. Sed nunc videamus de neomenia. Diximus, quod neomeniae festivitas appellatur, cum luna innovari coeperit, et soli proxima fuerit, penitusque conjuncta. Sol justitiae Christus est: huic si luna, id est, ecclesia sua, quae lumine ipsius repletur, juncta fuerit, et penitus ei adhaeserit, ita ut, secundum verbum Apostoli, qui se jungit 3) Domino, unus cum eo spiritus fiat, tunc festivitatem neomeniae agit: tunc enim nova

1) Coloss. II, 16. 17.

2) Omnes Codd. Mss.

,aut neomenia." Libri editi (e. c. edd. M.): „,aut neomeniae." R.

3) I Cor. VI, 17.

efficitur, cum abjecerit ') veterem hominem, et induta fuerit novum, qui secundum Deum creatus est: atque ita merito innovationis solemnitatem, quae est neomeniae festivitas, geret. Tunc denique est, quando neque videri, neque comprehendi humanis adspectibus potest. Anima enim cum tota se sociaverit Domino, et splendori lucis ejus tota concesserit, nihilque omnino terrenum cogitat, nihil mundanum requirit, nec hominibus placere studet: sed totam se sapientiae, totam lumini, totam calori sancti Spiritus mancipaverit, subtilis et spiritualis effecta, quomodo cerni ab hominibus, aut ab humanis potest conspectibus apprehendi? Animalis namque homo intelligere et discernere non potest spiritualem. Et ideo dignissime diem festum aget, et hostiam neomeniae Domino, utpote per ipsum innovatam, 2) jugulabit.

6. Quarto in loco ponitur inter festivitates Dei Paschae solemnitas, in qua festivitate agnus occiditur. Sed vide tu agnum verum, agnum Dei, agnum, qui tollit peccata 3) mundi, et dicito, quia pascha nostrum immolatus est Christus. Judaei carnali sensu comedant carnes agni, nos autem comedamus carnem Verbi Dei. Ipse enim dixit:,,nisi 4) comederitis carnes meas, non habebitis vitam in vobis ipsis." Hoc quod modo loquimur, carnes sunt Verbi Dei, si tamen non quasi infirmis olera, aut quasi pueris lactis alimoniam proferamus. Si perfecta loquimur, si robusta, si fortiora, carnes vobis Verbi Dei apponimus comedendas. Ubi enim mysticus sermo, ubi dogmaticus et trinitatis fide repletus profertur ac solidus, ubi futuri saeculi amoto velamine literae legis spiritualis sacramenta panduntur, ubi spes animae avulsa de terris

1) Ephes. IV, 22. 24.

2) Ed. Ruaei sola: innovata.
3) Edd. Merlini: peccatum.
4) Cfr. ev. Joann. VI, 53. 54.

jactatur in coelos, et in illis collocatur, quae') oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscenderunt, haec omnia carnes sunt Verbi Dei: quibus qui potest perfecto intellectu vesci, et corde purificato, ille vere festivitatis Paschae immolat sacrificium, et diem festum agit cum Deo, et angelis ejus.

7. Post hanc, imo continuata huic festivitas sequitur azymorum, quam merito celebrabis, sí extermines omne fermentum malitiae, et nequitiae ab anima tua, et azyma sinceritatis, veritatisque custodias. Neque enim putandum est, omnipotentem Deum leges homini 2) pro fermento scribere, et propterea jubere exterminari animam de populo suo, si qua forte parum aliquid fermenti hujus ex farina conspersi in domo sua habuisse deprehenditur: eamque curam magnopere fuisse divinae majestati, qua fermenti hujus causa in tantum se dicat offendi, ut animam, quam ipse ad imaginem et similitudinem suam fecit, exterminari pro hoc jubeat, et everti, non mihi videtur haec divinis legibus digna esse intelligentia: sed illud magis est, quod horrescit, et merito horrescit Deus, si malitiae, si irae, si nequitiae spiritu infermentetur anima, et intumescat ad flagitia. Haec non vult esse in anima Deus, et tale fermentum nisi abjecerimus de domo animae nostrae, merito exterminabimur. 3) Sed ne contemetiamsi parvam videris intra te fermentari malitiam, quia modicum fermenti totam massam corrumpit: et ideo neque de parvo peccato negligas, quoniam ex uno peccato generatur et aliud. Sicut enim ex justitia generatur justitia, et ex castitae castitas: si quis enim primo tenuiter castus esse coeperit, accepto castitatis fermento

nas,

1) Cfr. I Cor. II, 9. coll. Jesai. LXIV, 4.

