Obrazy na stronie
PDF
ePub

observationes, qualis 'debeat esse Christiano sabbati observatio, videamus. Die sabbati nihil ex omnibus mundi actibus oportet operari. Si ergo desinas ab omnibus saecularibus operibus, et nihil mundanum geras, sed spiritualibus operibus vaces, ad ecclesiam convenias, lectionibus divinis et tractatibus aurem praebeas, et de coelestibus cogites, de futura spe sollicitudinem geras, venturum judicium prae oculis habeas, non respicias ad praesentia et visibilia, sed ad invisibilia et futura, haec est observatio sabbati Christiani. Sed haec et Judaei observare deberent. Denique etiam apud ipsos si faber, si structor, et si quis hujusmodi opificum fuerit, otiatur in die sabbati. Lector autem legis divinae, vel doctor non desinit ab opere suo,

et tamen sabbatum non contarpinat: sic enim et Dominus meus dicit ad eos: „aut') non legistis, quia et sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? « Qui ergo cessat ab operibus sae

saeculi, et spiritualibus vacat, iste est, qui sacrificium sabbati, et diem festum agit sabbatorum. Neque onera portat in via. Onus enim est omne peccatum, quemadmodum dicit et propheta: „sicut ?) onus grave gravatae sunt super me.“ Neque ignem accendit: illum scilicet ignem, de quo dicitur: „ite 3) in lumine ignis vestri, et in flamma, quam accendistis.“ In sabbato unusquisque sedet loco 4) suo, et non procedit ex eo. Quis ergo est locus spiritualis animae? Justitia est locus ejus, et 'veritas, sapientia, sanctificatio, et omnia quae Christus est, locus animae est. Ex

quo loco eam non oportet exire, ut vera sabbata custodiat, et diem festum in sacrificiis exigat sabbatorunu:

*) Cfr. ev. Joapp. VII, 22. Sensum spectes horum verborum, non verba ipsa. R.

2) Psalm. XXXVIII, 5.
3) Jesai. L, 11.
4) Edd. Merlini: in loco suo.

sicut et Dominus dicebat: „qui') in me manet, et ego in illo.“ Quod autem diximus vera sabbata, si altius repetamus, quae sint vera sabbata, ultra hunc mundum est veri sabbati observatio. Quod enim scriptum est in Genesi, quia „requievit a) Deus in die sabbati ab operibus suis," non videmus vel tunc factum esse in die septima, vel etiam nunc fieri. Semper enim videmus Deum operari, et nullum sabbatum est, in quo Deus non operetur, in quo non producat solem suum super bonos et malos, et pluat super justos et injustos, in quo non producat in montibus foenum, et herbam servituti hominum, in quo non percutiat et sanet, deducat in infernum et reducat, in quo non occidat et vivere faciat. Unde et Dominus in Evangeliis, cum Judaei praescriberent sibi de operatione et curatione sabbati, responditiis: „Pater) meus usque modo operatur, et ego operor:“ ostendens per haec in nullo saeculi hujus sabbato requiescere Deum a dispensationibus mundi, et a provisionibus generis humani. Nam creaturam quidem fecit ex initio, et substantias protulit, quantas sciebat utpote rerum conditor ad perfectionem mundi posse sufficere, sed usque ad consummationem saeculi ab earum provisione et dispensatione non cessat. Erit ergo verum sabbatum, in quo requiscet Deus ab omnibus operibus suis, saeculum futurum, tunc cum aufugiet dolor, et tristitia, et gemitus, et erit omnia et in omnibus Deus. In quo sabbato concedat etiam nobis Deus diem festum agere secum, cum sanctis angelis suis festa celebrare, offerentes sacrificium laudis, et reddentes altissimo vota nostra, quae hic. distinxerunt labia nostra. Tunc fortassis et sacrificium indesinens, de quo supra exposuimus, melius offeretur.

et

[ocr errors][merged small]

Tunc enim melius indesinenter poterit anima adsistere Deo, et offerre sacrificium laudis per pontificem magnum, qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

5. Tertia festivitas ponitur neomeniae dies, in qua offertur et hostia. Neomenia autem dicitur nova luna. Est ergo et ista festivitas, cum luna innovatur. Nova autem dicitur, cum soli proxima fuerit effecta, et valde ei conjuncta , ita ut sub claritate ejus lateat. Sed mirum fortasse videatur, imo superfluum lex divina mandare. Quid enim religioni conducit, lunae novae, id est, cum conjungitur soli, et adhaeret ei, observare festivitatem ? Haec si secundum literam considerentur, non tam religiosa, quam superstitiosa videbuntur; sed sciebat Apostolus Paulus, quia non de iis loquitur lex, nec illum ritum, qui a Judaeis observari videtur, Spiritus sanctus praecepit: et ideo ad eos, qui fidem Dei susceperunt, dicebat: „nemo") ergo vos judicet in cibo, aut potu, aut parte diei festi, auta) neomenia, aut sabbato: quae sunt umbra futurorum.“ Si ergo umbra futurorum est sabbatum, de quo pro viribus, supra explicuimus, et neomenia umbra futurorum est, certum est, quod et ceterae festivitates similiter umbrae sunt futurorum. Sed nunc videamus de neomenia. Diximus, quod neomeniae festivitas appellatur, cum luna innovari coeperit, et soli proxima fuerit, penitusque conjuncta. Sol justitiae Christus est: huic si luna, id est, ecclesia sua, quae lumine ipsius repletur, juncta fuerit, et penitus ei adhaeserit, ita ut, secundum verbum Apostoli, qui se jungit ®) Domino, unus cum eo spiritus fiat, tunc festivitatem neomeniae agit: tunc enim nova

[ocr errors]

») Coloss. II, 16. 17.

?) Omnes Codd. Mss. „aut- neomenia.“ Libri editi (e. c. edd. M.): „aut neomeniae.“ R.

3) I Cor. VI, 17.

[ocr errors]

efficitur, cum abjecerit ') veterem hominem, et induta fuerit novum, qui secundum Deum creatus est: atque ita merito innovationis solemnitatem, quae est neomeniae festivitas, geret. Tunc denique est, quando neque videri, neque comprehendi humanis adspectibus potest. Anima enim cum tota se sociaverit Domino, et splendori lucis ejus tota concess

esserit, nihilque omnino terrenum cogitat, nihil mundanum requirit, pec hominibus placere studet: sed totam se sapientiae, totam lumini, totam calori sancti Spiritus mancipaverit, subtilis et spiritualis effecta , quomodo cerni ab hominibus, aut ab humanis potest conspectibus apprehendi? Animalis namque homo intelligere et discernere non potest spiritualem. Et ideo dignissime diem festum aget, et hostiam neomeniae Domino, utpote per ipsum innovatam,?) jugulabit.

6. Quarto in loco ponitur inter festivitates Dei Paschae solemnitas, in qua festivitate agnus, occidiiur. Sed vide tu agnum verum, agnum Dei, agnum, qui tollit peccata 3) mundi, et dicito, quia pascha nostrum immolatus est Christus. Judaei carnali sensu comedant carnes agni, nos autem comedamus carnem Verbi Dei.

Ipse enim dixit: „disi“) comederitis carnes meas, non habebitis vitam in vobis ipsis.“ Hoc quod modo loquimur, carnes sunt Verbi Dei, si tamen non quasi infirmis olera, aut quasi pueris lactis alimoniam proferamus. Si perfecta loquimur, si robusta, si fortiora, carnes vobis Verbi Dei apponimus comedendas. Ubi enim mysticus sermo, ubi dogmaticus et trinitatis fide repletus profertur ac solidus, ubi futuri saeculi amoto velamine literae legis spiritualis sacramenta panduntur, ubi spes animae avulsa de terris

') Ephes. IV, 22. 24.
2) Ed. Ruaei sola: innovata.
3) Edd. Merlini: peccatum.
4) Cfr. ev. Joann. VJ, 53. 54.

[ocr errors][ocr errors]

jactatur in coelos, et in illis collocatur, quae') oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscenderunt, haec omnia carnes sunt Verbi Dei: quibus qui potest perfecto intellectu vesci, et corde purificato, ille vere festivitatis Paschae immolat sacrificium, et diem festum agit cum Deo, et angelis ejus.

7. Post hanc, imo continuata huic festivitas sequitur azymorum, quam merito celebrabis, si extermines omne. fermentum malitiae, et nequitiae ab anima tua, et azyma sinceritatis, veritatisque custodias. Neque enim putandum est, omnipotentem Deum leges homini”) pro fermento scribere, et propterea jubere exterminari animam de populo suo,

si
qua

forte parum aliquid fermenti hujus ex farina conspersi in domo sua habuisse deprehenditur: eamque curam magnopere fuisse divinae majestati, qua fermenti hujus causa in tantum se dicat offendi, ut animam, quam ipse ad imaginem et similitudinem suam fecit, exterminari pro hoc jubeat, et everti, non mihi videtur haec divinis legibus digna esse intelligentia : sed illud magis est, quod horrescit, et merito horrescit Deus, si malitiae, si irae, si nequitiae spiritu infermentetur anima, et intumescat ad flagitia. Haec non vult esse in anima Deus, et tale fermentum nisi abjecerimus de domo animae nostrae, merito exterminabimur.3) Sed ne contem

etiamsi parvam videris intra te fermentari malitiam, quia modicum fermenti totam massam corrumpit: et ideo neque de parvo peccato negligas, quoniam ex uno peccato generatur et aliud. Sicut enim ex justitia generatur justitia, et ex castitae castitas: si quis enim primo tenuiter castus esse coeperit, accepto castitatis fermento

[ocr errors]

nas ,

1) Cfr. I Cor. II, 9. coll. Jesai. LXIV, 4.
3) Edd. Merlini: hominis.

3) Cod. sancti Theodorici: „exterminabitur, sed ne contemnas, etiamsi parum videris“ etc. R.

« PoprzedniaDalej »