2) Edd. Merlini: hominis.

3) Cod. sancti Theodorici: „exterminabitur, sed ne contemnas, etiamsi parum videris" etc. R.

[ocr errors]

quotidie castior efficitur -: ita et qui semel intra se licet parvum malitiae reposuerit fermentum, quotidie semet ipso nequior efficitur ac deterior. Et ideo si vis agere azymorum festivitatem cum Deo, ne parvum quidem malitiae fermentum intra te residere patiaris.

8. Post hanc sequitur sexta festivitas, quae dicitur novorum, id est, cum primitiae de novis fructibus offeruntur. Ubi enim seminatus fuerit ager, et diligenter excultus, atque ad maturitatem pervenerit seges, tunc in ') fructuum perfectione festivitas Domini geritur. Si ergo et tu vis novorum diem festum agere cum Domino, vide quomodo semines, aut ubi semines, ut possis tales metere fructus, ex quibus laetari facias Deum, et agere diem festum. Quod aliter implere non poteris, nisi audias Apostolum dicentem: „,qui2) seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aternam." Si sic semines, et sic metas, vere diem festum ages novorum. Propterea denique et propheta admonet, dicens:,,innovate3) vobis novalia, et nolite seminare super spinas." Qui ergo cor suum, et interiorem hominem renovat de die in diem, iste sibi innovat novalia, et non seminat super spinas, sed super terram bonam, quae reddat ei fructum tricesimum, aut sexagesimum, aut centesimum. Iste ergo est, qui in spiritu seminat, et colligit fructum spiritus. Fructus autem spiritus, primum *) omnium est gaudium. Et merito diem festum novorum fructuum agit, qui gaudium metit: praecipue si simul metat et pacem, et patientiam, et bonitaet mansuetudinem, aliosque horum similes fructus si colligat, dignissime novorum fructuum festivitatem Domino aget.

tem,

') Deest,,in" in edd. Merlini.

2) Galat. VI, 8.

3) Jerem. IV, 3.

4) Edd. Merlini: „primus." Cfr. Galat. V, 22.-23.

9. Tunc deinde sequitur festivitas septimorum. Sicut enim inter dies septimus quisque dies observatur sabbatum, et est festivitas, ita et inter menses septimus quisque mensis sabbatum est mensium. Agitur ergo in eo festivitas, quae dicitur sabbata sabbatorum, et fit in die prima mensis tubarum memoria. Sed quis est, qui festivitatem gerat memoriae tubarum, nisi qui potest scripturas propheticas, et evangelicas, atque 1) apostolicas, quae 2) veluti coelestis quaedam personant3) tuba, mandare memoriae, et intra thesaurum cordis sui recondere? Qui ergo haec facit, et in lege Dei meditatur die ac nocte, iste festivitatem gerit memoriae tubarum. Sed et si quis potest gratias illas sancti Spiritus promereri, quibus inspirati sunt prophetae, et psallens dicere:,,canite 4) initium mensis tuba, in die insignis solemnitatis ejus:“ et qui scit in psalmis jubilare ei, digne agit solen.nitatem tubarum.

10. Est adhuc et alia festivitas, cum affligunt animas suas, et humiliant se Deo festa celebrantes. O mira festivitas, dies festus vocatur afflictio animae. Hic enim, inquit, dies est propitiationis decima die mensis septimi. Vide ergo, si vis diem festum agere, si vis, ut laetetur Deus super te, afflige animam tuam, et humilia eam. Non ei permittas explere desideria sua, nec concedas ei lasciviis evagari, sed in quantum fieri potest, afflige et humilia eam. Denique Paschae festivitas et azymorum, panem afflictionis habere dicitur: nec potest quis agere diem festum, nisi afflictionis panem manducaverit, et manducaverit pascha cum amaritudine. Manducabitis 5)

1) Desunt verba: „,atque apostolicas,“ in ed. Ruaei. 2) Cod. sancti Theodorici: „,quae velut coelesti quadam personant tuba.“ R.

3) Edd. Merlini: personat.
5) Cfr. Exod. XII, 8.

4) Cfr. Num. X.

« PoprzedniaDalej »